CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta principalia. Ad primum, responsio stat in hoc, quod accipiendo finem pro objecto vere fruibili, et non pro respectu fundato in illo, ut supra exposui, quaest. 1. essentia divina potest dici finis fruibilis respectu voluntatis divinae.
(b) Non tamen potest sibi competere ratio finis. Sensus hujus litterae est, quia si essentia divina includeret respectum finis respectu voluntatis divinae, tunc videretur quod voluntas divina esset ens ordinabile ad finem. Nam finis ut sic, semper videtur esse nobilior his quae sunt ad finem; modo essentia divina non est nobilior voluntate, cum sint penitus idem realiter et formaliter, ut patet a Doctore ex intentione, infra dist. 8. quaest, penult. et quaest. 1. quolib. Tum etiam, quia voluntas divina est ita formaliter infinita, sicut et essentia divina, ut patet infra dist. 8. quaest, penult.
(c) Si objiciatur. Hic Doctor arguit deducendo ad inconveniens, quia si Deus non habet finem quomodo poterit agere propter finem, et similiter quomodo erit vera illa propositio, scilicet superioris
agentis est superior finis f Respondet ad primam instantiam quod Deus agit propter finem effectus, ordinando scilicet effectum ad seipsum amatum, et non agit propter finem sui. Nam si haberet causam finalem non esset simpliciter primum effectivum et ineffectibile, quia cujus est causa finalis, ejus semper est causa efficiens, ut patet infra dist. 2. part. 1. quaest. 1. et vide quae ibi exposui. Ad secundam instantiam dico, quod debet intelligi de fine effectus, quia agens superius ordinat non se, sed effectum ad finem universaliorem vel superiorem, et ita ille finis superior est agentis non ut finis ejus, sed ad quem ordinat illud quod agit.
(d) Ad argumentum secundae quaestionis. Respondet Doctor quod viator praeter actum desiderii (qui est respectu non habiti, quo viator justus appetit Deum actu concupiscentiae) habet justus alium actum amicitiae, volendo Deo in se bene esse, licet Deus sit absens; et hic actus amicitiae est fruitio, non autem ille qui est desiderium, et actus amicitiae proprie est charitatis, quia charitas primo inclinat ad amorem Dei propter se, ut patet a Doctore in 3. dist. 28. et 29. actus vero desiderandi non est proprie actus charitatis, sed magis actus spei, ut patebit in 3. dist. 26.
(e) Ad primum argumentum tertiae quaestionis. Dicit Doctor quod peccator actu peccandi non quietatur simpliciter, quia quietatio simpliciter et ullimale non tantum sumitur per comparationem ad actum fruitionis, sed etiam per comparationem ad objectum vere fruibile, imo principaliter: licet ergo peccator actu peccandi quaerat se quietari, quia tameia illo actu non inhaerot immobili sive objecto vere quietalivo, ideo simpliciter non quietatur ibi: Nec hic debet intelligi quietatio summa. Dicit Doctor quod quietatio summa proprie erit in patria, de qua erit sermo in 4. d. 49. sed debet intelligi hic summa suo modo propter actum irreferibilem ita acceptantem objectum.
(f) Ad secundum respondet Doctor, dicens quod ista potest negari, scilicet qui Vult alium uti in actu suo non fruitur eo, et hoc loquendo de fruitione inordinata: possum enim inordinate amare aliquod objectum propter se et sic frui illo, et tamen alium velle amare illud, non propter se, sed propter aliud, imo possum amare aliquod objectum propter se et sic frui eo, et tamen velle a nullo amari, nec propter se, nec propter aliud (et sic minus appretiatur illud objectum, quam volendo alium amare illud in ordine ad aliud) ut patet in zelotypia. Et tunc dicam ad probationem majoris, quod licet fruens appretietur fruibile tanquam summum bonum, non tamen vult illud ab omnibus sic appretiari, quando inordinate sic fruitur ; non igitur sequitur, vult illud vel amat illud ut summum bonum; ergo vult alios illud amare ut summum bonum.
(g) Aliter potest responderi negando minarem. Dicit Doctor quod non sequitur, aliquis vult fruibile esse; ergo vult illud esse a Deo ; et ratio defectus est, quia non oportet volentem antecedens velle consequens, quando consequens non includitur per se in antecedente, sicut si volo hominem esse, de necessitate volo ipsum esse animal, quia hoc consequens est de per se intellectu antecedentis. Sed quando non est de intellectu antecedentis, vel saltem realiter non includitur in illo, non sequitur quod si volo antecedens quod velim consequens, sic in proposito non sequitur : Volo hoc fruibile esse: ergo volo illud esse a Deo, sed tantum sequitur per locum extrinsecum, qui est ab effectu causae efficientis ad causam efficientem. Sed de isto an volens antecedens necessario velit consequens, etiam posito quod consequens sit de per se intellectu antecedentis, vide quae dicit Doctor in 2. d. 6. q. 2. in responsione ad quartum argumentum factum pro opinione S. Thomae. (h) Ad argumentum quaestionis ultimae. Dicit Doctor quod appetitus naturalis non inhaeret alicui contrarie, et hoc ut in pluribus, quia forte esset dubium de appetitu naturali voluntatis vel intellectus : an alicui possit inhaerere contrarie, licet hoc non possit sustentari apud Doctorem, quia appetitus naturalis superest respectu boni commodi, ut patet ab ipso in 2, d. 6. q. 2. et 49. q. 4. Posito tamen quod possit sic inhaerere, non tamen actu elicito amoris, quia appetitus naturalis nullum actum elicitum dicit, sed tantum naturalem inclinationem, ut patuit supra q. 4. et diffuse in 4. d. 49. modo frui est amore inhaerere, amore dico elicito a voluntate.