Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Titulus quaestionis debet intelligi de infinito intensive sive secundum perfectionem entilativam, non autem de infinito extensivo Duo quaerit Doctor, utrum aliquid sit existens infinitum, et utrum Deum esse sit per se notum seu an Deum esse sit propositio per se nota ?
Nota in primo argumento differentiam contrariorum formaliter et virtualiter. Illa dicuntur repugnare formaliter, quorum unum formaliter expellit aliud, ita ut unum formaliter alteri succedat, sicut caliditas et frigidilas, privatio et habitus, et hujusmodi. Illud vero dicitur repugnare virtualiter alteri quod habet in viriute sua aliquem effectum, quia formaliter repugnat alteri, et sic aqua dicitur repugnare virtualiter caliditati, quia habet in virtute sua frigiditatem quae formaliter repugnat caliditati. Similiter ignis virtualiter repugnat frigiditati, quia habet in virtute sua caliditatem, quo formaliter repugnat frigiditati. Ex his patet argumentum Doctoris : Si datur infinitum bonum in universo, de necessitate destruet omnem, et hoc formaliter, si ipsum repugnat malo formaliter vel saltem virtualiter, ut patet in exemplo de Sole.
Argumentum secundum de corpore infinito, clarum est. Item tertium.