PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Et factum est, cum intraret Jesus in domum cujusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. "
Hic incipit pars illa, in qua docet qualiter conversi et praeparati ad judicium debent venire ad ipsum, et post ipsum.
Et dividitur haec pars in duas partes, secundum documenta quibus venitur ad Christum. Haec enim documenta, aut sunt secundum fidem spiritualis intelligentiae : aut sunt secundum mores, hoc est, secundum opera virtutum. Et ideo in prima parte per sanationem hydropici in sabbato, docet legis spiritualem intellectum, et carnaliter legem implentem non posse sequi ipsum. In secunda autem, docet per exercitium virtutum vere homines converti ad ipsum, et sequi ipsum, et illos secundum rectam rationem ad regnum Dei esse praeparatos.
Prima harum habet tres particulas : in quarum prima tanguntur insidiae eorum, qui carnaliter legem observari dicebant : in secunda, ponitur beneficium quod spiritualiter legem implebat : in tertia, ratio Ghristi ab illorum operibus sumpta, ostendens, quod hoc contra legem secundum legis spiritualem intentionem non erat.
Adhuc, In prima harum sunt duo paragraphi : in quorum primo ponitur Domini cum insidiantibus invitatio : in secundo, dictum et factum, ex quo sumebatur insidiantium machinatio:
De primo dicit tria : istius facti divinam ordinationem, Domini ad principem Sacerdotum vocationem, et insidiantium machinationem.
De primo dicit :
" Et factum est, "
Divina ordinatione, quae in factis Christi ponit ordinem, et non successionem temporis. Joan. XVII, 4 : Opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam. Et ideo facta ista aliter ordinantur a Luca, et aliter a Matthaeo, secundum quod ad diversas intentiones eorum probandas inducuntur : sicut jam in ante habitis saepius dictum est.
" Cum intraret in domum, "
Invitatus, et salutem eorum qui in domo erant procuraturus. Sic enim et non alia de causa intrabat principaliter. Luc.XIX , 9 : Hodie salus domui huic facta est. Hinc est quod, Matth. x, 12, praecipit discipulis : Intrantes in domum, salutate eum qui in ea dignus est, dicentes : Pax huic domui. Pax autem est salus Salvatoris, et reconciliatio peccatorum.
Describit autem patremfamilias domus, non a nomine : quia nomine insidiator non erat dignus. Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Sed describit a dignitate, dicens :
" Cujusdam principis Pharisaeorum, "
Qui, Joan. XI, 53 : Consilium fecerunt ut Jesum dolo fenerent, et occiderent. Idem dicitur, Matth. XXVI, 4. I Esdrae, IX, 2 : Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
" Sabbato. "
Fit mentio de tempore, ut habeat locum calumnia : quia maxime calumniantur facta Christi propter sabbatum, quod eum violare dicebant. Joan. IX, 16 : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit.
" Manducare panem. "
Hoc fuit quantum ad exterius causa invitationis : interius autem erant calumuiatores pessimi, sub pallio honestatis quaerentes mordere Dominum. Matth. VII, 15 : Veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.