QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Solum compositum per se generatur secundam Philosophum, et ratio est, quia id quod fit ex materia, ut ex parte, est solum compositum, et habet sic materiam, materia tamen denominative dicitur generari (quatenus generari comparatur ad subjectum, cui inest) forma, etiam terminative ut quo, sicut et compositum ut quod. Solvit primo argumentajquaest. 8. seu primae harum trium et postea argumenta quaestionis 9. seu secundae.
Ad utramque quaestionem Philosophus vult, quod solum compositum generetur per se. Sed pro prima quaestione distinguendum est de generatione, inquantum comparatur ad subjectum in quo est, vel inquantum comparatur ad terminum, et sic generari dietum a generatione denominat aequivoce. Si primo modo accipiatur, tunc generatio potest denominare subjectum, sicut motus mobile: nulla enim forma alicui subjecto inhaeret, quae non possit denominare illud, si significetur eo modo, quo nata est comparari ad subjectum. Unde sic Laec vera est: Materia generatur, et hoc probant tres rationes primae, et concedo. Unde de subjecto supponit Philosophus, quod generatio fundatur in materia et quaerit quid generatur ut terminus, et illud est compositum, et est ratio Philosophi talis : Omne quod fit, fit ex materia quae est pars, solum compositum habet materiam quae est pars. Probatio majoris : Omne quod fit, possibile est esse et non esse, de potentia intrinseca loquendo: quod per se ergo fit habet per se principium, quo potest esse et non esse, illud principium est materia, sed solum compositum habet materiam partem sui. Probatio minoris, quoad partem affirmativam : Ex hoc compositum est tale, quia habet partem potentialem et actualem. Probatio secundae partis, quia forma non habet formam, nec materia habet materiam, quia iretur in infinitum, sicut probat Philosophus. Item, ejusdem est fieri et esse, sed esse est compositi solum: ergo et fieri, cum fieri sit per se via ad esse. Contra hanc rationem, quaero qualiter esse est ejus quod fit: si fieri sit alicujus, quia esse est ejusdem, tunc comparatur eodem modo ad id quod per se fit. Sed esse est actus compositi perfectus; ergo et fieri est actus ejus imperfectus, hoc falsum est, quia fieri est materiae ut actus. Item, forma est magis ens quam compositum, 7. ergo esse est magis formae quam compositi. Ad primum horum, quod eadem ratione comparantur a parte illius cujus sunt illa, quia fieri est compositi ut via, sed non sunt illius secundum eamdem rationem a parte ipsorum fieri et esse, quia fieri est solum compositi ut via, et esse ut actus, ita debet intelligi major rationis. Ad aliud, quod esse formae per se non terminat generationem, sed esse compositi, et tamen forma secundum esse suum proprium, et per se, est prior composito, et magis ens uno modo, ut patet supra, ubi quaeritur de hoc. Unde nota, quod generatio cum sit mutatio, primo est potentialis ad actum, non primo alicujus esse, ut termini, nisi illius, quod consurgit ex hoc, quod materia mutatur ad formam, hoc est esse compositi. Exemplum, figuratio est transmutatio materiae ad figuram, non factio figurae.
Ad argumenta primae quaestionis, concedo prima tria, quod materia generatur denominative, sicut subjectum generationis, non sicut terminus generationis. Contra, omne quod generatur aliquando generatum est, quia ejusdem est potentia, et actus: ergo materia aliquando est generata, hoc est impossibile. Ad hoc sic, quod si concedatur conclusio, nihil mali est, ita quod sicut materia est subjectum generationis, ut est actus imperfectus, et ideo dicitur generari denominative, quod sic, materia est subjecta aliquando generato esse, et ita generata est denominative. Vel aliter, quod generari comparatur ad subjectum ut actus, et ad terminum ut via ejus, sed quod est ut terminus, est in potentia ad generatum esse: et ideo quod generatur ut terminus viae, aliquando est generatum, sed materia non sic generatur, ideo nunquam generata est.
Ad primam alterius quaestionis, quod duo sunt per se principia fieri et esse, materia et forma, et tamen non sunt ita principia in esse, quod alterum per se sit, sed est quo aliud existit. Similiter et si sunt principia fieri, non oportet quod alterum per se fiat, vel generetur. Sed est quo aliud generatur, sicut materia est quo compositum generatur, unde forma non fit ut terminus, sed est quo terminus est, sive existit. Ad aliud, quod generatio dicitur naturalis primo, quia est via in ens scilicet compositum naturale; et ex hoc secundo dicitur naturalis, quia est via in naturam, sed non primo. Unde compositum est ens naturale, quia forma ejus est natura. Unde ly quia, non dicit causam immediatam, sed remotam, sed quia est via in ens naturae, ideo dicitur generatio naturalis primo et secundario, quia est in formam, quae est natura. Unde concedo, quod forma est finis generationis, quia est illud quo compositum finit generationem, tamen est per se finis materiae. Ad aliud, quod verum est de esse composito ex potentiali et actuali. Et cum dicitur sola forma est post non esse, dico, quod totum compositum ex partibus habet esse post non esse. Unde esse inquantum formae non acquiritur per generationem, sed inquantum est compositi.