In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Christus sit Filius Dei adoptivus ?
Alensis 3. p. q. 1. m. 4. D. Thom. 3. q. 23. art. 4. et q. 32. art. 3. et hic q. 2. art. 2. D. Nouaverit. art. 2. q. 1. Richard. art. 2. g. i. Durand. q. 2. Gabr. g. 1. Alm. et Major hic Suar. 3. p. 1. disp. s. 2. 3. 4. Vasq. ibi disp. 89.
Circa istam decimam distinctionem, in qua Magister agit de communicatione idiomatum respicientium personam filii, quaeritur unum de communicatione idiomatum ad nobilitatem pertinentium : Utrum scilicet Christus sit Filius Dei adoptivus ? Videtur quod sic, quia Christus est praedestinatus esse Filius Dei, Hom. I . ergo est adoptivus. Probatio consequentiae, praedestinare enim est ad haereditatem adoptare ; ergo Deus praedestinans Christum esse Filium Dei, adoptat praedestinatum ad haereditatem, quia praeordinat ad haereditatem, et hoc per actum voluntatis ; igitur, etc.
Praeterea, dignitatis est in homine esse Filium Dei adoptivum, quia non convenit alicui naturae non actuali ; ergo hoc Christo convenit.
Item, sicut manent naturae, ita proprietates naturarum ; ergo cum adoptari sit proprietas naturae habentis gratiam, videtur quod istud posset dici de Christo ratione naturae humanae, sicut etiam potest dici de eo quod est Filius naturalis ratione naturae divinae.
Contra hoc Magister in littera adducit auctoritates.
Item, tunc esset Filius Trinitatis, quia tota Trinitas adoptat, sicut et agit omnem actum ad extra, et ita esset Filius sui.