PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequi?ur :
" Succide ergo illam : ut quid etiam .terram occupat ? "
Duo dicit : comminalionem succisionis, et. (quod miserabile est) impedimentum occupationis quod praestat, ne alia planta in loco ill? fructifi et.
De primo dicit: " Succide illam, " hoc est, de vita et Ecclesia amputa lalcm virum, qui et in se inutilis est, et aliis praestat impedimentum. Daniel. IV, 10 et 11: Et ecce vigil, et sanctus, de caelo descendit, clamavit fortiter, et sic ail: Succidile arborem. Job, XXIV, 20 : Obliviscatur ejus misericordia, dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum. Marth. III, 10 : Jam securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor,quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Securis autem est sententia mortis, quae quotidie datur de inutilibus.
Et hoc est quod dicit: " Succide ergo illam. "
" Ut quid etiam terram occupat ? "
In cujus fundo, per succum loci ministratum radici, planta fructifera plantetur. Et sic in bonis a Deo datis alicui homini, vel in praebenda mali clerici staret alius uliliter isto decedente. Sicut et Ecclesia utiliter radicata est in sacranientis et doctrina Prophetarum, in quibus Synagoga inulililer ante stelit. Buruch, III, 19 : Ad inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. Unde Ambrosius : " Terram occupat, qui locum quem " tenet, bonis operibus non exercet, qui " exemplo suae pravitatis impedimentum " caeteris praestat. " Unde eliam terra, talibus ministrans bonum nutrimentum, clamat adversus tales plantas. Job, XXXI, 38 : Si ndversum me terra mea clamat. Quasi dicat: Male mihi occidat. Item,ibidem,vv. 39 et 40 : Si fructus ejus comedi absque pecunia, hoc est, si dona Dei sumpsi et nihil in merito, vel in doctrina Deo rependi pro commutatione, pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Frumentum est pastus hominum in verbo Dei. Hordeum autem pabulum jumentorum in doctrina praedicationis, hoc est, laicorum : pro quo tribulus oritur, quando in peccatum dona Dei convertuntur, quo conscientia compungitur. Spina autem ad ignem apta est, quando dona a Deo accepta, sine fructu in materiam ignis aeterni convertuntur. Sic enim dicitur, ad Hebr. VI, 7 et 8 : Terra saepe venicntem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis a quibus colitur, occipit benedictionem a Deo. Proferens autem spinas ac tribulos reproba est, et maledicto proxima, cujus consumnatio in combustionem, scilicet ignis. Terra enim non comburitur, nisi quia plantae et slirpes in ea inuliles comburuatur.
Hoc est igitur quod judex, se non praeparantibus ad adventum ejus comminatur.
" At ille respondens, dicit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, iisque dum fodiam circa illam, et mittam stercora:
Et si quidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam. "
Hic ponitur dilatio sententiae ex patientia judicis, et intercessione sanctorum cultorum, et spe futurae fructificationis.
Et hoc est quod dicit: " At ille, " cultor scilicet, bonus paelatus, vel quilibet sanctus in Ecclesia militante vel triumphanle pro alio intercedens. Job, v, 1 : Voca ergo si est qui libi respondeat, et ad aliquem sanclorum convertere, Genes. xxv, 21 : Deprecabatur Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae.
Et hoc est:
" Domine, dimitte illam et hoc anno. "
Quarto scilicet: quia aliquis usque in senium reservatur, jam inutiliter juventute, et aetate virili, et senectute expensis : et exspectatur in putrido senio, an .fructum aliquem facere velit. Allegorice autem eliam sententia Synagogae precibus Apostolorum suspensa est per lotum tempus gratiae, in annum futurae persecutionis Antichristi, ut tunc saltem fructum dulcedinis afferat. Ad Roman. xi, 25 et 20 : Caecilas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium inlraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Isa. xxx, 18: Exspectat Dominus ut misereatur vestri. Osee, iii, 3 : Dies multosexspectabis me: non fornicaberis, et non eris viro : sed et ego exspectabo te. Ac si dicat: Non iornicabetis ad inutilem fructum, et non eris cum viro alieno ad spuria vitulamina, quae sunt adulterinae plantationes : sed exspectabis me, donec ex me fructus tuus inveniatur : et ego ad paenitentiam exspectabo te.
" Usque dum fodiam circa illam. "
Ecce promissio adhibendi cultus ad fructum producendum.
Et duplicem dat promissionem adhibendi cultus. Primum dicit : " Usque dum fodiam circa illam. " Foditur ad radices, ut duritia terrae distillationem humoris ad radicem non impediat. Et hoc est primum beneficium fossurae. Secundum autem est, quod nova terra adjuta humore non exsucto, radicem tangat. Tertium autem est aliquando antiquata arbore (cujus radicis cortex induratus et inspissalus est) ut cultor radicem findat, uL inter fissuras per poros non occlusos sugat. Et ita facit agricola spiritualis. Fodit comminationibus timoris ut mollificetur, quod stillicidium gratiae in cor possit descendere. Osee, iii, 2 : Fodi eam mihi. Sic enim fodit sarculo disciplinae. Isa. v, 2, secundum translationem Septuaginta : " Maceriam circumdedit, et circumfodit. " Ubi nos: Et sepivil eam, et elegit lapides ex ea. Hoc autem fit disciplinae sarculo, quando cultor bonus snadet fieri corporales disciplinas. Ad Hebr. XII, 11 : Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed maeroris. Postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae. Per hoc eliam nova et non exsucta terra radici apponitur: quando nova, et salutaris, et humore gratiae plena instructio perhibetur, per terrenas similitudines comprobala : ut cx similitudine lerrena spiritualia intelligantur. Sic enim intelligitur istud Isaiae, xlv, 8 : Aperiatur terra, et germinet Salvalorem. Sic intelligitur quod dicit Psalmus cxl,
6 et 7 : Audient verba mea, quoniam potuerunt, hoc est,potentiam et valorem ad fnucficandum in se habent. Sicut crassitudo terra erupta est super terram, quae sua pinguedine novam adminislrat foecunditatem. Tertium autemest quando durioribus duriores fiunt comminatones et ictus sententiarum per excommunicationes : ut scindantr qui molliri non possunt. Jerem. XXIII, 29: Verba mea sunt quasi malleus conterens petram. Joel, II, 13: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum.
Sic ergo fodit circa ficulneam bonus agricola.
" Et mittam stercora. "
Stercora mittere, est praeterita peccata ad memoriam revocare, et ex hoc ad devotionem paenitentiae inclinare. Amos, IV, 10 : Ascendere feci putredinem casttorum vcsltorum in nares veslras, et non redistis ad me. Joel,I,17 : Conputruerunt jumenta in stercore suo. Quia sic homo suam advertit putredinem jumentinam, et ex hoc disponitur ad fructum. Isaiae, I, 25 : Facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum, hoc est, morticina, quibus homo moritur in peccato, facta sunt in stercora ad fructificandum in medio platearum, hoc est, in vitae latitudine. Job, II, 8 : Job festa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
" Et si quidem fecerit fructum. "
Aposiopesis est : tacet responsionem ad hoc pertinentem : quia vere et probabiliter constat, quod non faciet : aut quia constat Dominum per se ipsum libenter parcere, quando fructum facit. Et ideo hanc partem ellipticam dimittit: quia per se ex patientia Domini intelligitur, quia tunc non succidet. Sapient. I,13 et 1G : Deus mortem non fecit,... impii autem manibus et verbis accersierunt illam. Ezechiel. XXXIII, 11: Soto mortemimpii, sed ut convertatur impius a via sua, et vicat.
" Sin autem, "
Hoc est, si non autem faciet fructum exspectata et culta " in futurum, " quando justior est tua condemnatio, " succides eam " per sententiam condemnationis : sicut succidisti Angelos et alios peccantes, qui finaliter voluerunt perdurare in peccatis. In Epistola Judae, v. 5 : Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt, perdidit.
