MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Qualiter beatitudo luctus fuerit in Ipsa ?
Post haec quaeritur de beatitudine luctus.
Et probatur similiter, quod fuit excellentius in beata Virgine : quia
1. Cujus causa nobilior, et effectus. Sed omnes alios viatores instigabat peccatum ad flendum : beatissimam autem Virginem sola charitas : et si motivum fuit improportionabiliter super motivum, et motus super motum,
2. Item, Hieronymus : " Servitia quanto minus debita, tanto magis sig. rata. " Sed luctus beatissimae Virginis nullo modo fuit debitus debito necessitatis, sed tantummodo charitatis : sed omnium aliorum lugentium luctus fuit debitus debito necessitatis : ergo luctus ejus fuit magis graius : ergo ejus luctus improportionabilis respectu luctuum omnium viatorum.
3. Item, Ejus consolatio est aliis improportionabilis : ergo et luctus ejus :
quia sicut praemium ad praemium, etc.
Juxta hoc quaeritur, utrum beatissima Virgo luxerit pro incolatu miseriae et pro dilatione patriae?
Et videtur, quod sic : quia hoc videtur ad charitatis perfectionem pertinere, cupere dissolvi et esse cum Christo, Unde unus perfectorum: Infelix ego homo ! quis me liberabit de corpore mortis hujus ?
Sed contra : Anima in statu innocentiae nollet separari a corpore, juxta illud : Nolumus exspoliari, sed supervestiri . Item in statu gloriae nollet anima separari a corpore. Ergo videtur animam nolle separari a corpore. Et si sic, hoc fit ideo, quod spiritus concupiscit adversus carnem, et e converso: ergo cum in beatissima Virgine non fuit hujusmodi pugna vel inobedientia, videtur quod non luxerit pro incolatu miseriae .