MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum munditia cordis fuerit in Ipsa?
Post haec quaeritur de munditia cordis,
Et probatur, quod haec fuerit in beatissima Virgine simili modo sicut de praedictis :
1, Per illud quod dicit Anselmus quod ea claritate et puritate nitebat, qua sub Deo major nequit intelligi ,''
2. Item, Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide ,non fida : sed in beatissima Virgine fuit charitas summa: ergo summa puritas.
3. Item, Actus fidei est purificans corda : sed beatissima Virgo habuit fidem perfectissimam : ergo cordis puritatem.
4. Item, Secundum Dionysium tres sunt hierarchiae actus, scilicet purgare, illuminare, et perficere, et sunt ad se ordinati, ita quod magis purgatus est magis illuminatus et magis perfectus : sed beatissima Virgo fuit in summo purgata: ergo in summo perfecta et illuminata.
5. Item, Visio Dei quae est praemium hujus munditiae, improportionabiliter major est visionibus omnium aliorum : ergo munditia ejus major est munditia omnium aliorum.
8. item, Beati mundo corde , etc. Glossa: " Mundi corde sunt, quos conscientia non arguit peccatorum. " Item, Mundum cor habet, qui nihil sibi conscius est: haec autem in beatissima Virgine luerunt in summo : ergo habuit munditiam cordis in summo .