CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De proprio actu liberalitatis.
Liberalitatis autem actus est considerandus ex tribus, scilicet quod bonus et bene sit, et boni gratia factus, et quod delectabilis sit et non tristis. Hoc autem probatur quia omnes operationes quae sunt secundum virtutem, sunt bonae et bene. Virtus enim dat bonum esse operationi, et modus virtutis dat bene. Operatio igitur liberalitatis erit bona et bene in eo quod virtus est.
Adhuc, sicut diximus in secundo, bene virtutis est quod est eligens et eligens propter hoc. Omnis gitur operatio virtutis gratia boni est quod est in ipsa virtute. Diximus autem jam in ante habitis, quod amabilior virtutum liberalitas est. Ergo liberalitas gratia boni est, et non gratia alicujus utilitatis vel delectationis adjunctae. Propter quod epigramma condemnavimiis in primo libro, quia felicitatem delectationem dixit habere adjunctam apud Delos insulam. Quamvis enim Eustratius dicat fortitudinem esse magis amabilem in eo quod aliquando liberativa est patriae : tamen amabilitas fortitudinis non determinatur per operationem boni, sed potius per repulsionem contrarii. Amabilitas autem liberalitatis directe per operationem est boni. Liberalitas igitur dabit boni gratia.
Et recte. Dabit enim quibus oportet, et quando oportet, et quaecumque omnia et alia observabit.
Quaecumque sicut circumstantiae sequuntur ad rectam dationem, haec operabitur delectabiliter et sine tristitia. Delectabiliter quidem contingendo finem boni quod intendit : sine tristitia autem referendo difficultatem sumptam ad finem boni quod intendit : haec enim facit in sumptibus et non in tristari. Quod enim. secundum virtutem est operatum, delectabile est, vel non triste, vel etiam nequaquam triste. Delectabile quidem, in quantum ultima convenientia conveniens desiderio. Non triste autem in se, quia quamvis difficile sit, difficultas non attenditur ab operante. Nequaquam autem triste, quando difficultas ad finis delectationem comparatur. Sic igitur dans liberalis est. Qui autem dat quibus non oportet, vel qui non boni liberalitatis gratia dat, sed propter quamdam aliam causam, scilicet ut recipiat majora, vel ut ametur, vel laudetur ab aliis, non. liberalis est, sed. alius quis aliqua qualitate vitii vel virtutis dispositus : dicitur enim vel gloriosus, vel forte cupidus, et non liberalis. Talis enim pro certo
magis eligeret pecuniasjetiiiere quam bonum quodestinoperationedationis,si sine datione vel laudem vel gratiam posset adipisci. Hoc autem non est propium liberalis, sed potius dare boni gratia, ita quod nihil intendit nisi bonum quod est in datione communicationis.
Liberalis etiam est accipere quod det, sed non accipere unde non oportet. Accipere enim unde non oportet, est acceptio ejus qui honorat pecunias et diligit ad possidendum. Liberalitas autem pecunias non honorat, nec diligit, sed utitur ad donationem : propter quod liberalis proprium est quod non sit pecuniae alienorum : petere enim aliena non competit benefactivo, cujus tota intentio est aliis benefacere. Tale autem benefactoris non est velle faciliter, ut sibi bene fiat ab alio. Faciliter autem diximus : quia forte ab amico honoratur et multum inductus aliquando accipit beneficium, sed hoc pro recompensatione non accipit donationis, sed in amicitiae signum.
Liberalis igitur accipit unde oportet, puta a propriis possessionibus. Proprias autem possessiones diximus, non tantum ex parte rei possessae, sed quae decent possidentem honestate clara : et illae sunt quae nec turpi lucro, nec illicitae voluntates sunt. Proprias autem possessiones liberalis non accipit ut bonum sibi vel simpliciter, sed potius ut habeat dare.
Non tamen propter hoc non curabit propria : quinimo diligenter procurat ea : sed hoc totum refertur ad hoc ut dare habeat quibus oportet, et quando, et ubi, et in quantum.
Et quamvis sit circa accipere et dare, tamen magis est circa dare : et tantum plus placet ei donatio, quantum vehe- menter superabundat in donatione ut sibiipsi in possessione relinquat minora. Et hoc est ideo, quia liberalis proprium est non respicere ad seipsum ut sibiipsi bona procuret, sed totum referre ad donationem.
Hoc autem quod dicimus sibiipsi minora relinquere, nemo sic intelligat quod sibi subtrahat necessaria vitae. Hoc enim esset contra ordinem naturae, nec posset esse operatio virtutis : cum virtus sit in modum naturae consentaneus non rationi habitus. Sed potius sicut natura de superfluo sibi operatur alterius constitutionem qui sibi similis est in specie, hoc enim fit de superfluo nutrimenti : ita facit et virtus liberalitatis. Sed distinguendum est. Substantia enim liberalis tripliciter est. Est enim necessarium vitae : et est necessarium domus sive familiae, quod quidam vocant necessarium personae, secundum quod persona dicit gradum dignitatis in homine,ad quem pertinet familiae regimen et gubernatio et providentia secundum modum honestatis et decentiae in quo est. Magis enim debetur personae majori, et minus minori. Et de utroque istorum necessariorum oportet non dare : quoniam determinati sunt quibus oportet haec dare et quantum et quando : nec possunt haec deviari ad alienos. Liberalis igitur liberalis dicitur secundum substantiae facultatem in superfluo, scilicet sibi et familiae, sive illud superfluum sit multum, sive parum. Non enim in multitudine datorum consistit liberalitas, sed potius in habitu, hoc est, in facultate dantis, sive in quantitate rei habitae : quae si multa sit, multa dat : si pauca, haec ipsa studet impartiri. Si enim voluntas prompta est ad dandum, secundum hoc quod habet in bonis vel habere potest, accepta est. Quod et Cato dicit in Ethica sua :
Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus, Accipito placide.
Liberalis igitur proprium est dare, et quantitatem donorum proportionare ad
suae substantiae facultatem.