QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Opinio tenens quod quid est tantum esse in substantiis, et per operationem intellectus, quia praedicata in quid aliter non habentur, refutatur primo, quia quod quid est rei inest ipsi revera. Secundo, prior est identitas extremorum in hac : Homo est animal rationale, quam compositio intellectus; dicendum ergo quod in omni genere est quod quid est seu definitio, licet accidentis definitio non possit haberi, complete, et quietando intellectum, nisi per substantiam, ut dictum est quaest. 2.
Dicitur ad quaestionem, quod quod quid est est illud quod colligitur ex praedicatis in quid, sicut dicitur 7. cap. 2. de magnis, text. c. 11. in qua igitur ratione non inest praedicatum, haec ratio, quod quid erat, esse in singulis; ex hoc dicitur, quod cum ista praedicata in quid sint formaliter talia per rationem, sequitur quod quod quid est sit substantia secundum rationem dicta secundum se, scilicet illa quae habent intellectum completum per aliquam differentiam proprii generis, et talia simpliciter loquendo non sunt nisi substantiae, quia accidentia licet habeant differentiam proprii generis, adhuc dependent ad subjectum. Tuncguod quid est non est nisi eorum quae habent praedicata in quid, et talia sunt species substantiae, et ibi idem, quod quid est cum eo cujus est. Dicta secundum accidens non sunt idem cum quod quid est eorum, quia .si sic, tunc quod quid est hominis albi esset idem cum homine, sicut arguit Philosophus, quia homo albus non subjicitur, nisi ratione alterius partis, quae est substantia, et ex hoc, quia singularia non habent praedicata in quid nisi praedicata speciei, non habent quid nisi quid speciei, et nullum proprium eorum ; quia vero includunt aliquid intra se, in quo distinguuntur praeter materiam specificam, et ideo cum quodquid est speciei non sunt idem, nec habent aliud quod quid est, secundum hoc patet ad argumenta. Contra illa, scilicet primum, nihil est formaliter ens, nisi suum, quod quid est sibi insit. Probatio, Philosophus in isto cap. text. com. 20. cui non inest esse bonum, non est bonum. Si ergo quod quid est esset ex praedicatis in quid, nihil esset formaliter bonum: nec ens, nisi per considerationem intellectus, quia facit praedicata in quid, quod est inconveniens. Item, hic dicitur, singulum non videtur aliud a suimet substantia, etc. Si ergo, quod quid est esset substantia, secundum quod ipsi dicunt, singulum esset ens rationis, et ita nullum ens reale. Item, veritas in intellectu componente, causatur ex hoc, quod aliqua sunt composita in re, et naturaliter prior est identitas quam illa veritas. Si ergo haec est vera, homo esthomo: ergo identitas prior est naturaliter in re ; sed idem significat homo, et quod quid est, ergo si homo est idem sibi prius quam consideretur ab intellectu, homo erit idem quidditati suae praeter omnem intellectum ; unde quod quid est est idem quod res, nec dependet a praedicatis in quid, nec ab intellectu. Ad auctoritates Philosophi dicitur, quod Philosophus loquitur in
7. text. comm. 21. logice, et hoc dicit ipsemet. Unde cum accipiunt litteram pro eis, quod haec ratio, quod quid est in singulis, ibi accipitur, quod quid erat esse genitive, non nominative. Secundum etiam non valet, quia alia translatio habet ex sermonibus, et dicit quasi epilogando, quod alii sunt modi substantiae, quam illi duo superius nominati. Tunc dico, quod quodquid est idem est quod res sine omni intellectu.
