Theophylactus. Peractis cunctis quae sufficienter se habebant ad prohibendum Iudaeos, cum illi hoc nequaquam discernerent, tunc duci se permisit; unde dicitur cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt iesum. Augustinus in ioannem. Comprehenderunt ad quem non accesserunt: nec audierunt illud: accedite ad eum, et illuminamini. Si enim sic accederent, non eum manibus occidendum, sed recipiendum corde comprehenderent. Nunc autem quando eum illo modo comprehenderunt, ab eo longius recesserunt.
Sequitur et ligaverunt eum; a quo solvi potius velle debuerunt: et erant forte in eis qui postea liberati ab eo, dixerunt: dirupisti vincula mea. Postea vero quam persecutores tradente Iuda dominum ligaverunt, ut intelligatur Iudas non laudabilis utilitate traditionis huius, sed sceleris voluntate damnabilis, subditur et adduxerunt eum ad Annam primum.
Chrysostomus in ioannem.
Prae delectatione enim gloriabantur in his quae fiebant, quasi trophaeum statuentes.
Augustinus in ioannem. Nec tacet causam cur ita factum sit, subdens erat enim socer caiphae, qui erat pontifex anni illius. Merito et matthaeus, cum id brevius narrare voluisset, eum ad caipham ductum fuisse commemorat: quia et ad Annam prius ideo ductus est, quod socer eius fuerit; ut intelligendum sit hoc eumdem caipham fieri voluisse. Beda.
Quatenus dum a consimili pontifice damnaretur, ipse quoque minoris criminis reus haberetur. Vel fortassis sic domus eius sita erat ut praeterire eam non possent.
Sive divinitus actum est, ut qui erant affines sanguine, sociarentur in scelere. Sed quod dicitur, quod esset pontifex anni illius, sonat contrarium legi, in qua praeceptum erat ut unus esset pontifex summus, quo mortuo succederet ei filius suus; sed iam pontificatus ambitione erat infectus.
Alcuinus. Refert enim iosephus, istum caipham, unius anni sacerdotium redemisse. Non ergo mirum si iniquus pontifex inique iudicaverit: saepe qui per avaritiam ad sacerdotium accedit, per iniustitiam in eo servatur. Chrysostomus.
Ne autem audiens vincula auditor tumultuetur, recoluit prophetiae, quoniam mors eius salus fuit orbis terrarum; unde sequitur erat autem caiphas qui consilium dederat Iudaeis, quia expedit unum hominem mori pro populo: tanta enim est veritatis superabundantia, ut et inimici eam personent.