Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
3. (( vers. 2.)) Quale autem refugium factus sit, quoniam scilicet nobis coepit esse quod non erat, id est refugium, non autem ipse non erat antequam nobis esset refugium, secutus adjunxit: Priusquam montes fierent, et formaretur terra et orbis terrae, et a saeculo usque in saeculum tu es. Tu ergo qui semper es, et antequam essemus, et antequam mundus esset, refugium ex quo ad te conversi sumus factus es nobis. Non mihi autem videtur utcumque intelligendum quod ait, Priusquam montes fierent, et formaretur terra; vel, sicut alii codices habent, quod de uno verbo graeco expressum est, fingeretur terra. Montes quippe partes terrae sunt altiores: et utique si antequam formaretur terra Deus est, a quo terra formata est; quid magnum de montibus vel quibuslibet aliis ejus partibus dicitur, cum sit Deus 1142 non solum ante terram, sed et ante coelum et terram, et ante omnem corporalem spiritualemque et caturam? Sed nimirum universa creatura rationalis hac differentia fortasse distincta est, ut montium nomine significentur celsitudines Angelorum, et terrae nomine humilitas hominum. Et ideo quamvis omnia quae creata sunt, non incongrue vel facta vel formata dicantur; tamen si verborum istorum est ulla proprietas, facti sunt Angeli, qui cum in ejus coelestibus enumerarentur operibus, ita enumeratio ipsa conclusa est, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5) : unde autem homo secundum corpus fieret, terra formata est. Nam hoc verbo Scriptura utitur, ubi legimus, vel, Finxit Deus; vel, Formavit Deus hominem de limo terrae (Gen. II, 7) . Ergo priusquam fierent ea quae in creatura tua summa atque magna sunt; quid enim majus rationali coelesti creatura? et priusquam fingeretur terra, ut esset qui te agnosceret et laudaret in terra: et hoc parum est, quia ista coeperunt, sive in tempore, sive cum tempore; sed a saeculo et usque in saeculum tu es. Quod convenientius diceretur, Ab aeterno in aeternum: non enim a saeculo Deus, qui est ante saecula; aut usque in saeculum, cujus est finis, cum sit ille sine fine. Sed ex ambiguo verbo graeco fit plerumque in Scripturis ut vel saeculum pro aeterno, vel aeternum pro saeculo ponat latinus interpres. Optime autem non ait, A saeculo tu fuisti, et usque in saeculum tu eris: sed praesentis significationis verbum posuit, insinuans Dei substantiam omni modo incommutabilem, ubi non est, Fuit, et Erit; sed tantum, Est. Unde dictum est; Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14) ; et, Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 27, et 28) . Ecce quae aeternitas facta est nobis refugium, ut in ea mansuri, ad eam de hac temporis mutabilitate fugiamus.