Dico ergo, quod in omni genere est definitio secundum Philosophum, sicut unitas et entitas: similiter de quod quid est hominis albi non valet, quia si consequentia valeret, sequitur inconveniens scilicet quod tanta esset identitas hominis in consequente cum homine albo, quanta est in antecedente hominis albi cum homine albo, sed non potest; major enim est identitas hominis albi ad hominem album, quam hominis albi ad hominem, quia haec : Homo albus non est homo albus, potest esse conclusio in syllogismo ex oppositis. Sed haec conclusio est impossibilis: ergo oppositum necessarium. Sed haec est contingens : Homo est homo albus. Similiter, quod quid est hominis albi secundum Philosophum t. c 21. est alicui idem, alicui non, quia idem est passivum non parti et substantiae. Tunc Philosophus non facit illam consequentiam quam assumunt, nisi opponendo, et respondet, aut non, quia extrema fiunt idem, sicut medium est cum extremo. Quaere expositionem textus in glossajuxta textum, et quomodo in argumento, quod dicunt esse Philosophi, fit accidens, et Aristoteles ibi assignat accidens, sed non necesse est extrema conjungi, verum est cum quid, sicut nec per se, nec cum contingenti, licet respectu cursus non esset accidens, quaere ibi. Quod quarto dicitur de individuis, videtur esse falsum. Prima enim substantia est maxime ens in praedicatis; ergo si quod quid est non est nisi idem quod res, maxime substantia et ens maxime habent quod quid, id est, sunt id quod sunt. Item, illud additum speciei, quidquid sit, aut facit unum per se cum natura speciei, aut non. Si non, et tunc cum sit illud de esse primae substantiae, illud erit ens per accidens, et non generatur, nec corrumpitur. Si sic, totum illud est una substantia per se, et tunc illud totum erit vere sibi idem, et tamen includit aliud a natura speciei, et potest haberi proprium quod quid.
SCHOL1TUM II.
Quod quid est, seu definitio idem est cum eo cujus est,id est, cum definito, in his quae sunt per se, et rationes sunt clarae. In ente tamen per accidens non ita est, quia hoc non hahet, quod quid est unum, cum includat res diversorum generum. Vide expositionem doctoris intextum hujus quaestionis, ad quam se remittit, quae optime rem hanc declarat. Vide ipsum etiam 2. d. 3. q. 5. ad 3. ubi explicat Philosophum dicentem, in habentibus materiam, quod quid est non esse idem cum eo cujus est, ut sensus sit, habentia individuales differentias, quas intelligit per materiam, non esse ipsum guod quid primo, quia addunt naturae haecceilates; sed tamen esse idem ipsi perse secundo, hoc est mediante natura, quae est idem suae definitioni per se primo. Vide Ant. Andream hic q.
Aliter dicitur, quod quid est ens reale, nec universale, nec particulare est, secundum Avicennam 5. Metaph. c. 1. Similiter, dicta secundum se sunt omnes spe cies omnium generum, et omnia individua, quae per se sunt in genere, quae non includunt res diversorum generum, sicut res secundum se sumitur in 1. c. de Ente, t. c. 14. Sed dicta secundum accidens non sunt idem cum quod quid est suo, quia non habent quod quid. Sed omnia dicta secundum se habent quod quid idem, quod ipsa sunt, et illud est idem sibi simpliciter, quod patet ratione Philosophi, sin gulum non videtur aliud, quam suimet substantia, quod quid est; ergo est substantia cujuscumque extendendo substantiam ad omne genus entium. Alioquin nihil dictum secundum se erit ens formaliter de se, nec scibile, quia perfecte scire unumquodque est scire ipsum, et hoc est scire ipsum, quod quid est. Similiter accipio rem et quidditatem scilicet A et B, B est ens, et non A: ergo aliud, ergo habet quid est, et quod quid est ipsius, aut est idem sibi, aut aliud: si idem, standum in primo; si aliud sit C et quaero in infinitum. Item, B est quod quid est A, et non est omnino aliud ab A, igitur includit plus quam A vel minus, vel idem praecise. Si minus, ergo non est proprium quod quid est, quia definitio est terminus rei, 5. t. c. 22. sed terminus est intra quem includitur tota res, et nihil est extra. Si plus, tunc convenit absolvere illud additum A B, et tunc, quod remanet est quod quid est A, quia terminus totum includens, si idem tantum dicit, tunc habetur propositum. Similiter convenit arguere de eo quod habet, quod quid est: dico tunc, quod est idem. Modus est iste, sicut iste idem concipitur confuse et distincte, et primo modo significatur per nomen, secundo modo per definitionem, sic primo modo dicitur illud cujus est quod quid est, secundo modo quid: unde quid et id cujus nihil differunt, nisi in diverso modo concipiendi idem, sed in dictis per accidens non, quia non habent quod quid, quia sunt duo entia.
