In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum unitas Baptismi necessario requirat, quod ab uno ministro conferatur ?
Alensis 4. p. q. 16. m. 6. D. Thom. 3. p. q. 1. a. 6. Richard. d. 1. a. 4. q. 1. Gabr. ibi q. 4 art. 1. Palud. q. 2. Durand. q. 3. Solus d. q. 1. a. 4.
Ad primum (a) arguitur quod non, quia idem potest simul plures baptizare: ergo plures eumdem. Consequentia patet a simili. Antecedens probatur, tum quia simul potest perfundere duos, dicendo : Ego baptizo vos, etc. Nec videtur ibi aliquid deesse, quin uterque sit baptizatus. Tum quia si esset monstrum habens duo capita, posset simul baptizare, et tamen probabile est ibi esse duas personas, quia duas habet partes principales. Tum tertio per simile, quia idem Sacerdos potest simul plures hostias consecrare.
Item, quando ad aliquem effectum concurrunt plura, aeque possunt illa fieri a pluribus, sicut ab uno; apparet de domo, quia aeque potest unus lapis apponi ab uno, et alius ab alio ; et tandem complebitur domus, sicut si omnes lapides usque ad inductionem formae apponerentur ab eodem. Apparet etiam in alio exemplo, ubi est major unitas effectus: aeque enim potest navis trahi uno tractu a pluribus, sicut ab uno habente aequalem virtutem illis; sed in Baptismo concurrunt plura, ut ablutio et prolatio verborum: ergo aeque potest conferri a duobus, quorum alter abluat, et alter dicat verba, sicut ab eodem abluente et loquente.
Oppositum, Minister ibi repraesentat Christum, qui est mediator Dei et hominum.