Sic ergo demonstratum est, qualiter sententia misericordis judicis, aliquando perintercessionem honorum suspenditur, quamvis non auferatur. Aliquando autem ex sola misericordia Dei, diu ad paenitentiam exspectatus peccator liberatur.
Et hoc est quod consequenter inducitur:
" Erat autem docens in synagoga eorum sabbntis. "
Dividitur autem haec historia in duas paries : in factum videlicet, et convictionem eorum qui factum calumniabantur.
Factum autem habet duos paragraphos : in quorum primo continetur lempus et locus, qualiter ad factum est deventum : in secundo autem continetur factum ipsum.
In primo ergo dicit, quod praedicta et alia de praeparatione hominum ad judicium " erat docens, " sicut ipse docturus et illuminaturus omnes in mundum venerat. Isa. XLVII, 17 : Ego Dominus Deus litus docens te ulilia, gubernans in via, qua ambulas. Psal. cxviii, 68 : Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes luas.
" In synagoga, "
Propter loci solemnitatem : ut pluri- bus in synagoga convenientibus prodesset. Joan. XVIII, 20 : Ego palam loculus suni mundo : ego sempcr docui in synagoga et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Ideo eliam dixit, Lucae, VIII, 17, et Matth. x, 26 : Nihil occultum quod non reveletur. Haereticorum enim mendacia angulos quaerunt, sed non plana veritas.
" Sabbatis. "
Ecce tempus in quo plures ad auditum verbi Dei vacabant. Ad Hebr. IV, 9 : Relinquitur sabbatismus populo Dei, quando opera servilia fieri non licebat, sed tantum vacabant verbo Dei et obsequio divino. Isa. lviii, 13 : Si averteris a sabbato pedem litum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbalum delicatum, et sanctum Domini gloriosum.
" Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. "
Hic tangitur factum.
Habet autem partes duas : in quarum prima magnitudo infirmitatis exaggeratur : in secunda vero miraculum perficitur.
Adhuc autem in prima tanguntur quinque: demonstratio sciticet sexus fragilis : causa infirmitatis : longitudo aegritudinis : et magnitudo dejectionis et defectionis : et damnum dejectionis.
De primo dicit : " Et ecce mulier, " in qua fragilitas erat sexus : ideo magis miserabilis. Jonae, IV, 2 : Sciebam, quia lu Deus clemens et misericors es, patiens, et multae miserationis, et ignosens super malitia. Haec autem mulier carnem humanae naturae corruptam significat, allegorice autem synagogam. Ad Roman.
VII, 18 : Scio quia non habitat in me, hoc est, in carne mea bonum.
" Quae habebat spiritum infirmitatis. "
Ecce quod causa hujus erat a spirituet a peccato. Spirilus enim malus sibi fuit causa infirmitatis. Isti sunt spiritus immundi, de quibus dicitur, Zachar. XIII, 2 : Etiam spiritum immundum auferam de terra. Apocal. XVI, 14: Sunt spintus daemoniorum. I ad Timoth. IV, 1 : Altendentes spiritibus erroris. Hic spiritus facit infirmitatem ad omne bonum : quia peccatum debilitat ad bonum. fJnde clamat Propheta, Psal. VI, 3 : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum.
" Decem et octo annis, "
Quia etiam in decem mandatis decalogi, et in octo beatitudinum perfectionibus, quae, Matth. v, 3-11, describuntur, infirmabatur. Vel quia ter sex sunt decem et octo : infirmabatur in fide Trinitatis, et in perfectione operum, quae in senario significatur. Vel significat illos qui tribus temporibus ante legem scriptam, in lege naturali, et sub lege scripta, et sub gratia, longa delenti sunt infirmitate peccati. Eccli. x, 11 : Languor prolixior gravat medicum.
" Nec omnino poterat sursum respicere. "
Ecce damnum : quia sicut jumentum erectionem ad coelum amiserat. Psal. XVI, 11 : Oculos suos staluerunt declinare in terram. Oratio Manassae : Incurvatus sum multo vinculo ferreo, ut non possim allollere caput meum, et non est respiratio mihi. Isa. XXIX, 4 : Humiliaberis, de terra loqueris :... et erit quasi pythonis de terra vox fua, et de humo eloquium tuum mussitabit. Psal. XXXVII, 7 : Miser factus sum, et curvatus sum iisque in finem : tota die contristatusingrediebar. lsa. LI, 23 : Dixerunt animae tuae : Incurvare, ut transeamus : et posuisti ut terram corpus iuum, et quasi viam transeuntibus.
" Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. "
Hic tangitur perfectio miraculi.
Et funguntur tria : causa, effectus, et finis.
Causa miraculi est in quatuor : in visione, vocatione, allocutione, et manus impositione. Primum est respectus misericordiae : secundum vocatio gratiae : tertium inslructio cautelae : quartum adjutorium divinae potentiae.
De primo dicit : " Quam cum videret Jesus, " Salvator in respectu salutis. Sapient. IV, 15 : Gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius. Exod, III, 7 : Vidi afflictionem populi mei. Luc x, 33 : Videns eum, misericordia motus est.
" Vocavit ad se, "
Ut jam prope fieret quae longe abierat. Ad Roman. VIII, 29 et 30 : Quos praescivit... et praedestinavit con formes fieri imaginis Filii sui, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit. Vocatio enim haec fit per gratiam electionis : et est segregatio a massa perditionis. Baruch, III, 35 : Vocatae sunl, et dixerunt: Adsumus : et luxerunt ei cum jucunditate, qui fecit illas. Per hoc enim stellae lucentes factae sunt, quia ab inclinatione ad terram vocatae sunl ad coelum, hoc.est, " ad se, " ad caelestia vocare.
" Et ait illi. "
Ecce allocutio de instructione sanitatis. Et facit hic primo mentionem mollitiei, quae sibi infirmitatis causa fuerat, quando dicit : " Mulier " mollita et subacta : sicut ea quae quinque viros (hoc est delectamenta quinque sensuum) passa est. Joan. IV, 18 : Quinque viros habuisti, hoc est, a quinque subacta et mollis effecta es. Jerem. ii, 36 : Quam vilis facta es nimis, iterans vias luas.
" Dimissa es," per peccati remissionem, " ab infirmitate tua. " Psal. CII, 3 : Qui propitiatur omnibus iniquitatibus lais, qui sanat omnes infirmitates luas. Osee, XIV, 5 : Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis. Dicit autem : " Dimissa, " ut notaret eam debitricem infirmitatis per peccatum. Matth. VI, 12 : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
" Et imposuit illi manus, "
Ut per contactum corporis in corpore, nosceretur esse divinitas operans pro libitu voluntatis. Simile, Matth. VIII, 3 : Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo, mundare. Impositio tamen manus notat injunctionem paenitentiae in satisfactione operum. Psal. cxxxviii, 5 : Posuisti super me manum tuam. Psal. lxxxix, 17 : Opera manuum nostrum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige. Sicut dicitur, Job, I, 10 : Operibus manuum ejus benedixisti. Sic Patriarcha Jacob manus filiis suis imposuit, et benedixit
" Et confestim erecta est. "
Perfectio miraculi quoad effectum, hoc est, erectio ad staturam rectam, ad coelum porrectam. Cantic. I, 3 : Recti diligunt te. Job,XL, 5 : In sublime erigere, etesto gloriosus. Psal. cxliv, 14 : Dominus erigit elisos, scilicet ad justitiae rectitudinem, et coeleslium intentionem. Unde sequitur : Dominus diligit (alias, dirigit) justos.
" Et glorificabat Deum, " quem in effectu tanti cognovit miraculi. Et hic est finis istius miraculi. Lue. VII, 16 : Magnificabant Deum, dicentes : Quia Propheta magnus surrexit in nobis, et quia Deus visilavit plebem suam. Glorificabat aulem maxime in hoc, quod in finem in bunis operibus perseveraverit. I ad Corinth. VI, 20: Glorificate, et portate Deum in corpore. vestro.
" Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbae : Sex dies sunt, in quibus oportet operari : in his ergo venite et curamini, et non in die sabbati. "
Hic incipit confutatio calumniantis.
