REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Soli nunc electi fuissent nati, si status innocentiae perseverasset. Ita omnes citati praeter D. Thom. et Capreol. est Gregorii expresse loco cit. Ratio est, quia prius volita est beatitudo electis, quam ullus lapsus praevisus. Itaque si decrevisset Deus statum illum conservare, consequenter decrevisset nullum creare, nisi finaliter perseveraturam, et hi sunt qui de facto sunt electi. Ad id de numero virorum et mulierum in illo statu, vide Schol. hic in Oxon. num. 4. Alens. tenet quod tunc fuissent plures filii. D. Bonavent. et alii quod et utroque sexu esset numerus aequalis.
Dico ad quaestionem quod sic, propter hanc auctoritatem. Et ratio ad hoc est, quia omnis ordinate volens, prius vult quod est immediatum fini ; sed Deus est ordinatissime volens, et immediate post dilectionem ui vult beatitudinem illis qui eam habeant, ita quod primo vult beatitudinem suam sibi, et quasiinsecundo instanti vultcuilibet beatitudinem, qui eam habebit ; et posterius vult quodcumque, quod est ad hoc ordinatum, scilicet gratiam, et talem modum accipiendi esse, et consimilia. Igitur electio determinata est in secundo instanti, quantumcumque electus debeat illo modo generari, ut ab illo vel ab isto ; ideo non oportet gaudere de lapsu Angelorum, quia non propter lapsum Angeli sunt homines restituendi, quia etsi Angeli stetissent tot, et iidem sicut nunc, et illi iidem qui nunc, fuissent omnes salvati, quia totum, quod fit circa electos, est prius natura completum, quam aliquid fiat circa reprobos.
Dices, si medicus primo amat aliquem, secundo amat illi sanitatem, tertio vult sibi medicinam ; si determinate velit sibi sanitatem, et non potest per aliud medium, nisi per istam medicinam determinate volet hanc medicinam determinate. Similiter, si vult determinate istum salvari, et non potest esse nisi ab hoc parente, igitur determinate vult istum parentem esse ; dico quod si nihil substantiae filii sit de substantia patris, sed tantum de menstruo, ut vult Philosophus 2. de Gen. animalium, tunc idem filius numero potuisset fuisse hujus patris et illius, et tunc, qui nunc est filius Pagani, idem numero fuisset filius alicujus praedestinati. Nec etiam oportet quod idem filius numero sit ex ista matre, quamquam admittatur quod habeat corpus ex matre, sicut semen ex masculo, quia idem nutrimentum numero, ex quo fit menstruum in hac matre, et semen in hoc patre, potuisset fuisse sub alia forma nutrimenti, ita quod materia nutrimenti nunc fuisset in paradiso sub forma pomi, et fuisset idem filius numero.
Contra, effectum oportet variari numero, si non sit idem efficiens, sicut si non sit eadem materia.
Dico quod hoc non est necesse, non enim requiritur idem agens numero, esto quod passum sit omnino eodem modo dispositum, quia ille idem ignis numero, qui generatur in hoc combustibili ex hoc igne, generaretur ex alio igne numero ejusdem virtutis, ita quod si sit eadem materia numero, caeteris paribus, sive sit idem generans numero, sive aliud, idem erit effectus. Ex hoc videtur quod oportet concedere eumdem ignem numero, quantum ad aliquid sui, posse redire per naturam.
Per istam patet ad primum principale, quod multi, qui nunc sunt ex partibus damnatis, fuissent tunc ex praedestinatis. Etenim pater Paganus B. Martini, et universaliter parentes damnati cujuscumque electi, tunc non fuissent, et tamen Martinus tunc fuisset, quia fuisset filius alterius patris salvandi. Vel dicendum est secundum opinionem Magistri, quod filius generatur ex aliqua particula generata de substantia patris, quae in se ulterius augmentatur ex superfluo alimenti ; possibile fieret quod illa particula, quae data fuit patri reprobo B. Martini, daretur patri alteri salvando. Ad secundum, dico quod masculinum et foemininum sunt differentiae accidentales ex 10. Metaph. text. 25. et sic qui nunc est masculus, tunc fuisset foemina, et e contra, et de facio fuerunt mulieres aliquae, quae in viros abierunt.