In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum solus Sacerdos possit baptizare ?
Alensis 4. p. q. 16. m. i. D. Bonav. d. 5. art. 1. q. 1. Richard. hic art. 4. g. 1. D. Thom. d. 5. 5. 1. art. 2. et 3. part. p. 67. art. 3. Saarez 3. pori. d. 23. sect. i.
De primo, quaero unam quaestionem, utrum solus Sacerdos possit baptizare? Et arguitur quod sic. Isidorus de offic. lib. 2. cap 25.
Constat Baptismum solis Sacerdotibus tradi.
Praeterea, soli Sacerdoti concessum est dimittere peccata, Jo an. 20. et Matth. 18. in baptismo autem peccata dimittuntur; ergo, etc.
Oppositum de consecr. dist. 4. Romanus, ubi dicitur, quod Romanus Pontifex hominem non judicat, qui baptizat, sed Spiritus sanctus subministrat gratiam Baptismi, licet Paganus sit qui baptizat, multo magis, vel oeque, quilibel Christianus.