Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Pro parte negativa arguit quadrupliciter, et in oppositum adducit tres auctoritates, remittens resolutionem quaestionis et argumentorum solutiones in quaestionem sequentem.
Circa distinctionem secundam quaero : Primo de his quae pertinent ad unitatem Dei, et primo: Utrum in entibus sit aliquid actu existens infinitum. Quod non, sic arguitur: Si unum contrarium esset in natura actu infinitum, nihil sibi contrarium esset in natura: ergo si aliquod bonum sit actu infinitum, nihil mali esset in universo.
Respondetur, quod major est vera de contrariis formaliter. Nullum malum contrariatur Deo formaliter.
Contra, sive formaliter sive virtualiter contrarietur (si est infinitum) nihil patitur contrarium sui effectus, quia propter infinitam virtutem destruet omne incompossibile suo effectui; ergo major est ita vera de contrario virtualiter sicut formaliter, et est exemplum : si Sol esset infinite calidus virtualiter nihil relinqueret frigidum in universo, sicut nec si esset infinite calidus formaliter. Item, corpus infinitum nullum aliud corpus secum compatitur: ergo nec ens infinitum aliud ens . cum eo. Probatio consequentiae, tum quia sicut repugnat dimensio dimensioni, ita videtur actualitas actualitati repugnare; tum quia sicut si esset aliud corpus ab infinito, faceret cum illo aliquid majus infinito, ita si esset ens aliud ab infinito, faceret aliquid majus infinito.
Praeterea, quod ita est hic quod non alibi, est finitum respectu ubi; et quod ita est nunc quod non alias, est finitum respectu quando, et itadealiis; et quod ita agit hoc quod non aliud, est finitum secundum actionem: ergo quod est ita hoc aliquid quod non aliud, est finitum secundum entitatem ; Deus est summe hoc, quia ex se est quaedam singularitas: ergo non est infinitus.
Item 8. Physic. Virtus infinita si esset, moveret in non tempore, nulla virtus potest movere in non tempore: ergo, etc.
Contra, ibidem Philosophus 8. Physic. probat primum movens esse potentiae infinitae, quia movet motu infinito; sed haec conclusio non potest intelligi tantum de infinitate durationis, quia propter infinitatem potentiae probat quod non possit esse in magnitudine ; non repugnat autem magnitudini secundum eum, quod in ea sit potentia infinita secundum durationem, sicut ponit in caelo.
Item Psalm. Magnus Dominus et laudabilis nimis. Item Damascenus cap. 4. Est pelagus infinita continens.