Et habet partes tres, quarum una est calumnia malitiose factum reprchendentis : secunda est confutatio falsitatis, facta per irrefragabilem rationem veritatis : tertia est ex parte devotorurn, congratulatio turbae fidelis.
In primo horum duo sunt: in quorum primo describitur persona calumniantis : in secundo, ponitur dictum calumniatoris.
Describitur autem persona calumnianlis a tribus : a facilitate responsionis, a dignitate praelationis, a passione mentis.
A facilitate responsionis describilur, cum dicitur : " Respondens autem, " quia continere sermonem sicut stultus non potuit. Job, IV, 2 : Conceptum sermonem tenere quis poterit ? Job, XXXII, 20 : Loquar, et respirabo paululum.
" Archisgnagogus, " princeps Synagogae, unus de illis, de quibus dicitur, Amos, VI, 1 : Vae qui opulenti estis in Sion!.... optimates capita populorum,ingredientes pompatice domum Israel. Iste enim fuit unus de illis, qui fastu dignitatis inflati, bonis invidebant, justitia apparenti gloriantes. Ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunl subjecti.
Describit autem hunc a passione animi, quae eum exagitabat. Dicit : " Indignans. " " Falsa enim justitia, ut dicit Hieronymus, indignationem habet, non religionem. "
Indignabatur autem, " quia sabbato curasset. " Quod est de bono opere indignari. Joan. VII, 23 : Mihi indignamini, quia lotum hominem sanum feci in sabbato.
" Dicebat ergo turbae. "
Domino enim nostro Jesu Christo dicere non audebat, quia audiverat qualiter alios confutaverat: sed simplici turbae dicebat, quae discretionem non habebat. Jerem. v, 4 : Pauperes sunl et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.
" Sex dies sunt in quibus oportet operari. "
Sicut praecipitur, Exod. XX, 8 : Memento ut diem sabbati sanclifices. Genes. II, 2 : Requievit die seplimo ab universo opere quod patrarat. Levit. XXIII, 3 : Sex diebus facietis opus. Dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo.
Et ideo dicit: " Sex dies sunl in quibus oportet operari, " secundum exemplum Domini, qui sex diebus sine intervallo est operatus. Et secundum legem quae hoc concedit. Non enim necesse est operari in illis, sed " oportet, " hoc est, licitum est unicuique operari in illis : dummodo opus vere sit opus, hoc est, quod opem ferat secundum aliquam utilitatem : sicut in antehabitis dictum est.
Peccatum enim non est opus, sed potius deformitas operis.
Sic ergo in sex diebus oportet operari. Et ideo dicit:
" In his ergo venite, et curamini. "
Hoc est, in his sex diebus in quibus oportet operari, " venile " cum devotione, " et curamini " ab infirmitatibus mentis et corporis. Eccli. l, 4 : Qui curavit gentem suam, et liberavit eam a perditione. Jerem.XVII, 14 : Sana me, Domine, et sanabor : saloum me fac, et salous ero : quoniam laus mea tu es.
" Et non in die sabbati. "
Intellexit iste magister erroris, quod nihil operis esset ad faciendum in die sabbati : cum tamen senlire, videre, et audire, et in exterioribus orare, hymnizare, laudare Deum, hostias offerre sint opera, quae omnia fiebant in die sahbati. Similiter autem comedere, bibere, circumcidere, et hujusmodi. Simili'er parere, nasci, mori. Omnia enim talia flebant in die sabbati. Adhuc autem infirmari, convalescere, et hujusmodi, quorum nullum est quin saepe factum sit in die sabbali. Nec Deus ista inhibuit, quae vel per se, vcl cum gratia, vel per naturam operatur. Joan. v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Nec inhibuit, sed potius praecepit ea quae ad laudem. vel ad cultum suum ipse ab homine instituit fieri . Adhuc sine quibus vita non agitur, et sine quibus necessitas non ducitur, omnia haec fiunt in die sabbati. Et ideo iste magister est erroris,qui legem non intellexit, quando voluit, quod homo ab infirmitate corporali sine omni opere medicinae exterioris non curaretur in die sabbati. Et ideo confutatur a Domino.
" Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare?
Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Sntanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis quae glo riose fiebant ab eo."
Habet autem haec responsio tria : confutationem, confutatcirum confusionem, et devotorum glorificationem.
De primo dicit : " Respondens autem, " potius malitiae cordis ejus quam verbis, quia verba parvi erant momenti.
" Ad illum Dominus, " quem nihil latebat de intenti ne cordis. Ad Hebr. IV, 13 : Omnia nuda et operta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
" Dixit. " Psal. LI, 4: Sicut novacula acuta fecisti dolum.
" Hypocritae. "
Hic confutatio ponitur, et habet duas partes: convitium, et ralionem confutationis.
. Convitium est, cum dicit: " Hypocritae, " quia exteriorem quaerit justitiam, neglecta inferiori. Matth. VI, 1: Attendile ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis.
" Unusquisque vestrum, etc. "
Ecce ratio confutationis, et sumpta. a minori. Minus enim videtur, quod bos a necessitate curandus sit quam homo : et bos vestro judicio curandus est: ergo multo magis homo.
Et hoc est quod dicit : " Unusquisque vestram sabbato non solvit bovem suum. " Bos, quod est ad duplicem utilitutem animal ordinatum : quia ad esum, et ad laborem. Sed utrumque horum est propter homines. Psal. VIII, 8: Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas.
" Dovem suum, " animal mundum, quod dividit ungulam et ruminat : " aut asinum, " quod est immundum animal, nec ungulam dividit aut rura nat, " non solvit, " hoc est, nonne solvit " a praesepio, " quando comesto pabulo polu indiget, " et ducit adaquare ? " Et sic necessitatem biuti attendentes, dicitis solvendum sabbatum: et necessita .em hominis considerantes, dicitis non esse solvendum, cum tamen homo sit dignior omnibus brutis animalibus. Ducere enim a I aquas brutum, est opus servile. 1 ad Corinth. IX, 9 : Numquid de bobus cura est Deo ?
" Hanc autem "
Foeminam ad imaginem Dei factam, et secundum religionem " filiam Abrahae, " cum cujus semine est etiam propagatio religionis Abrahae ad ipsam, " quam alligavit Salanas " vinculo infirmitatis. Ex quo eliam patet, quod infirmitas ejus a peccato causabatur.
" Ecce decem et octo annis. " Quod est miserabile, ita diu foeminam in infirmitate detentam esse, " non, " hoc est, nonne multo magis " oportuit solvi, " solo verbo sine omni opere servili, " a vinculo isto, " hoc est, infirmitatis istius, " die subbati ? " Joan. VII,23 : Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia lotum hominem sanum feci in sabbato ?
Per bovem autem significantur litterali et cleriei per asinum, simplices et idiotae Vel, Judei et Gentiles a videulis peccatorum absolvendi. Isa. I, 3 : Cognovit bos possessorem suum, et asinus prae-sepe domini sui : Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Isa. XXXII, 20 : Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini. Filia autem Abrahae significat quamlibet miserabilem personam, gratia Dei adjuvandam a. Praelatis Ecclesiae. Psal. CXV, 16 et 17: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Isa. LII, 2 : Soloe vincula calli tui, captiva filia Sion.
" Et cum haec diceret, "
Confutando malos erroris magistros. Psal. lxii, 12 : Obstructum est os loquentium iniqua. Psal. XIV, 4 : Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus,
" Erubescebant omnes adversarii ejus, " Luc, XXI, 15 : Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Mich. VII, 10 : Adspiciet inimica mea, et operietur confusione. Psal. XXXIV, 26 : Induantur confusione et reverentia, qui maligna loquuntur super me.
" Et omnis populus, "
Simplices fideles et devoti. Luc. XIX, 40 : Si hi Iacuerint, lapides clamabunt.
" Gaudebat, " concepto bono quod fiebat per eum, " in universis " signis, et factis, et confutatationibus malignorum in verbis. Marc. VII, 37 : Bene omnia fecit Luc. XXIV, 19 : Fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.
