MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum misericordia fuerit in Ipsa ?
Post haec quaeritur de beatitudine misericordiae ?
Et videtur, quod similiter, ut praedictum est, fuit beatissima Virgine, hac ratione :
1. Beata Virgo secundum universalem usum Ecclesiae appellatur et est mater misericordiae : quod non convenit proprie alicui alteri creaturae, Dicuntur autem et aliquando viri misericordiae, id est, viri humiles misericordia, et sic habent omnes alii comparationem ad misericordiam per modum principalem et per
modum accidentalem, ipsa vero habet comparationem ad misericordiam per modum originis essentialis, quia per modum matris : convenientia autem essentialis improportionabiliter excellit modum inhaerentiae et modum accidentalem : ergo beatissima Virgo improportionabiliter excedit in misericordia universos.
2. Item, Dicitur etiam regma misericodiae secundum usum Ecclesiae : et constat, quod non secundum eamdem ratiotionem qua dicitur mater misericordiae, alia est enim ratio matris et alia reginae : ergo propter aliam rationem dicetur regina misericordiae quam illam qua dicitur mater misericordiae. Et videtur, quod regina misericordiae dicatur ideo, quia ab ipsa fuit regni misericordiae origo, et ab ipsa potestas est prima misericordiae et gratiae. Cum enim sit regnum gloriae quod est regnum justitiae, in quo unusquisque recipit prout hic gessit in corpore, cujus prima potestas est a rege gloriae et a rege justitiae, id est, a sancta Trinitate : et est regnum gloriae sive misericordiae, ubi nondum recipitur secundum merita, sed adhuc regnat misericordia peccata dimittendo, paenas diluendo, bona multiplicando, mala differendo: hujus autem regni et origo et potestas prima est a beata Virgine, per quam suscepimus misericordiam tuam, Deus, in medio templi tui, Jesum. Christum, per quem, misericordia et veritas facta est, qui proprie modo regnat super eos quos proprio sanguine redemit, et passione et morte regeneravit, et sibi configuravit, donec in fine omnibus completis tradiderit regnum Deo Patri. Patet igitur, quod omnes alii servi misericordiae sunt, beatissima Virgo regina misericordiae, Sed improportionabiliter majus est esse reginam misericordiae, quam servum misericordiae : ergo beatissima Virgo improportionabiliter excellentius se habet ad misericordiam, quam alii.
3. Item, Matth. v, 7 : Beati misericordes. Glossa: " Misericordia est dare et dimittere: " sed beatissima Virgo improportionabiliter plus dedit et dimisit omnibus viatoribus super omnes creaturas : ergo habuit beatitudinem misericordiae super omnes,
4. Item, Ambrosius: " Misericordia est nullum relinquere in miseria, et nullum miserum facere : " hoc in summo fuit in beatissima Virgine : ergo habet beatitudinem in summo misericordiae. 5. Item, Bernardus: " Misericordia non solum in eleemosynis consistit, sed in peccato omni corripiendo : " hoc in summo fuit in beata Virgine respectu omnis creaturae : ergo habuit simpliciter super omnes beatitudinem misericordiae. 6. Item, Misericordia reddita ei improportionabiliter se habet ad omnem misericordiam quae est praemium : ergo et beatitudo misericordiae ei erit improportionabiliter ad omnem misericordiam quae est meritum.
7. Item, Quidquid est causa causae, est causa causati: beatissima Virgo est causa Filii: Filius est causa totius boni et omnis misericordiae : ergo et mater erit causa totius misericordiae : hoc autem non convenit alii creaturae.
8. Item, Illud quod aeque proprie et principaliter habet duas naturas inconfusas, aeque proprie habet proprietates duarum naturarum.: Jesus Christus aeque duas naturas habet : ergo eque proprie habet proprietates duarum naturarum : unde istae sunt aeque proprie, Christus est Deus, Christus est homo : ergo et hae, Christus natus est a Deo, Christus natus est ab homine : ergo etiam et hae, Christus est a Deo, Christus est ab homine. Sed Christus omnes operationes attribuit Patri a quo ipse est. Ergo et matri a qua ipse est, attribuantur operationes ejus, quae conveniunt ei ratione humanae naturae, sicut et Patri operationes quae conveniunt ratione divinae naturae. Sed Christus in natura humana exhibuit nobis effectum summae misericordiae. Quod etiam patet in modo loquendi Ecclesiae : " Hodie mortem quam foemina intulit, foemina fugavit. " Item, Quia mors per foeminam intravit, apte redit et vita per foeminam. Et illud : Mulier quae damnavit, ipsa salvavit. Quidquid in nobis misericordiae Filius exhibuit, totum hoc nobis mater contulit, quae Filium genuit, in quo nobis omnia donavit. Ex his patet, quod beatissima Virgo in misericordia excellit omnem creaturam 1 .