72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Angelus emittitur,
Ave dulce promitur,
Semen Dei seritur ;
Igitur
Porta caeli panditur.
2. Vim natura patitur,
Filius concipitur,
Virgo non corrumpitur ;
Igitur
Porta caeli panditur.
3. Grex in nocte pascitur,
Caeli lumen funditur,
Laus in altis canitur ;
Igitur
Porta caeli panditur.
4. Gaudium praedicitur,
Pax quoque promittitur,
Bonis tamen traditur;
Igitur
Porta caeli panditur.
5. Novum sidus oritur,
Mortis umbra tollitur,
Mundi salus gignitur;
Igitur
Porta caeli panditur.
6. Diligendus proditur,
Nil culpandus moritur,
Non vincendus ccopitur;
Igitur
Porta caeli panditur.
7. Cruci vita figitur,
Infernus destruitur,
Captivitas tollitur;
Igitur
Porta caeli panditur.
8. Adam nexu solvitur,
Mors orco deprimitur,
Caput hostis teritur ;
Igitur
Porta caeli panditur.
9. Argumentis igitur
In his Christus sistitur,
Morte sic excluditur;
Igitur
Porta caeli panditur.