" Quae gloriose. " Tullius : " Gloria est late patens praeconium : " vel, ore multorum praedicata laudatio.
" Fiebant ab eo. " Psal. XXXII, 9 : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Psal. CXIII, 3 : Omnia quaecumque voluit Dominus fecit. Exod. XV, 1 , Canteinus Domino, gloriose enim magnificatus est. Sic enim perfecit laudem ex ore populi simplicis, sicut ex ore infantium, hoc est, ex litteratura loqui nescientium, propter inimicos suos calunmiatores : ut destruat inimicum et ultorem.
" Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud ?"
In parte ista ostendit profectum se praeparantium ad judicium.
Et dividitur in partes duas : in quarum prima sub similitudine praeparantium se ostendit profectum. Quia autem profectus est difficilis, co quod omne bonum virtutis est circa difficile : ideo in secunda parte sub quaestione, si pauci sunt qui salvantur, inducitur, quod praeparantium est paucus numerus in circumcisione : sed loco eorum intrat plenitudo Gentium.
In prima harum duae inducuntur similitudines : in quarum prima sub similitudine grani sinapis, ostenditur profectus humilitatis fidei in verbo Dei: in secunda, ostenditur profectus charitatis fidei sub similitudine fermenti.
Prima similitudo habet duos paragraphos. Ut enim nos reddat attentos circa mysterium, primo facit quaestionem. Et deinde volens nos inslruere, inducit similitudinem.
Tria inducit circa primum : in quorum primo ostenditur, quod obstructo ore loquentium iniqua, adhuc ad docendum patet os ejus.
Et hoc est quod dicit Evangelista : " Dicebat ergo. " II ad Corinth. VI, 11 : Os nostrum patet ad vos, o Corinthii. Nullus enim valet oppilare os verilatis. Sicut enim dicitur in apocrvpho Esdrae, III Esdr. IV, 38: Veritas manet, et invalescit.
Secundum autem est excitatio attentionis in universali, cum dicit:
" Cui simile est regnum Dei. "
Regnum autem Dei dicitur poTestas perfecta justitiae, per quam Deus regnat in nobis. Matth. XI, 12: Regnum eae lorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Matth. VI, 10 : Adveniat regnum luunt. Hoc regnum ab humilitate maxima incepit, et in altum profecit.
Et quoad hanc proprietatem dicit quaerens :
" Cui simile est regnum Dei, " quia sicut in antehabitis patet, proprietas nostri inlellectus est, ut per simililudines terrenas facilius capiat coelestia et spirilualia.
Et ideo quaerit propter nos, ut facilius instruaraur quasi manuducti. " Cui simile est, " hoc est, quae invenilur hujus rei congrua ad terrena, quae nota sunt homini, comparatio? Job, XXXVIII, 33: Numquid nosti ordinem coeli, et pones rationem ejus in terra ? hoc est, in similitudine terrena. Apocal. XXI, 2, civitas sancta Jerusalem coelestis de coelo descendit in terrenas similitudines. Sic in scala Jacob Angeli de coelo ad terram descendunt . Sic, Luc. ii, 13 et 15, Angeli descendunt in terram super Filium hominis. Et quando resolvuntur similitudines terrenae ad inlellectum spiritualium, tunc transcendunt a Filio hominis in coelum. Hoc est ergo quod dicit ut attentos reddat ad similitudines diligenter advertendas. Proverb. I,6 : Animadvertet parabolam et interprctationem, verba sapienlum et aenigmata eorum.
" Et cui simile aestimabo illud ? " aestimabo dicit, quia comparationes terrenorum ad spiritualia, sunt magis in aestimat one quam in rei veritate. Et hoc est tertium, in quo modum aperit Iulium similitudinum. Osee, XII, 10: Ego visionem multiplicavi, et in manu Prophetarum assimilatus sum. Est enim hic modus doctrinae rudibus facilior, ut per similitudines manuducantur, sicut et
Apostolis factum est. Quando autem perfectus est aliquis intellectu divinorum, lunc non indiget dispensatione similitudinum. Unde, Joan. XVI, 29 et 30 : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget.
" Simile est grano sinapis. "
Ecce similitudo inducta de profectu humilitatis fidei, in qua tria notantur, scilicet quid, cui, et in quo, et in quem effectum assimiletur.
Quid, cui assimiletur attenditur in hoc quod dicit: " Simile est,v scilicet regnum Dei ab humilitatem maxima incipiens, " grano sinapis, " minuto valde inter semina : quia nec a sapientia, nec a potentia incepit, nec a divitiis hujus mundi. Sed potius, sicut dicitur, I ad Corinth. 1, 27 et seq. : Quae stulla sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. Et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, hoc est, potestates mundi. Et ea quae non sunt elegit Deus, hoc est, pauperrima, et in abjecta et mendica paupertate degentia, ut ea quae sunt destrueret: ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. Ecce qualiter minutum est semen fidei. De hoc semine dicitur, Isa. I, 9 : Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Super hoc exclamans Isaias, XXVII, 6, dicit : Qui ingrediuntur impetu ad Jacob. Quasi dicat : Humiles sunt natalibus scientia, et tamen faciunt magna. Unde sequitur : Florebit et germinabit Israel, et implebunt faciem orbis semine, hoc est, verbo Dei. Sic ergo semini simile est, quod nudum granum omnibus his destitutum, quae postea apparent in eo. Nec enim nobile magnificentia natalium, nec coruscum flore sapientiae et scientiarum, nec vestitum divitiis foliorum et herbarum, I ad Co- rinth, XV, 37 : Non corpus quod futurum est scminas, sed nudum granum.
Granum autem in specie determinat, quando dicit:
" Sinapis. "
Propter quod ipse Dominus, Matth. XVII, 19, fidem grano sinapis comparat, dicens: Si habueritis fidem sicut granum sinapis. Sinapis enim in grano calidum est granum, vaporosum, subtilis suhstantiae valde, et dissolutivum, et acutum, et penetrativum : et hoc habet quando teritur. Sic fides calida est per veritatis dilectionem, vaporativa sursum per cordis intentionem et devotionem, subtilis valde substantiae per creditorum ab ipsa rationem, dissolutiva per veritatis revelationem, acuta per veritatis ad infima penetrationem, penetrativa autem est infimorum per veritatis divinae ostensionem. Et secundum ista, verbum fidei sinapis grano comparatur.
De primo quidem horum dicitur, ad Galat. v, 6 : Fides quae per charitatem operatur.
De secundo, Luc. XXIV, 32 : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et operiret nobis Scripturas ? Tardum enim cor ad credendum, jam tunc in devotione fidei vaporare inceperat ad Jesum, quando verbum fidei audiebat.
De tertioautem, hoc est, de subtilitate, dicitur, Sapient. VII, 22, quod Spiritus inlelligentiae sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis. Omne quod est subtilis substantiae, multiplicabile est valde. Et quidquid est multiplicabile multum, est subtilis substantiae secundum naturam. Et ideo dicitur multiplex in effectibus, et unicum in subjecti simplicitate : quia in omnibus creditis fidei, unicum subjectum est primae veritatis. Et ista subtilitate fides est subtilis in articulis creditis, et est modesta in religione, et diserta in fidei defensionibus, et mobilis ad omnium corda. Quia sicut dicitur, Deuter. xxx, 14, et ad Roman. x, 8, prope est verbum fidei ad corda hominum.
De quarto autem, quod est esse dissolutivum per revelationem, dicitur, Daniel. x, 16: Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. Resolvit enim veritas fidei nos a nobisipsis: ut non nobis, vel rationibus nostris, sed veritati fidei innitamur. II ad Corinth. x, 5 : In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.
De quinto, hoc est, quod acuta est per veritatis ad infima penetrationem, dicitur, ad Hebr. XI, 1, quod fides est argumentum non apparentium, hoc est, arguit et convincit mentem de his, quae non apparent. Et hoc modo (sicut ibidem dicitur) est substantia, hoc est, fundamentum fundans in nobis omnes res sperandas. Ad illas enim non pertingimus, nisi acumine fidei. Et sic etiam fides compungit corda, sicut clavi quidam, et stimulat sicut stimuli. Eccle. XII, 11 : Verba sapientium sunt sicut stimuli, et quasi clavi in altum, hoc est, in profundum, defixi.
