Reportata parisiensia liber secundus.
Quaestio ii. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio unica. utrum angeli meruerint beatitudinem
Quaestio ii. virum omnes angeli mittantur ?
Quaestio i. utrum caelum, sit substantia simplex ?
Quaestio unica. utrumpeccatum a dae fuit gravissimum 1
Quaestio unica. utrum gratia sit virtus ?
Quaestio unica. utrum bonum sit causa mali
Quaestio ii. utrum actus ille sita deo, ut peccatum ?
Quaestio i. utrum synderesis sit in voluntate ?
Utrum primum peccatum Adae potuit esse veniale ?
Alens. 2. p. q. 120. m 6. D. Thom. I. p . q . 89. a. 3. D. Bonav. hic a . 3. q . I. Riohard. hic a. 3. q . I. Mayr. q. 2. Gabr. d . 22. q I. art. 3. Alm. tr. 3. mor . cap. 22. et omnes Scotistae. Vasq. I. p. disp. 148. Scot. in Oxon. hic.
Circa distinctionem vigesimam primam quaeritur primo : Utrum primum peccatum primi hominis potuit fuisse peccatum veniale.
Quod sic. Rectitudini innocentiae magis repugnat mortale, quam veniale ; igitur si primum potuit fuisse mortale, multo fortius potuit fuisse veniale.
Item, ab extremo in extremum fit transitus per medium, I. Physic. 5. Physic. et 10. Metaph. Sed peccatum veniale est medium inter mortale et justitiam ; igitur prius peccavit venialiter.
Oppositum, omne peccatum est contra rectitudinem rationis et voluntatis, aliter non esset peccatum. Sed omne primum peccatum primi hominis necessario corrupisset rectitudinem rationis et voluntatis ; tale non potuit esse nisi mortale; igitur, etc.
Item, omni peccato debetur aliqua paena ; sed quamdiu Adam non peccasset mortaliter, fuisset immortalis, et tamdiu fuit immunis a paena ;
igitur primum peccatum necessario fuit mortale.