Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Primum argumentum clarum est.
Secundum argumentum : Illud quo majus cogitari non potest, est per se notum ; Deus est id quo majus cogitari non potest, illud autem est infinitum. Patet, quia si esset finitum, majus cogitari posset, quia infinitum est majus; ergo Deum esse infinitum, est per se notum. Si dicatur quod Deum esse infinitum, est tantum in intellectu sive in cogitatione, et non in re. Contra, quia tunc non esset majus quo cogitari possit ; majus est enim esse in re quam solum in cogitatione, quia ut in cogitatione praecise, est ens secundum quid denominatione intrinseca ; esse vero in re est ens simpliciter denominatione intrinseca. Sequitur ergo quod infinitum esse in re sit simpliciter per se notum. Tertium argumentum clarum est.