LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
Campi plani vites quidem habent frondosiores, et uberiores in quantitate viiii. Sed montes habent nobiliores, melius vinum et minus. Vinea autem in frigidis regionibus et temperatis situanda est ad Meridiem et Orientem : quia ex illis nobilitatur vinum. In calidissimis autem intemperanter regionibus, valet si convertitur ad Aquilonem : locum pinguem clivosum desiderat vitis : et si rarus sit et porosus, nigro lapide facile putrescente immixtus, optime provenit : propter quod nigros lapides molles, qui tegulas vocantur, terant et miscent terrae. Valet etiam rubeus, sed non sicut niger ad fu- scitatern declinans. Aquilo autemve ritus vites foecundat, et Auster nobilitat.
Habet autem vitis proprium, quod loca saporem et naturam ejus immutant propter ligni raritatem . Valet multum vitibus si circum fodiantur, ut locum circa eam imber habeat, et finietur omnibus sarmentis ab ea purgatis, ut sole aestuante provocetur in gemmas: sed hoc non tenet in locis frigidis, ubi radix algore laederetur si nuda appareret: prae omnibus enim lignis propter sui raritatem timet ventos et frigus et tempestatem. Fodienda est etiam vitis in Februario vel Martio, ut herbae eam adurentes auferantur. Fodienda est autem altitudine duorum pedum vel parum plus vel minus. Fimus ejus fit ex sarmentis ejus et silice et foliis vitis : quia compertum est hunc fimum optimum esse ad vites.
Putandae autem sunt mense Februario, in quarum putatione tria attendenda sunt praecipue, spes videlicet fructuum, palmitum successio, et locus quo vitis servetur : plantatur enim aliquando vitis, quae uno vel duobus annis fructificat, et postea perit propter sarmentorum nimiam multitudinem. Aliquando autem ita succiditur, quod palmitum defectus impedit fructus ubertatem. Aliquando autem putatur in loco inconvenienti, et dum viti necessaria membra praeciduntur, perit. Habet autem hoc vitis, quod si maturius putetur, plura generabit sarmenta, et pauciores fructus : si autem tardius, plurimos fructus habebit. Similiter autem attendendum est, quod post bonam vindemiam pauciora relinquantur sarmenta : quia tunc vitis debilis est, et in plura non potest distribuere humorem : et e contra post parvam vindemiam plurima sunt relinquenda propter oppositam rationem : et hoc valde notabile est, quod in omni genere culturae putandi videlicet et inserendi et reddendi duris et acutis ferramentis est utendum. Fodienda etiam est vitis dum clausus est oculus ejus : non enim videt fossorem suum nisi siccetur. In gemma quae oculus voeatur,
vitis putanda non est, sed superius : quia aliter lacryma quae fluit ex vite praecisa, exstinguit vitem, et vulnus sit rotundum vel oblongum et ex transverso et recurvata vite.
Nova autem vinea ponitur mensibus Februario et Martio et toto vere. In frigidis quidem regionibus ponenda est diebus calidis in terra pingui quae sit immixta lapidibus contritis fuscis aut rubeis. Sarmenta autem quae ponenda sunt, non sint sole usta, aut vento siccata, sed statim posita : aut si servantur, sint obruta sub terra, et sarmenta ponenda sint ad mensuram cubiti unius. Eligenda autem sunt nec de summo vitis, nec de imo, sed de medio quinque gemmarum spatiis a vite distenduntur. Haec enim non pereunt facile. Eligenda etiam sunt de vite foecunda et novella, palmite nihil duri in se habente : quia aliter cito putrescit. Ponendae autem sunt vites distantia trium pedum vel amplius secundum vitium quantitatem. Adhuc autem cum putatur vitis, nec in summo servanda sunt flagra, neque in imo, sed in medio : et ex utraque parte vitis aliquod flagrum relinquatur : quia summa multos ferunt pampinos et anchas, et parum et paucum fructum. Ima autem nimietate fructus vitem nimis exhauriunt. Sed media tenent vitem in viribus suis et conservant. Omnia autem vetera et scabrosa et cortex pendens a vite rescindantur : quia ex reciso cortice spisso minor erit faex in vino.
Si vitis laeditur frigido, vulnus stercore ovino vel caprino Uniatur : et cum terra adjacente ligetur. Gramina autem tollenda, et omnis herba, praecipue autem caulis et corilus tollenda, quia vites adurunt. Graeci autem sapientes dixerunt evellenda esse spuria et gramina ex hortis et vineas mense Julio, quando sol est in Cancro, quae est domus lunae, et luna sexta quando est in Capricorno : quia tunc renascuntur ablatae herbae. Idem etiam tradit, quod si bidentes et ligones cuprei fiunt, et sanguine fingantur hircino, et post ignis ardorem non aqua tem- perentur, sed hircino sanguine, gramen per eas erutum non reviviscit.