De sexto, quod est esse penetrativum per veritatis ostensionem et probationem, dicitur, ad Hebr. IV, 12: Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens iisque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Hoc enim dictum est de verbo fidei, quod ad omnia ista penetrat sicut gladius anceps, et homini ista in se ipso ostendit. Qualiter secundum corpus ab anima dividitur, et quae compages sint membra corporis et vires animae colligantes, et quid unicuique debeatur: et quae sint medullae in gratia Dei, ossa animae (hoc est, virtutes ejus) irrigantes : et qualiter cogitationes a cogitationibus, et qualiter inten- tiones ab intentionibus discernantur. Haec enim omnia sinapis facit in corpore, et verbum fidei in corde: et ideo verbum fidei grano sinapis comparatur.
Ostendit autem consequenter, in quo potissime ista attenditur comparatio :
" Quod acceptum homo misit in hortum suum. "
Et dicit quatuor, grani videlicet electionem, eligentis prudentiam et rationem, cultus adhibitionem, et loci cui committitur custodiam et feracitatem.
De primo dicit: " Quod acceptum, " hoc est, acceptabile granum. Non vanum : quia granum vanum non fructificat, nec effectum ostendit suae virtutis. Et ideo ut acceptum sit, oportet quod eligatur, et sit electum, pretiosum in naturae suae vigore, de quo dictum est. Ideo verbum fidei, inventae pretiosae margaritae sub alia similitudine comparatur : pro qua homo dat omnia sua, et comparat eam . Ideo, Cantic. v, 10: Dilectus meus electus ex millibus dicitur, quia nisi sit valde in cordis devotione acceptum, sine fructu permanet, quia in terram bonam non cadit. Unde Glossa Ambrosii : " Quod acceptum, " hoc est, acceptabile habens, " homo " rationabilis et prudens : et non quod fatuus eligit. "
Et hoc est secundum : " homo, " qui scit quod eligit. Alii enim homines in similitudinem besliarum sunt computati. Psal. XLVIII, 13 : Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus , et similis factus est illis.
" Misit. "
Ecce cultus adhibitus. Non enim homo rationabilis misit semen in hortum, nisi prius hortum et fimaret, et foderet, et adaequaret. Foderet sarculo disciplinae, fimaret pinguedine devotionis in remissionem peccatorum, adaequaret satisfactione per justitiae exercitium.De primo horum dicitur, Isa. II, 10: Abscondere in fossa humo. De primo et secundo dicitur, Luc. XIII, 8: Usquedum fodiam circa illam, et mittam stercora. De tertio, Isa. XXVIII, 25 : Cum adaequaverit faciem terrae, seret. Sic ergo misit
" In hortum suum, "
Hoc est, in cor vel Ecclesiam suam. Et hoc est quartum. Qui hortus clausus est custodia mandatorum, ne pateat accessus diabolo. Cantic. IV, 12 : Hortus conclusus. Hortus etiam ab oriendo dictus, eo quod ferax est ad omnium stirpium bonarum plantationvm. Eccli. XXIV, 42 : Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.
In talem ergo hortum mittit, et in hoc horto notabilem valde et mirabilem habet granum sinapis proprietatem. Missum enim in hortum, et convalescens in eo, per se ipsum suffocat omnes malas stirpes urticarum et veprium, et aliarum stirpium inutilium. Et hoc facit fides in corde, et in Ecclesia. Destruit enim haereses, et schismata, et concupiscentias vitiorum spiritualium et carnalium, quando convalescit. Semen enim divinum potentius efficitur, et omnia destruit diaboli plantata adulterina. Sapient. IV, 3 : Spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
" Et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres coeli requieverunt in ramis ejus. "
Facit hic comparationem ad effectum.
Dicit autem tria, scilicet, quod crevit in profectu : perfectum autem magnum fuit: et in umbra et fructu factum est utile.
De primo dicit quod " crevit, " pro- ficiens ex parvo. Genes. I, 28, et, IX, 1 : Crescite, et multiplicamini, et replete terram. Crescere enim est continuo in quantitate virtutis proficere. Sic enim crescit semen. Sic crescit Jesus, hoc est, fides Domini Jesu in corde. Luc. II, 52 : Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.Sic dicitur, I ad Corinth. III, 7, quod neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Perfectum autem,
" Factum est in arborem magnam. "
Ex sinapi quidem arbor ligneo stipite non fit, sed arboris similitudo. Stipite enim orto ex radice, emittit ramos multos ex stipite, et his induratis exprimit arboris similitudinem : cum tamen in veritate sit olus. Fidei autem verbum elevatur ut arbor in stipite, hoc est, in fide Christi : et dilatatur in ramis, hoc est, in membris Domini nostri Jesu Christi, et in Ecclesiis ejus quae sibi adhaerent. Psal. lxxix, 12 : Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Ideo, Joan. XV, 5, sub alia similitudine loquens, dixit: Ego sum vitis, vos palmites. Ezechiel. XXXVI, 8 : Vos autem, montes Israel, ramos vestros germinetis, et fructum veslrum offeratis populo meo Israel.Osee, XIV , 6 et 7: Erumpet radix ejus ut Libani. Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus. Magna ergo virtute, et proceritate sanclitatis, et umbra defensionis suae est ista arbor.
" Et volucres coeli requieverunt in ramis ejus. "
Ecce utilitas. Volucres autem coeli, sunt Sancti pennati plumis virlutum. Psal. liv, 7 : Quis dabit mihi pennas sicut columbae, volantes altitudine contemplationis. Isa. lx, 8: Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas ? Isa. XL, 31: Ambulabunt, et non deficient.
Haec volucres sunt " caeli, " quia semper desiderio et intentione petunt coeelestia. Ad Philip, III, 20 : Nostra conversatio in caelis est. Sic in Apocalypsi VIII, 13, vidit Joannes aquilam volantem per medium coelum. Sic, Ezechiel. I, S et seq., vidit Propheta pennatis et altivolis capitibus coelum tangere ammalia.
Hae igitur volucres " requieverunt, " omnes vias difficiles hujus mundi dimittentes, " in ramis ejus, " hoc est, in Ecclesiis, vel in modis vivendi, quibus alius sic, alius sic vivit in Ecclesia, sicut dicit Augustinus. Job,III, 17 : Ibi requieverunt fessi robore. Genes. XVIII, 4 : Requiescite sub arbore. Cantic. II, 3: Sub umbra illius quem desiraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
" Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei. "
" Et iterum dixit, " sicut profectum humilitatis, ita profectum charitatis fidei volens demonstrare. Et haec est similitudo secunda: " Cui simile aeslimabo regnum Dei ? " per quod Deus in nobis regnat profectu charitatis. Isa. xlv, 4: Assimilavi te, et non cognovisti me. Hoc satis in antehabitis est expositum.
" Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum. "
Hic tria dicit sicut in praecedenti similitudine, quid scilicet, cui, et in quo, et secundum quem effectum assimiIetur. Quid, quia regnum Dei. Cui, quia fermento. Et hoc est quod dicit: Regnum Dei " simile est fermento. "
Attende, quod fermentum bonas proprietates habet quatuor, secundum quas hoc regno Dei comparatur. Est enim calidum, spiritualis virlutis, impletivum, et elevativum. Et sic est de charitate veritatis, quae in verbo Dei est ignitae caliditatis. Psal. cxviii, 140 : Ignitum eloquium luum vehementer: et servus litus dilexit illud. Jerem. xx, 9 : Factus est sermo Dei in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis : et defeci, ferre non sustinens. Sic ergo per caliditatem fermento (quod a fervore sic vocatur) comparatur.
