REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Alensis, et D. Thomae est negativa. Refutatur primo, quia justitia originalis non jungebat voluntatem Deo perfectius, quam gratia B. Virginis, vel.Baptistae, et poterat venialiter esse in istis (sed Deus specialissime protexit virginem). Secundo, poterat Adam primo proferre verbum otiosum. Resolvit ergo Doctor potuisse primo peccasse venialiter, transgrediendo consilium, vel praeceptum, cujus violatio non separat a fine. Sic se explicat infra dist. 41. ubi habet veniale esse contra praeceptum.
Dicitur ad quaestionem, quod primum peccatum Adae non potuit fuisse veniale, quia veniale non potuit corrumpere illam justitiam, quia nihil nisi mortale simpliciter avertit. Neque potuit stare cum justitia originali peccatum veniale, quia tunc posset stare cum beatitudine.
Item, deordinatio virium inferiorum non potest stare cum summa ordinatione virium superiorum ; sed peccatum veniale fit in viribus inferioribus ; igitur non potest fieri stante superiori portione in summa rectitudine ; sed omnis deordinatio in suprema portione est peccatum mortale.
Contra, non perfectius coniungebat justitia originalis primum hominem ultimo fini, quam gratia gratum faciens alicujus viatoris, ut beatae Virginis vel Petri ; sed non obstante conjunctione cujuscumque viatoris, qui est mere viator, adhuc potest stare quod venialiter peccet, ut vult Augustinus super illud Joan. I.cap. I. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc. igitur stante justitia originali Adae potuit ipse peccare venialiter.
Item, supposito quod aliquis posset actus esse ex genere peccatum veniale, ut verbum jocosum, quia saltem hoc aliqui admittunt, sic potuit Adam peccasse stante justitia originali. Nec propter hoc fuisset extra innocentiam, quia quamquam posset habere consilium ad non faciendum talem actum, tamen non habebat praeceptum contrarium. Deus enim non praecepit quod semper simpliciter melius sit necessario faciendum, sic enim ad nimis difficile obligasset viatorem ; igitur primum peccatum potuit fuisse veniale.
Dico igitur ad quaestionem, quod sic, et praemitto quod peccatum veniale est actus habens aliquam deordinationem, sed non simpliciter. Et sicut potest esse deordinatio circa finem, et circa ea quae sunt ad finem, sic circa utraque potest esse deordinatio mortalis et venialis. Et non distinguuntur mortale et veniale in hoc, quod mortale est circa finem, et veniale circa ea quae sunt ad finem, quia circa utraque potest esse veniale et mortale, sed distinguuntur in hoc quod est esse contra praecepta, et non contra praecepta. Prima deordinatio est mortalis ; secunda est venialis, quae potest indifferenter esse circa finem, sicut circa ea quae sunt ad finem, etsi non ita regulariter accidat. Unde
Adam potuisset peccasse venialiter primo, secundo, tertio, et adhuc stetisse in justitia originali. Unde non facere ea quae judicat a recta ratione esse expedientia ad beatitudinem, vel facere retardantia non simpliciter, sed quantum ad aliquid, est peccatum veniale, et non obligatur Adam ad contrarium in statu innocentiae.
Ad primum pro opposita opinione, dico quod peccatum veniale potest stare cum justitia originali ; et cum dicitur, cum summa rectitudine non potest stare aliqua obliquitas, dico quod cum summa rectitudine habituali et intensissima viatoris mere potest stare aliqua obliquitas, non simpliciter, sed aliqualiter retardativa, vel non expeditiva. Imo cum summa rectitudine actuali, hoc est,cum actu elicito meritorio, quasi intensissime in viatore potest stare forte aliquod peccatum veniale, sicut cum actu valde meritorio elicito, potest stare aliqua parva vana gIoria,et frequenter convenit, sicut cum certa scientia conclusionis demonstrativae potest stare haesitatio de eo quod non pertinet ad conclusionem.
Et cum dicitur, igitur posset stare cum beatitudine peccatum veniale, dico quod non, quia comprehensor actu habens beatitudinem, habet praeceptum de semper frui ; et ideo sibi esset mortale, si posset peccare, quod est veniale viatori. Deus enim noluit obligare viatorem, quod si semel haberet actum intensum de Deo, quod semper in illo aeque perseveraret ; sic tamen tenetur quilibet comprehensor, ideo cum summa rectitudine viatoris potest stare peccatum veniale.
Ad aliud, esto quod assumptum sit verum, quod non possit esse deordinatio in sensu, vel viribus inferioribus, nisi sit aliqua deordinatio in portione superiori, adhuc non sequitur quin, stante justitia originali, possit peccare venialiter, quia non quaelibet deordinatio in superiori portione rationis est peccatum mortale. Non enim distinguuntur veniale et mortale solum in hoc, quod mortale est tantum in superiori portione, veniale in inferiori, sed quia peccatum circa aeterna non potest esse, nisi in superiori portione, et licet frequenter talis deordinatio sit peccatum mortale, non tamen semper. Potest enim esse motus levis et subitus, Deum non esse trinum et unum, et haesitatio subita de tali articulo Fidei, et nunquam posset fieri nisi in superiori portione, et tamen illud non habet rationem peccati mortalis.
Ad primam rationem ad oppositum,patet per dicta,quod veniale non est contra rectitudinem rationis simpliciter, sed solum secundum quid, nec oportet primum peccatum Adae corrumpere justitiam originalem.
Ad aliud, potest dici quod peccato veniali per se loquendo, non debeatur aliqua paena, sed fervor in aliquo bono actu, qui alias non esset debitus, et ideo si peccasset decies venialiter, adhuc posset sine paena cum fervore in bono actu illud peccatum delere.Vel esto quod paena debeatur pro omni peccato, non tamen fuisset mors paena debita pro veniali, sed solum pro mortali. Ideo stante innocentia, potuisset aliqua paena alia quam mors sibi infligi, ut disciplina, vel aliqua alia paena sufficiens.