MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter beatitudines fuerunt In B . Virgine?
Post haec quaeritur de beatitudinibus, qualiter fuerunt in beatissima Virgine ?
Et videtur, quod excellentius omni viatore.
1. Sicut se habet beatitudo patriae ad beatitudinem patriae, ita beatitudo viae ad beatitudinem viae : sed beata Virgo in beatitudine patriae excellit omnes comprehensores : ergo et in beatitudinibus viae excellit omnes viatores.
2. Item, Omnis arbor ex fructu suo cognoscitur : ergo si fructus fructum excellit improportionabiliter, et arbor
arborem excellit : sed fructus quem est adepta beata Virgo ex beatitudine viae, excellit omnem fructum patriae purae creaturae : ergo et beatitudo viae excellit omnem beatitudinem viae purae creaturae,
3. Item, Omnis perfectio spiritualis gratuita est a charitate : ergo cum beatissima Virgo excellat omnes puras creaturas charitate, ita omnes excellet qualibet spirituali perfectione.
4. Item, Seraphim est supremus ordo quem excellit charitate : ergo et excellit omnibus aliis donis.
5. Item, Sicut se habet substantia ad substantiam, et potentia ad potentiam, et habitus ad habitum, ita et proprietas ad proprietatem : ergo si substantia superat substantiam, et proprietas superat proprietatem, ei potentia superat po- tentiam : sed substantia sive persona beatissimae Virginis post Deum altissima est et dignissima excellens omnem creaturam : ergo et ejus potentiae habitus et proprietates erunt excellentes omnem creaturam .''