Est etiam fermentum virlutis spiritualis : quia nisi spiritualiter diffunderetur, per totam massam diffundi non posset. Et ideo dicit Philisophus, quod sicut se habet semen masculi ad guttam foeminae, ita se habet fermentum ad pastam, et coagulum adlac. Sic autem se habet charitas ad cor hominis, et ad Ecclesiam, et ad caeteras virtutes : quod sicut spiritus diffunditur in eis, et capit omnes, et tenet eas, et format. Ad Roman. v, 5: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Psal. l, 12 : Spiritum rectum innova in visceribus meis. Sapient. VII, 27 : Per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei, et Prophetas constituit. Sic ergo diffunditur, et conprehendit, et capit corda fidelium Spiritus charitatis.
Impletivum etiam est fermentum: quia totam pastam implet: ita quod nihil sui invenitur, quod pastam non impleverit. Et ideo nihil fermenti in aliqua parte panis invenitur. Et sic charitas spiritu suo replet, et extrudit receptibilitatem aliorum. Quia, sicut dicit beatus Bernardus : " Non est quo se ingerat vanitas, ubi " totum replevit charitas." Actuum,II,4 : Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Psal. lxxxix, 14 : Repleti sumus mane misericordia iua: et exsultavimus, et delectati sumus.
Sic etiam levat. Fermento enim levatur et allevatur pasta et panis : et sic facit charitas, quae levat cor, et elevat in caelum. Thren. III, 41: Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos. Ezechiel, VIII, 3 : Elevavit me Spiritus.
Ezechiel. I, 21, cum elevaretur Spiritus de terra, elevabantur simul et rotae sequentes eum.
Sic ergo proprictalibus istis, regnum Dei in profectu charitalis, fermento assimilatur.
" Quod acceptum, etc. "
Quatuor dicit sicut supra, electionem, eligentis dispositionem, eligentis opus, et electi effectum.
De electione dicit: " Quod acceptum, " hoc est, acceptatum et acceptabile, ne sit evanidum. Non enim est acceptum, quod per Spiritum charitatis non efficitur acceptabile. Unde Dominus in lege, Exod. XXXVII, 16, fecit fieri acetabula, quibus probabatur, si sacrificium esset acceptum. Et haec acetabula spiritum charitatis signiQcant.
" Mulier " dicit dispositionem eligentis. Mulier enim est (quae focaria et panifica est) sapientia, quae hujusmodi fermentum scit eligere, quod sine corruptione inducat calorem et spiritum, et impleat, et elevet. Haec enim mulier hujus artis summa est magistra. Haec significatur per Saram, Genes. XVIII, 6, cui dixit Patriarcha : Accelera, tria sata simil ae commisce, et fac subcinericios panes. Eccli. XXVI, 19 : Gratia super gratiam mulier sancta, et pudorata." Abscondit, "
Ne vana laude evanescat. Psal. xliv, 14 : Omnis gloria ejus filiae regis ab initis.
" In farinae sata tria. " Grana haec sunt grana tritici, quae sunt membra corporis mystici. Psal. cxlvii, 14 : Adipe frumenti satiat te. Mola autem qua teritur, est spes, et timor. Timor, mola inferior de paenis. Spes autem, mola superior de praemiis. Unde praecepit Dominus, Deuter. XXIV, 6 : Non accipies loco pi-gnoris inferiorem et superiorem molam : quia sine timore, spes degenerat in praesumptionem : et sine spe, timor decidit in desperationem. Psal. lxxxv, 11: Laetetur cor meum, ut limeat nomen tuum.
Farina autem comminuta, est conscientia pura in omnibus hominibus : ex quibus conscientiis multi sumus unus panis in Christo : sicut dicitur, I ad Co rinth. x, 17. Levit. VII, 13, praecepit
Dominus, quod pro pacificis offerantur panes fermentati, qui sunt de farina similae.
" Sata. " Satum est mensura capiens modium et dimidium : ut modius referatur ad spiritum, et dimidius referatur ad animalitatem, quae secundum dimidium sui, in singulis viribus aliquid capit mensurae divinae, hoc est, secundum hoc quod persuasibilis est ratione, et obedibilis.
Haec autem sunt " tria sata, " hoc est, tres vires animae humanae : ut in ratione possideamus prudenliam, in irascibili odium vitiorum, et in concupiscibili desiderium virtutum. Vel, mulier est Ecclesia. Tria sata sunt omnes homines a tribus filiis Noe, Sem, Cham, et Japhet, in tribus plagis mundi distributi, hoc est, Asia, Africa, et Europa. Vel etiam, charitas est fermentum in tribus satis (hoc est, mensuris) charitatis absconditum, Matth. XXII, 37: Diliges Dominum Deum iuum ex loto corde tuo, et in Tota anima tua, et in tota mente fua. Vel, tria sata sunt tres personae, ex quibus accepta sunt subjecta omnium articulorum fidei. Vel etiam, tria sata sunt tres status hominum, qui liberant animas suas, Noe, Daniel, et Job, hoc est, praelati, continentes sive contemplativi, et paenitentes qui per dolentem Job intelliguntur . Quaedam etiam Glossa vult, quod per tria sata intelligantur tria merita honorum : quorum quidam trigesimum fructum, quidam sexagesimum, quidam autem habent centesimum . Hi-
larius autem dicit, quod fermentum est fides cum dilectione, quod absconditur a sapientia Dei in Scripturis Legis, et Prophetarum, et Evangelii. Ad quae tria, omnis alia reducitur Scriptura : quia historiae Patrum sunt quaedam prophetia futurorum, et dicta Apostolorum sunt expositiones Evangeliorum. Et aliae tales multae diversitates fieri possunt: quia nihil habet gravitatis, tria tribus adaptare. Vel, tria sata sunt capacitates corporis, et animae, et spiritus : ut corpus obediat, anima passiones ordinet, et spiritus coeelestibus intendat. I ad Thessal. v, 23 : Ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in advenlu Domini nostri Jesu Christi servetur. Vel, tria sata sunt tria quae sunt de imagine similitudinis, in quibus Trinitatem increatam imitamur : ut veritas (quae est fermentum) in intellectu sit claritas lucis, in voluntate plenitudo dilectionis, et in memoria notitia, nihil habens oblivionis. Sic ergo mulier, Sapientia, vel Ecclesia fermentum abscondit sub farina sata tria.
" Donec fermentaretur totum. "
. Ecce effectus. Totum enim quod est in massa pastae, convertit ad se fermentum : sicut coagulum convertit lac. Et sic semen convertit conceptum, trahendo et formando. Et sic spiritus charitatis ad se convertere debet cor et Ecclesiam. Osee, VII, 4 : Quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum. In his ergo proprietatibus, fermentum in bono accipitur. Est autem fermentum Pharisaeorum et Sadducaeorum, quod est corruptio fidei per haeresim. Et est fermentum Herodis, quod est corruptio unitatis Ecclesiae per dolum. De quibus dicitur, Matth. XVI, 12. Et est fermentum corruptio honorum morum, Iad Corinth. v, 6 : Modicum fermentumtotam massam corrumpit. Et sic de fermento non loquitur hic Dominus. Et ideo istae proprietates fermenti dimittantur. Diximus autem quaedam de hac materia super Matthaeum, XIII, 23 .
" Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos. "
Hic ostensa difficultate praeparationis ad judicium, surgit ex hoc quaestio de paucitate salvandorum.
Et habet haec particula tres partes : in quarum prima ponitur instantia nostrae salutis, procuratae per salutis auctorem : in secunda autem quaestio de numero salvandorum : in terlia autem ponitur responsio.
Dicit ergo : " Ei ibat, " proficiendo in salute nostra. Proverb. VI, 3 : Discurre, festina, suscita amicum tuum. Act. x, 38 : Pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo.
" Per civitales, " ubi habitabant civiliter, ad virtutes civiles dispositi. Cantic. III, 2 : Surgam, et circuibo civitatem, per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea.
" Et castella, " ubi erat diabolici erroris praesidium. Ad Hebr. XI, 34 : Caslra verterunt exterorum." Docens " ea quae ratione probari poterant. Sicut quando similitudines induxit congruas rationi. Matth. VII, 28 : Erat docens eos sicut potestatem habens. Job, IV, 3 et 4 : Docuisti multos, et manus lassas roborasti: vacillantes confirmaverunl sermones tui, et genua trementia confortasti.