In frigidis autem terris oportet pampinare vites, hoc est, aliquid de pampinis decerpere tali tempore : quando rami vitis adhuc ita sunt teneri, quod crepant digitis stringentibus : tunc enim citius maturescunt uvae et pinguiores fiunt, sed in ardentibus Iocis potius aperiendae sunt uvae quam parnpinandae.
Uvarum autem maturitas cognoscitur si expressa uva, arilli qui in ea sunt, fusti et quasi nigri apparent: nunc enim sufficienter jam in uva decocti sunt. Uvas autem si servare volumus, oportet quod illae colligantur, quae nec acerbitate sunt nimis durae, neque maturitate jam fluentes : sed mediae quae perlucidae sunt, durant melius : et tunc quidam dicunt, quod racemi earum calida pice fingantur, et tunc suspensae, et durabunt diutius.
Pali autem qui affiguntur, vitibus sic debent proportionari, quod magnis vitibus magni affligantur pali, et parvis parvi. Distantia vero quatuor pedum affligendi sunt, ut circumfodi possit vitis. Ab Aquilone vero ideo figendus est, ut ab illa parte ex eo vitis habeat aliquam protectionem. Laetarnen vineis in aridis et frigidis terris sicut in septimo climate oportet multum apponi, quia aliter non fructificabunt. In aliis autem locis calidis non tantum : quia saporem vini mutat et substantiam inspissat, et facit turbidum vinum quod facile colorem amittat.
In vindemiis autem cum vinum colligitur, tempus serenum est observandum : quia si imber infuderit vinum, saepe per vascula transponendum est postquam bullierunt: quia sic aqua pondere suo residebit, et vinum depurabit. Fertur etiam, quod si vineae medulla imponitur, quod aquositatem ad se trahit et vinum fortificabit.
Cella autem vinaria ad Aquilonem apta, et lumen habere debet, et claudi ad Meridiem : obscura sit ab omni foetente et vaporante remota. Pavimentum habeat solidum et siccum : et si vinum immatu-
rum fuerit, in vasis algori hyemis exponatur : tunc enim restrictus in seipsum calor naturalis vini aliquam confert maturitatem. Si autem de debili vinum forte facere volueris, alteae folia vel radices teneras decoctas immitte, aut buxi folia quantum manus capere poterit, aut apii semen cum cineribus sarmentorum quos flamma subtiles efficit, et tunc vinum fortificabitur. Vinum autem suave de duro fiet si faeces dulcis vini vino duro immisceantur. Vinum autem ad potandum optimum fiet, si faeniculi vel saculegae competentem quantitatem immiscueris et vinum turbaveris.
Vitibus autem ista proprietas inesse dicitur, quod si alba vel nigra vel rubea in cinerem per ignem redigantur, et cineres illi vino immisceantur, unaquaeque vitis suo colore vinum inficeret, ita videlicet ut ex nigra fiat vinum fuscum, et candidum ex alba. Oportet autem ut quantitas magna cineris immisceatur, ut videlicet subdecuplum cineris in decuplum vini misceatur. Vinum etiam turbidum clarificari dicitur, si arena pluta albis lapillis abundans cum ovis distemperata immittatur.
Sic ergo in agro consito plantae domesticantur. Quae autem fiunt in agro compascuo, jam sufficienter per ante dicta determinata sunt. Sufficiant igitur ista ad scientiam vegetabilium : quoniam de unoquoque eorum secundum singula dicere est infinitum. Quaecumque autem in communi feruntur de ipsis, per ea quae dicta sunt, sufficienter poterunt agnosci .
utimur insitionibus et transplantationibus. 288
XII. De agro cora pascuo. 290
XIII. De aliquibus dispositioni- bus in quas mutatur planta silvestris quando domesticatur. 292
XIV. De plantationibus virida- riorum. 293
TRACTATUS II.
De his in speciali quae usibus hominum domesticantur.
Cap. I. De his quae seruntur in agro sativo campestri. 295
II. De his quae per cultum domesticantur in agro hortulano. 297 III. De his quae domesticantur in pomariis, etc. 300
IV. De domesticandis vitibus in vineis. 303
D. ALBERTI MAGNI
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,
PARVA NATURALIA.