QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Arist. 1. Physic. text. 82. D. Thom. hic lect. 6. Albert. tract. 2. o. 7. Flandria q. 12. art. 1 . Fons. c. 8. Suar. disp. 20. Met. sect. 1. Hurtad. disp. 2. Physic. sect. 1. et disp. 6. sect. A. Aversa g. 20. Phys. seat. 11.
Quod sic, mobile per se movetur in omni motu; ergo in omni mutatione per se subjectum generatur: per se subjectum generationis est materia, ut probat Philosophus 5. Physicorum, text. comm. 8. et in 8. hujus, text. c. 4. et 8. ergo: etc. Item 5. Physicorum, text. c. 7. distinguitur mutatio in illam, quae est a non subjecto in subjectum, et illa est generatio, et videtur esse definitio generationis. Sed materia per se mutatur a non subjecto in subjectum ; ergo generatur. Hoc dicit Philosophus 1. Phys. item 5. Physicorum, generatio non est motus. Probatio, quod generatur non est, quod movetur est, igitur generatio non est motus. Quaero pro quo accipitur quod generatur in majori propositione? Si pro termino generationis, nihil valet. Probatio, quia quod movetur ut terminus motus, non est, et quod movetur ut subjectum motus, est: ergo motus non est motus: ergo oportet utrobique accipere pro subjecto. Item, ens perfectius videtur posse producere minus perfectum magis quam aeque perfectum; compositum autem naturale producit aeque perfectum sibi secundum formam, quae est perfectior materia: ergo materiam, quae est minus perfecta, potest per formam suam producere. Item, quando ex raro fit densum, videtur materiae aliqua pars corrumpi, et e converso generari. Probatio, nam in denso signentur tres partes quantitatis, sub illis sunt tres partes materiae sibi adaequatae in ratione subjecti ; si nulla sit alia in raro, eadem pars materiae est sub duabuspartibus quantitatis; aut si sic, tunc sub quarta parte quantitatis factae de novo, est aliqua pars materiae sibi aequata, et nulla trium praecedentium ; aut ista quarta pars materiae fuit prius simul cum aliqua alia parte materiae, quod videtur inconveniens, quia quae illarum fuit quanta illa quantitate? non utraque, non neutra: non una magis quam altera. Patet quodlibet esse inconveniens. Item, actus est in proprio receptivo: ergo sicut est gradus in formis materialibus, ita videtur quod oportet gradus ponere in materiis propriis ad hoc, ut sint propriae illis formis.
SCHOUUM.
Solvit argumenta a ratione suadentia materiam esse generabilem, sed disputando tantum, quia quaestionem resolvit infra q. 10. num. 3. et 4. Vide ipsum de hac re 1. Phys. q. 20. et ibi annotationem P. Arrethii, et de raro et denso, an flant quantitatis acquisitione, vel deperditione, vide ipsum 4. d. 12. q. 4. ubi num. 8. 20. et ad tertium videtur tenere per haec non fieri, nec deperdi novam quantitatem, vel problematicus est.
Ad primum istorum, quando actio univoca exhaurit totam virtutem principii activi, non videtur remanere potentia ad aequivoce agendum: agens agit per formam, ideo producit simile secundum illam, et ibi exhauritur virtus ejus activa: ideo, etc. Contra, substantia generat substantiam, et tamen causat accidens. Responsio, posterius causat exhausta quasi virtute tota circa prius, non e converso. Alii dicunt, quod materia non est producibilis a natura propter ordineffl agentium, quorum posterius semper praesupponit in actione terminum actionis prioris. Contra, petitio videtur, quod materia sit terminus actionis divinae solius, sicut subjectum artis est terminus productionis naturalis, hoc enim quaeritur. Item, praesupponit quantum, et tamen producit quantitatem aliam a praesupposita, quare non sic de materia? Responsio : Primum potentiale in nullius est potentia: posterius natura quodcumque est, praesupponit potentiale, ideo non est ad primum potentia, et haec est ratio bona pro principali. Ad secundum, quot partes sunt ejusdem proportionis in majori quanto, tot in minori. Si ergo in raro sunt quatuor partes pedales quantitatis, dico, quod sub istis sunt quatuor partes materiae: et in denso, ubi non erant nisi tres partes pedales ibi erant tres partes materiae, sub tribus illis partibus quantitatis; et etiam quarta non simul cum una trium, sed quatuor illae erant sub quatuor partibus quantitatis minoribus quatuor pedalibus. Cum dicis, illae sibi erant aequatae, si intelligis praecise, ita quod quaecumque istarum, sine additione substantiae, non erat capax majoris quantitatis, falsum est. Est enim sicut tota in potentia ad contrarium, scilicet rarum et densum majorem et minorem quantitatem, ita et quaecumque pars materiae. Contra, igitur quaecumque materia composita est in potentia ad totam quantitatem universi. Respondeo, quod subintratio partium materiae, ut per hoc fiat condensatio et rarefactio per extra positionem illarum, per quantitatem advenientem, improbatur alibi. Et ad illud de universo, ignis est in potentia ad calidum et minus calidum, nec tamen ad calorem infinitum, nec etiam ad calorem minimum possibilem in quocumque mixto. Ad tertium quaere. Circa primum argumentum dicitur, quod non sequitur materiam univoce produci, quia est infimum ens, quia nec supremum corpus, nec Angelus univoce producuntur, tamen ignis generat ignem. Item, nec oportet attribuere Deo propter perfectionem, effectus, qui est imperfectissimus in esse substantiae, magis videtur proportionari causae imperfectae. Item, si dicas de termino incluso in termino univoce, verum est, quod in illum potest agens, ut calidissimum in minus calidum, sed nec sic includitur materia in forma, quia est alterius rationis. Circa secundum argumentum, sic arguitur, una pars quantitatis, quae non fuit in denso, est in raro: ergo correspondet sibi pars materiae prioris, quae non fuit quanta, quia tanta materia semper sub tanta quantitate.
Contra, Philosophus hic, t.c.22. et inde, et 1. Physicorum, text. com. 82.
Palam ergo, quod nec species fit, aut quodcumque oportet vocare in sensibili forma, nec est enim generatio, nec quod quid erat esse huic. Text. com. 27.