QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum compositum generetur per se et primo in omni genere ?
Arist. hic e. 8. et 15. Albert. tract. 2. e. 7. D. Thom. lect. 7. et 1. p. g. 45. art. 4. Auton. Andr. hic g. 9. Sonc. q. 23. Flandria q. 12. art. 1. Fons. c. 8. Zimara Theor. 100. Suar. disp. 15. Met. sect. 4. Hurtad. disp, 6. Physic. sect. 4.
Quod non, illud non inest primo, quod tantum inest secundum unam partem ex principio 5. Physic. text. com. 1. Sed generatio tantum inest composito ratione formae, quia materia praefuit. Probatio minoris, nihil realiter in composito videtur esse prius non esse, nisi forma. Ad primum argumentum 3. q. responsio, primo est aequivocum, ut accipitur in 5. Physicor. t.c.l. ut convenit toti integrali non per partem, et utaccipitur 1. Poster. text. c. 11. ut scilicet convenit toti definito non per partem definientem, ut cui prius conveniat, licet per partem, ut quo convenit toti. Primum primo, si est in passionibus homogeneis, inest cuilibet parti integrali, sed si in heterogeneis non, ut totus triangulus aequalis toti quadrato primo. Secundum primo intelligitur in proposito, ut triangulus primo habet tres angulos, licet per differentiam specificam ut quo, non tamen ut quod prius habet, quia tunc triangulus non primo haberet. Sic forma est ut quo, ita respectu generari, sicut respectu agere, quando compositum dicitur primo agere: et per hoc solvuntur argumenta secundae quaestionis, quia concludunt de ratione formali quo, non de eo quod. Item, si compositum primo generaturi ergo aut compositum in actu, quod non est verum, quia quod est non fit; nec compositum in potentia, quia compositum in potentia est in tota generatione, et quod est, non fit. Dicitur, quod compositum in potentia fit compositum in actu, non compositum in potentia. Contra, omne quod fit aliquid, aliquando est factum illud: si ergo hoc, tunc compositum in potentia est factum compositum in actu, et tunc compositum in potentia est compositum in actu. Item, in homine non est, nisi materia prima, et anima: ergo generans non generat compositum, quia non materiam, nec formam: ergo nihil generat. Si dicatur, quod generans particulare generat compositum, et illud manet in inductione intellectivae, scilicet corpus animatum anima sensitiva. Contra, Commentator in 7. com. 31. arguit sic : Si generans generaret compositum, et si relinqueret illud sic, et aliud agens induceret aliam formam, totum non esset unum, quia non habet unum actum. Ad tertium argumentum 3. quaestionis dicitur quod ideo homo generat, quia inducit formam, quae est necessitas ad intellectivam. Inducens autem dispositionem necessitatem ad formam, quasi videtur inducere formam, et ita generare compositum. Contra hoc tripliciter : omnis potentia passiva est contradictionis, illa dispositio tenet se ex parte passivi respectu intellectivae; ergo, etc. Item, illa potentia creans intellectivam libere agit, sicut illa non posita: igitur non major necessitas: aut si sic, necessario erit, et non ab aliquo agente. Item tertio, agens omne alicujus aut est ejus immediate, aut mediate, non primo modo, hoc patet. Non secundo, quia tunc illud medium esset respectu ultimi in genere causae efficientis, quod falsum est, quia est tantum materia. Aliter dicitur, quod sicut materia, quae praefuit unitur formae, et haec unio est generatio compositi, ita si forma praeesset et uniretur materiae, videretur esse generatio ; licet ergo prius natura anima creetur quam uniatur, si unio fiat a generante, est generatio naturalis, si accidat generanti per alterum principium geniti, fit per ipsum, sicut si per reliquum. Contra, in quaestione de rationibus seminalibus corrumpitur virtus seminis in instanti unionis: igitur generans nihil videtur tunc agere. Item, Deus creando infundit. Diceret aliquis forte, quod actione generali qua cooperatur naturae. Contra, ergo separata posset se reunire, quod videtur inconveniens. Ad principale, si sic: ergo in generatione qualitatis, et tunc accidentia essent composita contra Philosophum 8. hujus, t. c. 12. cap. 3. de principio materiali, quod accidentia non habent materiam, nisi in qua. Contra est Philosophus in 7. hujus, text. com. 27. quod compositum est divisibile in duo.