First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
LUGDUNEN. 181
nus ta forma, neque suaves et dulces eius mores impedi- mento esse potuerunt, ne vir cum uxore coiret ; sed tota huius eventus causa impotentiae viri est adscribenda.
Quin hic officiât, iuxta patronos, pertinacis illa viri con- tumacia, quia uti tacita confessio in iure habetur; ideoque ea omnia, quae ab uxore circa hoc punctum prolata fuerunt, veluti tacite, a viro confessa haberi debent, ceu S. Congre- gatio saepissime docuit; quandoquidem in similibus causis probata ab uxoribus non consummatione matrimonii, spreta contumacia viri, dispensationem concessit. Ita in Ianuen, matrimonii 7 Septembris et 22 Iulii 1822; in Versalien. Dispensationis Matrimonii mense Iulio 1891 ; in Varsavien. Disp. Matrimonii 1 Septembris 1894, etc.
Intrinsecis hisce veritatis characteribus extrinsecum ad- dunt testimonium, a septima propinquorum manu petitum. Porro ne unus quidem ex istis reperitur qui aliquid dubii ingerat de singulari Margaritae probitate, et eius dictorum veritate, eique proinde omnis fides est habenda.
Ulterius, pergunt patroni, certius hoc factum non se- cutae consummationis evadit, si moralis certitudo addatur de viri impotentia ad coeundum. Iamvero haec praeprimis aperte scatet ex magna illa Georgii haesitatione in pervi- gilio solemnitatis matrimonii pandi ta, quando nimirum de- sponsatorum animi ad hilaritatem potius, et ad laetitiam excitantur. Confirmant ex facto uxoris, quae, ut superius relatum fuit, iurata in iudicio fassa fuit, Georgium inse- quenti nuptiarum nocte, ac deinceps copulam tentasse, et nihil egisse, imo licet per quatuor circiter mensium inter- vallum ipsa libenter marito succubuerit maritali copulae explendae, tamen eam perficere non valuisse ; et confirmant praeterea ex facto ipsius viri, qui certe non per iocum po- stero die a celebratis nuptiis, medicos adivit, instantibus socru et sponsa, eosque consuluit ad recuperandam viripo- tentiam pro habenda re uxoria.
Nec satis: evincunt etiam ex ipsius viri extraiudiciali confessione, nedum quoad inconsummationem sui matrimonii,