In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
In superiori egit Doctor de statu ministri, ejusque obligatione ad ministerium; in hac agit de alia ejus conditione. Primo, de gradu ejus ; secundo, de unitate Baptismi, ut a ministro procedit ; tertio, de actione ejus, seu de applicatione Sacramenti quoad partes suas, et simultate partium ; quarto, agit de eodem in ordine ad subjectum, cui applicat Sacramentum, et de distinctione requisita inter utrumque ; quinto, de necessitate intentionis, qua constituitur ut principium operandi in actu primo ; sexto, qualis debeat esse ipsa ejus intentio. Et haec est pars prima hujus distinctionis continens sex quaestiones. Secunda autem pars quinque quaestiones, quae explicant effectum Sacramenti, qui dicitur character ; et prima ejus quaestio est septima in ordine, et quasi praeambula ad tractatum de charactere, in qua agitur de Baptismo, qua non est iterabilis ; octavo, de paena iterandum Baptismum ; nono, an detur character baptismalis: decimo, quid sit; undecimo, quod ejus subjectum: et sic undecim quaestionibus terminat totam distinctionem.