Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum beatitudo esuriei et sitis justitiae fuerit in ipsa?
Consequenter quaeritur de beatitudine esuriei et siti justitiae.
Et videtur, quod similiter fuerit in ea excellentius.
. Esurire et sitire proprium est viatorum,saturatum esseproprium est comprehensorum : sed inter esurire et saturatum esse medium est comedere: sed cum nihil sit vacuum, cum exstant extrema, exstat et medium : sed medium pertinet
ad statum medium : ille autem status est beatissimae Virginis : ergo habebit istam beatitudinem citra comprehensores, et supra viatores.
2. Item, Ejus consolatio est aliis improportionabilis : ergo, etc.
3. Item, Justitia in beata Virgine fuit improportionabilis aliis: ergo et ejus esuries .