" Et iter faciens in Jerusalem, " ubi complere voluit omnia, quae ad salutem nostram spectabant. Luc. IX, 31 : Dicebant excessum ejus, quem complelurus erat in Jerusalem. Luc. XVIII, 31 : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. Et videtur secundum litterae circumstantias, quod de Galilaea ascenderit, in quam descenderat postea quam nuntiatum fuerat ei de illis, quorum sanguinem miscuit Pilatus cum sacrificiis eorum. Sic enim in mari amaritudinis propter nos fuit via ejus, et vestigia ejus in aquis multis, et vestigia non cognoscebantur ab ingratis.
" Ait autem illi quidam, "
Qui non nominatur : sed tamen sollicitus de sua salute fuisse praesumitur, qui quaesivit de numero salvandorum.
" Domine, si pauci sunt qui salvantur ? " Quaerit autem iste secundum considerationem inferiorum causarum, quae sumuntur ex consideratione difficultatis meritorum, quae in praemissis est expressa. Sic ergo dum circuivit Jesus, undique quaerens salvandos per civitates et castella, sicut dicit Chrysostomus, non personas discernens, sed salutem hominum inquirens. Et sic Rabanus : " Ut " doceat se doctorem, non personarum " acceptorem : tunc unus saltem inveni-" tur, qui de salute propria curam agit, " et viam salutis quaerit. "
" Ipse autem dixit ad illos, " quia unus pro omnibus quaesierat. Et hoc Dominus, qui cordis inspector est, considerabat. Ideo dicit Evangelista, quod omnibus in uno respondebat. Et ideo dicit: " Ipse autem dixit ad illos " Simile est, Matth. XXII, 36, ubi unus pro omnibus interrogabat : Magister, quod est mandatum magnum in lege ?
" Contendite intrare per angustam portam. " i Haec responsio dividitur in duas par-
tes : in quarum prima ponit admonitionem : in secunda vero admonitionis ponit rationem.
Admonitio quam dicit : " Contendite intrare per angustam portam. " Est porta Ecclesiae, et est porta gratiae, et est porta gloriae.
Porta Ecclesiae est per quam intratur in Ecclesiam : et haec est duplex, Chrislus scilicet,ex quo sacramenta Ecclesiae fluxerunt : et ipsa sacramenta, per quae aliquis inducitur in Ecclesiam. De ostio, quod est Christus, dicitur, Joan. x, 9 : Ego sum ostium : per me si quis introierit,salvabilur,ei ingredietur,et egredietur, et pascua inveniel. Psal. cxvii, 20 : Haec porta Domini, justi inlrabunt in eam. Sic enim ostium est apertura lateris, ex quo fluxerunt ea, ex quibus Ecclesiae sacramenta virtutem contraxerunt.
Et ideo ista est porta angusta, quia videmus, quod pauperrimus fuit, et abjeclissimus, et in asperitate maxima Christus fuit in cruce : cum lamen non nisi per crucem pateat ingressus in Ecclesiam. De paupertate quidem dicitur, Matth. VIII, 20 : Filius hominis non habet ubi caput reclinet. De abjectione dicitur, Act. VIII, 33 : In humilitate judicium ejus sublatum est. De asperitate dicitur, Thren. I, 12 : 0 vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus. Haec est ergo porta ex parte Christi intrandi in Ecclesiam. Et qui sic venit, sicut dicitur, Joan. x, 3, huic ostiarius operit. Talibus vidit Joannes, Apocal. IV, 1, ostium opertum in caelo, hoc est, in ccelesti vita Ecclesiae.
Ex parte autem Ecclesiae, ostium est apertura sacramentorum. Psal. cxvii, 19 : Aperite mihi portas justitiae, ingressus in eas confitebor Domino. Portae enim justitiae sunt sacramenta ad justificationem introducentia. Et sic accipiens sacramenta, intrat per portas in Ecclesiam. Isa. XXVI.2 : Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Psal. XCIX, 3 : lntroite portas ejus inconfessione, atria ejus in hymnis, confitemini illi. Haec porta etiam angusta est, quia licet in sacramentis conteratur gratis remissio peccatorum, tamen oportet quod homo paret sc, ne fictus veniat ad sacramontorum perceptionem : sicut dicitur, Baruch, IV, 26 : Delicati mei ambulaverunt vias asperas.
Est autem porta ad viam gratiae. Et haec est porta virtutis angusta valde : eo quod omnis virtus est circa difficile et homini, ut dicit Tullius. Sed tamen hoc habet, quod quanto plus homo ambulat in ea, tanto magis dilatatur per consuetudinem, et virtutis delectationem. Psal. XVII, 19 et 20 : Praevenerunt me in die afflictionis meae. Ecce arcta et angusta porta. Et factus est Dominus protector meus. Et eduxit me in latitudinem. Ecce quod ingredienti via est dilatata. Proverb. IV, 11 et 12 : Ducam te per semitas aequitatis : quas cum ingressus fueris, non arclabuntur gressus lui. Psal. XVII, 37 : Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
Est item porta gloriae coelestis, quae strictissima est in angustia perseverantiae. Genes. XXVIII, 17 : Non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli. Psal. lxxvii, 23 : Januas caeli operuit. Haec est porta, cujus clavem Dominus commisit Petro, adversus quam portae inferi non praevalebunt. Et de hac porta dicitur in Psalmo cxxvi, 5 : Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta. Per omnes illas portas contendendum est intrare. Contendere enim inflare, sonat violentiam. Quia sicut dicitur, Matth. XI, 12 : Regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Unde, Act. XIV, 21, dicitur : Per multas tribulaliones oportet nos intrare in regnum Dei. Matth. VII, 14 : Angusta porta, et arcta via est quae ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam. In Apocrypho Esdrae, est civitas posita in sublimi, omnibus affluens bonis. Sed accessus difficilis, a dextris ignis, et a sinistris aqua submergens. Et ideo Sancti pervenientes, dicunt, Psal. lxv, 12 : Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
" Quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt.
Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ad ostium, dicentes: Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis. "
Hic incipit ponere rationes suae admonitionis.
Etponit quinque rationes per ordinem, quarum una est, quia multi excludentur, et pauci intrabunt : et ideo timendum est, ne nos simus de multis. Secunda est, quia a patrefamilias ostium claudetur, et illi qui foris stabunt non cognoscentur notitia beneplaciti ad intromissionem. Tertia est, quod non prodest tunc allegatio notitiae, quam prius aliquis demeruit. Quarta autem est segregatio a parentibus bonis, quorum intercessio tunc nihil proderit. Quinta autem, quod tunc extranei boni, malis notis et propinquis praeferuntur : et ideo difficile est negligere : sed propriis meritis contendendum intrare.
De prima ratione dicit : " Quia multi, " fide quidem confitentes, factis autem abnegantes. Eccle. I, 15 : Slultorum infinitus est numerus. Matth. VII, 13 : Lata porta et speciosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
" Quaerent intrare, " vel errore decepti, sicut ignorantes, et haeretici : vel praesumptione misericordiae Dei seducli, dum in mala via perdurant. " Quaerent " autem, putantes se invenire refrigerium, et non inveniunt.
" Et non poterunt. " Matth. XIX, 24 :
Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem, etc.
Pauci enim inveniunt hanc viam, pauciores proficiunt in ea, paucissimi perficiunt eam perseverando. De invenientibus quidem dicitur, Matth. VII, 14 : Pauci sunt qui inveniunt eam. De proficientibus dicit Joannes, VI, 67 : Multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. De perficientibus dicitur, Matth. x, 22 : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
" Cum autem intraverit, etc. "
Secunda ratio. " Cum intraverit, " ad occultum beatitudinis, " paterfamilias, " Christus, successive colligens suos, et intrans cum eis in morte cujuslibet. Luc. XVI, 22 : Factum est ut moreretur mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae.
