REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum in statu innocentiae fuissent solum illi generati qui modo sunt electi.
D. Thom. I. p. q. 62. a . 2. Capr. 3. d. I. q. I. a. 3. Bassol. hic q. unic. a. 3. Aretin. in Genes.
fol. 454. qui cum omnibus Scotistis leuent prius a Deo volitum ordinem gratiae quam naturae. Scot. hic in Oxon.et in dist. 39. et 41. et 3. dist. 7. quaest, ultima.
Quod non. Probo, quia multi filii reproborum sunt sancti, ut filii Paganorum ; et de sancto Martino legitur quod matrem convertit, et patrem dimisit in infidelitate. Sed iidem filii fuissent ex eisdem parentibus, et illi parentes, qui modo sunt damnati, non fuissent salvati, etsi Adam non peccasset ; igitur non solum illi, qui modo sunt electi, fuissent geniti in statu innocentiae.
Item, tunc fuissent mares et foeminae in numero aequali, sed non est necesse quod nunc in numero aequali sint mares electi et foeminae ; igitur non soli, qui nunc sunt electi, fuissent tunc. Major patet, quia tunc fuissent electi producti per propagationem, et quilibet implesset hoc praeceptum, Genes. Crescite et multiplicamini, et nullus fuisset conjunctus cum aliqua, nisi in linea laterali, quia contra legem naturae fuit copulari ad invicem aliquos de linea ascendente ; ideo Adam si esset nunc, non inveniret mulierem, cum qua posset contrahere. Nec fuisset tunc bigamia, quia nec nunc est laudabile, nec propter hoc, quod mas viveret ultra femellam, esset necesse quod caperet aliam, quia ipsa posset vixisse quousque mas explesset actum generationis. Minor patet, quia per rationem non potest probari quod nunc aequales mares salvantur, et femellae, sed solus Deus novit.
Oppositum, Greg. 4. Moral. cap. 36. Si primum parentum peccatum
non venisset, posteritas damnata non fuisset, et soli illi electi nati fuissent, qui per Redemptorem erant salvandi. Nec potest glossari, quod intelligant, quod tot numero, non vero eaedem personae, ut aliqui sustinent, quia dicit quod solum illi iidem qui nunc sunt salvandi, fuissent tunc nati.