Ad primum argumentum, quod carni esse, accipitur pro quidditate, et caro pro carne habente materiam individualem. Sed tunc, ut dictum est, non est definitio carnis illius, sed sicut definitio est illius carnis, sic est idem sibi. Ad aliud, quod definitio secundum Logicum non est nisi speciei, et sic loquitur Philosophus ibi. Tamen absolute loquendo, et realiter est ipsius individui. Tamen ad formam dico, quod quodquidest speciei non est idem cum singulari, quia addit aliquid ultra speciem scilicet materiam individualem, unde cum suo proprio, quod quid est singulare est idem. Ad aliud, quod sermo est hic de quod quid est speciei, et cum illo non sunt idem. Ad aliud dico, quod quando Socrates generatur, quod quid ejus generatur per se. Unde contra Platonem dicit Philosophus non generatur domui esse, sed hujus, tamen quod quid hominis, ut homo est species, non generatur, sicut nec species. Ad illud contra hoc, quod sive quod quid domus sit idem cum quod quid hujus domus, sive non, prout quod quid consideratur a ratione, non generatur. Ad aliud, quod non est consequentia Philosophi, sed est fallacia.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio septima de identitate quod quid est cum eo cujus est, t. c. 20. ubi primo ponitur opinio aliorum, potius Logica quam Metaphysica, apparens Jta men, sed impugnat eam valde subtiliter ; et licet quidam conantur evadere argumenta, nihil faciunt, bene considerando. Quaere quos supra notavi hic et alibi, pondera bene ibi verba Doctoris de homine albo, an videlicet ista : Homo albus est homo albus, sit necessaria, et haec contingens, homo est albus, et an per se, etc. iterum ibidem habes qualiter exposuit textum, et quod addit de quidditate individui examinabis bene propter dicta sua in 2. dist. 3. et plura alia notabis juxta hanc disputationem.
Determinatio Doctoris assertiva et clara, et notabilis valde et vere Metaphysicalis. In aliquibus originalibus assignatur Extra illa littera: Modus est iste, etc. usque illuc : Sed in dictis per accidens, etc. sed optima videtur et ad propositum, ideo, etc.
Pro ulteriori declaratione hujus materiae vide in Quodl. q. 2. et in 2. d. 3. q. 6. et in 3. d. 22. fundamenta hujus resolutae. Et adde plura ex antiquis, ut nosti.
Consimilliter, qualiter currit illa distinctio de quidditate, videlicet considerata absolute, ut sic dicatur quod quid est, et considerata in ordine ad illud cujus est, ut sic dicatur quod quid erat esse, etc. nunc enim forma, nuncesse, nunc essencia, nunc ratio, nunc definitio, nunc quid, nunc quod quid, nunc quod quid erat esse, apud Aristotelem et alios nuncupatur, ut patet discurrenti.
Illa propositio assumpta in ratione tertia contra opinionem, veritas in intellectu componente causatur ex hoc, etc. Patet bupra q. penultima 6. ex praedictis etiam c. de substantia, etc. de priori, et 4. Metaphysicae, t. c. 26. et 5. Metaph. 6. 13. et 9. Metaphys. t. commenti penultimi, et ultimi habetur.
Antonius Andreas addidit post hanc quaestionem quamdam quaestiunculam de generatione animalium univoca et aequivoca, seude genitis per propagationemet putrefactionem, aut generalius univoce et aequivoce, quam non ponit Doctor hic, sed eam habet incidentaliter in primo, d. 2. parte 2. q.4 unde de verbo ad litteram accepit eam ille Doctor, quam lector introducat si voluerit, et tangat altercationes antiquorum et modernorum.
Eorum autem quae fiunt, haec quidem natura fiunt, haec autem arte, illa autem casu. Omnia vero quae fiunt, ab aliquo fiunt, et ex quo aliquo et aliquid. Hoc autem aliquid dico secundum quamlibet Categoriam, aut enim hoc, aut quale, aut quantum, aut quando. Text. com. 22.