" Et clauserit ostium. "
Sicut supra diximus, ostium non clauditur simpliciter quoad omnes, nisi post diem judicii. Quoad illum autem qui propter demerita finalia excluditur, claudilur in morte cujuslibet. Luc. XI, 7 : Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili. Matth. xxv, 10 : Quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
Dicunt etiam quidam, quod est ostium doctrinae,quod est apertura ad corda hominum. II ad Corinth. ii, 12 et 13 : Cum venissem Troadem propter Evangelium Chrisli,et ostium mihi apertum esset in Domino, nullam habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Tiium, fratrem meum. Et hoc claudetur in die judicii : quia dicitur, Jerem. XXXI, 34 : Non docebit ullra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me,a minimo eorum usque ad maximum. Sed de hoc non videtur hic loqui Scriptura.
Redeuntes ergo ad primam expositionem, dicemus :
" Incipietis foris stare. " Inceptio dicit exclusionis novitatem, quae ideo quod nova est et inconsueta, impatientius portatur. Stare autem dicit permanentiam illius exclusionis, quae inducit introductionis desperationem : et ideo majorem tristitiam. Apocal. XXII, 15 : Foris canes, et venefici, et impudici. Sic dicitur, Joan. XII, 31 : Tunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Princeps enim mundi diabolus cum omnibus suis membris sic excluditur. Matth. XIII, 41 : Colligent de regno ejus omnia scandala. Matth. XXII, 13 : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores. Tunc enim ad intima Dei, exclusus, amplius non admittetur.
" Et pulsare ad ostium " misericordiae et remissionis : sicut dives in inferno, Luc. XVI, 24 : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam. Sicut enim dicit Chrysostomus, nihil proderit pulsationis diligentia, quam prodit timor et non fides.
" Dicentes : Domine, aperi nobis, "
Quia non perfecte dicunt. Si enim dicerent corde, ore, et opere, pro certo aperiretur. Sed quia ore tanlum dicunt, et corde et opere contrarium clamant : ideo non aperitur. Luc.XIII,25, et Matth. xxv, 11 : Domine, Domine, aperi nobis. Dicunt enim fide informi quidam : et quidam fide informi, et ore : et isti non exaudiuntur. Sed qui diceret cordis devotione, et oris confessione, et operis intentione, Domine, illi aperiretur. I ad Corinth. XII, 3 : Nemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spirilu sancto. Matth. VII, 21 : Non omnis qui dicit mihi : Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum : sed qui facit volunlartem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum.
" Et respondens, dicet vobis, "
Potius conscientiae, quam operi exteriori : " Nescio vos. " Notitia quidem simplicis visionis, vel notitiae noscit omnes. Sed notitia beneplaciti, non novit nisi bonos, ad quos respicit oculo amoris. Sapient. IV, 15 : Respectus ejus in electos illius. De notitia autem beneplaciti, dicitur, Exod. XXXIII, 12 : Novi te ex nomine : et invenisti gratiam coram me. II ad Timoth. II, 19 : Cognovit Dominus qui sunt ejus. Quod autem alios ignoret, dicitur, I ad Corinth. XIV, 38 : Qui ignorat, ignorabitur. Joan. x, 14 : Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae.
" Unde sitis, " hoc est, de qua secta, vel errore sitis : quia sicut non nosco vos, ita ignoro errores vestros. Matth. VII, 23, secundum veritatem litterae : Et tunc confitebor illis, quia numquam novi vos. Omnes enim impii et impietates eorum ab ore gloriosi vultus sui sunt absconditi, de quo gaudent omnes Beati. Isa. XXVI, 10, secundum translationem Septuaginta : Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Nostra autem translatio habet : Non videbit gloriam Domini .
" Tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Ibi erit fletus, et stridor dentium. "
Tertia ratio est allegatio notitiae Dei et Sanctorum, quae nihil proderit.
Et hoc est quod dicit : " Tunc incipietis dicere. " Incipietis quod numquam perficietis : quia inceptio notitiae Sanctorum fuit secundum exteriorem hominem apud eos, et numquam fuit vera amicitia familiaritatis perfecta.
Et ideo dicit : " Incipietis dicere. " Non enim habent aliquid perfecti operis.
" Manducavimus coram te, et bibimus. "
Videtur in hoc tangere Judaeos, qui tribus vicibus per annum coram Domino in pastophoriis templi manducaverunt, coram Domino et biberunt : sicut praecipitur, Levit. XXIV, 9. Manducant tamen etiam et bibunt coram Domino, qui de bonis ejus satiantur. Psal. lxxvii, 29 et 30 : Manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis ,scilicet Dominus : non sunt fraudati a desiderio suo. Manducant eliam qui difficiles Scripturarum partes studio frangunt, et intellectu incorporant. Ad Hebr. V, 14 : Perfectorum est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. Bibunt autem qui faciliora suaviter sine difficultate gluttiunt. I ad Corinth. iii, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo lac vobis polum dedi, non escam. Nondum enim poteratis. Omnes enim isti sunt coram Domino in mensa sua, refectionem vel corporalem, vel spiritualem, vel utramque sumentes.
" Et in plateis nostris docuisti. "
Hic iterum tangit Judaeos, in quorum plateis publice Christus docuit. Matth. IX, 35 : Circuibat Jesus omnes civitates et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni. Spiritualiter etiam, graece AdminBookmark latine latum sonat : quia doctrina Christi per discipulos suos late sonat. Proverb. I, 20 : Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam.
Tangit autem duo quae consueta sunt: quia in magnis festis epulantur homines, gaudentes de festo : sicut dicitur, Nehemiae, seu II Esdrae, VIII, 10 : Comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est, et nolite contristari. Et tunc etiam intersunt laudibus et praedicationibus divinis. Sicut etiam praecipitur, Esther,XVI, 22. Psal. XLI, 5 : In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Et haec jactant, et allegant se fecisse coram Domino. Sed sicut dicit Beda : " Non fe-" stivitatum epulatio ornat, quem fidei " pietas non commendat." Et ideo sequitur:
" Et dicet vobis, "
Respondendo conscientiis vestris : " Nescio vos, " notitia amoris, " unde sitis, " quia vos non ex me, sed ex patre diabolo estis . Ad Roman. XVI, 18 : Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedicliones seducunt corda innocentium. Joan. VI, 26 : Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus. Ad Philip. III, 18, et 19 : Multi ambulanl, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi : quorum finis interitus, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum. Hi agunt dies solemnes ut comedant, et non in cordis devotione.
" Discedite a me. "
In quibus nihil de suo cognoscit, a se jubet discedere : ostendens quid inve- niant recedentes in paenis inferni. Discessus enim a summo bono, non solum patitur damnum boni amissi sed etiam invenit praesentiam omnis mali.
Et hoc est quod dicit : " Discedite a me. " Discessus a summo bono ponit malum desperatum : quia non est medicina alicujus mali peccatoris, nisi per summum bonum. Jerem. XXX, 12 et 13 : Insanabilis est fractura tua, pessima plaga tua. Non est qui judicet judicium tuum. Quasi dicat : Omnia bona ad quae creati estis, de caetero abjudicata sunt vobis. Sic ergo " discedite a me. " Genes. IV, 14 : Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me. Omnia enim mala possunt in eum, quem Dominus ejicit a facie sua. Jerem. XVII, 13 : Recedentes a te, in terra scribenlur : quoniam dereliquerunt venam equarum viventium Dominum.
Sic ergo " discedite a me. "
Sed videtur, quod ab eo qui ubique praesens est, nullus discedere possit. Psal. CXXXVIII, 7 et 8 : Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam ? Si ascendero in coelum, tu illic es :si descendero in infernum, ades. Ad hoc dicit Augustinus in Confessionibus : " Qui a " te recedit, quo it, nisi a te placido ad " te iratum ? Non effugiunt ergo Deum : " sed manum benefici evadentes, mali num irati judicis non evadunt. " Jerem. xxx, 14 : Propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua. Oportet enim durari judicem, contra duritiam et obstinationem peccatorum.