PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Quia non capit. " Absolute ponitur verbum, hoc est, quia non est conveniens secundum rationem Prophetiae, et praefinitionis Patris, " Prophetam, " hoc est, Dominum Prophetarum : de quo, Deuter. XVIII, 15, dicitur : Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies. Luc. XXIV, 19 : Fuit vir Propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo.
" Perire extra Jerusalem, " in quo loco passurus est, a Patre praefinitus, et a Prophetis praenuntiatus : ut in omnibus Scriptura impleatur.
Ambulat autem adhuc Dominus hodie, et cras, et sequenti cras, moraliter : quia die paenitentiae daemonia ejicit, die autem justitiae opera dirigit, et die glorificationis ad coronam vocat.
Vel, tres dies sunt compunctio, confessio, satisfactio. In compunctione enim daemones ejicit, confessionis die sanilates perficit, et in satiefaclione consummatio fit perfectionis. Exod. iii, 18 : Ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Adhuc autem, Dies una, qua venit Dominus ad cor, est boni cogitatio et conceptio : dies secunda, qua vadit ad os, est verbi Dei et laudis divinae locutio : et tertia, est operationis ad virtutem illustratio. Quia sicut dicitur, Proverb. IV, 18 : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. Jonae, iii, 4 : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subverletur : quando subversa est civitas mundi, et constructa civitas Dei.
Adhuc autem, Prima dies est cogitatio veri : secunda, detestatio mali : et tertia, amor boni. Genes. xl, 12 et 13 :
Tres adhuc dies sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum.
Adhuc autem, Prima dies, bona conversatio : secunda, quieta contemplatio : et tertia, veritatis praedicatio. Matth. xv, 32, et Marc. VIII, 2 : Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent.
" Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ! "
Hic incipit ex compassione plangere reatum, et paenam Jerusalem.
Et habet duas partes, planctum peccati, et planctum paenae.
Reatum autem tangit duplicem : transgressionis, et ingratitudinis.
Transgressionis adhuc, duplicis homicidii ponit reatum.
In communi enim dicit : " Jerusalem, Jerusalem. " Geminat nomen propter affectum : vel ut notet continuationem eorum quae dicit : vel propter duplicem reatum eorum quae ponit. Genes. XLI, 32 : Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
" Quae occidis Prophetas. "
Matth. XXIII, 34 : Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas : et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris. Act. VII, 52 : Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ?
" Et lapidas eos qui mittuntur ad te. " Act. VII, 59 et 60 : Lapidabant Stephanum, invocantem et dicentem : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Ad Hebr. XI, 37 : Lapidati sunt, sectisunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt.
Vel etiam, moraliter, usque hodie lapidant : quando duro corde verbis increpationis servos Dei repellunt. Act. VII, 51, et Ezechiel. ii, 4 : Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis. Aliquando etiam veritatem praedicantes, stercoribus temporalium lapidantur : ita quod conticescunt. Eccli. XXII, 1 : In lapide luteo lapidatus est piger. Quia piger est, qui propter hoc obmutescit.
" Quoties volui, etc. "
Ecce vitium ingratitudinis.
Et est sensus : " Quoties, " hoc est, quotiescumque ego " volui congregare filios tuos, " quos semine meo in lege et Prophetis genuisti : quos ego in unam fidem, et unum cor, et unum ovile congregare volui. Psal. cxlvi, 2 : Dispersiones Israelis congregabit. Ezechiel. XXXVI, 24 : Congregabo vos de universis terris, in quibus dispersi estis.
" Quemadmodum avis nidum suum. " Metonymia est, hoc est, ova vel pullos nidi sui congregat " sub pennis, " hoc est, sub alis, et vitali calore.
" Et noluisti, " hoc est, quotiescumque volui, tu noluisti : et quoscumque congregavi, te nolente congregavi. Attamen, Matth. XXIII, 37,ubi eadem series ponitur, specificatur avis ad gallinam, quae magno affectu sibi connaturales, et alienos fovet pullos. Et ibi etiam plura de proprietatibus gallinae dicta sunt .
Hic autem tangit avem propter volatum in alta conversatione, et contemplatione, et intentione. Psal. LIV, 7 : Quis dabit mihi pennas sicut columbae? Unde, Psal. x, 2, veritas hebraica habet : In Domino confido, quomodo dicitis animae meae : Transmigra in montem sicut passer. Non enim uni avi assimilat se Dominus, sed multis. Psal. CI, 7 et 8 : Similis factus sum pellicano soliludinis, factus sum sicut nycticorax in domicilio, vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in lecto. Deuter. XXXII, 11 : Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos. Est enim turtur, pro nobis gemendo : columba, nobis viam ad fenestram coeli indicando : aquila, alta nos petere docendo : gallina, pro nobis infirmando, et nostras infirmitates portando : pellicanus, solitudinem pro nobis petendo, et regna mundi, et omnia quae mundi sunt nos fugere docendo, dicens cum Propheta, Psal. LIV, 8 : Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Nycticorax, in oratione pro nobis solus pernoctando : passer solitarius, pro nobis solus habitando in parietinis, hoc est, in ruinis cum pauperibus habitando, et suos deserendo, propterea quod in malo sunt obstinati.
" Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini. "
Hic tangit poenam, futurum excidium per Romanos, et futuram damnationem praedicens.
Domus ergo est civitas, vel Synagoga, quae derelinquetur deserta, quando incendetur, et diripietur. Luc. XIX, 43 et 44 : Venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Isa. i, 8 : Derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur. Hujus autem causa dicitur, Jerem. XII, 7 et 8 : Dimisi haereditatem meam... Facta est mihi haeredi-tas mea quasi leo in silva, dedit contra me vocem.
" Dico autem vobis. "
Continuatio est paenae. Ac si dicat : Vos derelinquemini a me, " quia non videbitis " me in praesentia carnis, vestrae studentem aedificationi, et caventem abjectioni, " donec veniat " hora in secundo adventu, " cum dicetis : " quia ante adventum illum reliquiae convertuntur, et tunc videbunt eum. Matth. XXVI, 64 : Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli. Zachar. XII, 10 : Adspicient ad me, quem confixerunt. Apocal. I, 7 : Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.
Et tunc
" Dicetis : Benedictus, "
In quo omnes Gentes benedicentur . Isa. lxv, 16 : In quo qui benedictus est super terram, benedicetur in Deo amen.
" Qui venit, " et in primo, et in secundo adventu, " in nomine, " hoc est, notamine. Joan. XVII, 4 : Ego te clari-ficavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam.
" Domini, " Patris. Hoc enim nomen ostendit, quod unicus Filius fuit Patris. Joan. v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me. Haec est expositio Chrysostomi. Non enim verum est, quod dicunt quidam, quod hoc impletum sit, quando pueri clamabant : Benedictus qui venit in nomine Domini : quia sic exponendo, non probaret Dominus desolationem futuram accidisse propter peccatum ingratitudinis eorum. Sed in die judicii et ante, quando eognoscent se deceptos fuisse per Antichristum, tunc vere scient Dominum Jesum Christum fuisse Filium Dei, et tunc scient quod omnia quae passi sunt, ideo passi sunt, quia ingrati fuerunt beneficiis et visitationi ejus : et tunc reliquiae convertentur ad ipsum, clamantes : Benedictus qui venit in nomine Domini. Hoc autem etiam cum ad Passionem iret, clamabant pueri in signum futuri clamoris per omnes. Cum enim pueri clamabant, seniores contradicebant: sed in fine omnes in communi clamabunt, et ad ipsum convertentur. Et hoc est quod dicit secundum Chrysostomi expositionem.