QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Compositum in genere substantiae per se generari, non tamen in genere accidentis. De hoc secundo longam et subtilem texit disputationem pro et contra, multa loca Philosophi explicans, ita tamen obscure, ut vix capias quid resolvat, et quam partem assertive teneat, de quo iterum 1. 8. q. i.
Ad tertiam quaestionem, quod omnes concedunt compositum in genere Substantiae per se generari, sed in genere accidentis generatur subjectum cum accidente, id est, compositum ex subjecto et accidente: non aliquod compositum compositione illius generis ex principiis essentialibus, secundum aliquos, quia non generatur sphaera, sed sphaera aerea, nec lignum, sed album lignum, secundum Philosophum hic, text. com, 32. et ibi dicit Commentator, quod compositum in Quantitate et Qualitate est compositum ex substantia et accidente.
Contra hoc, entis per accidens non est generatio per se ex 6. hujus, t. c. 4. ad finem, sed compositum ex substantia et accidente, est ens per accidens: ergo illius non est generatio per se: igitur generatur aliquod compositum proprii generis. Dicitur, quod Philosophus loquitur de ente per accidens, quod evenit praeter intentionem causae in minori parte, non de ente per accidens, quod aggregat duo diversorum generum. Contra, quod non sic intelligit, quia in principio illius capituli repetit tres divisiones, et de tertia exequitur, excludendo unum membrum. Sed illud est de ente per accidens, quod aggregat in se diversas res diversorum generum, quia ens secundum se continet rem unius generis. Item dicit ibidem, quod Plato non male fecit qui dixit ens per accidens esse non ens, sedens eveniens praeter intentionem causae est ens in se. Similiter sophistica non vere est de ente casuali, sed de ente aggregante diversas res diversorum generum: et similiter Philosophus dicit, quod illud est ens tantum secundum nomen scilicet ens aggregans duas naturas, quod non est verum de ente casuali, quia eadem eveniunt a casu et a proposito.
Et concedo haec argumenta, quod non generatur per se lignum album, quod est contra opinionem, quia ejusdem erit actus et fieri, ut via. Sed entis per accidens non est actus: igitur nec fieri, quod est generari, per se dico, per accidens potest tamen esse illius. Item, omnis motus et mutatio distinguuntur secundum genus a per se termino: sed ens per accidens non distinguitur genere ab homine, vel a termino suo, quia in nullo genere; ergo alteratio ad lignum album non distinguitur ab alteratione ad hominem album. Item in 7. eodem modo est generans compositum et generatum, sed generans in genere accidentis, non est per se compositum ex subjecto et accidente: ergo nec genitum. Probatio minoris, calefactio est unus motus; sed omnis motus unus, est ab una forma, ut habetur 8. quia si faciens sit idem per accidens, faciet multa. Item, si calidum esset separatum, generaret sicut cum subjecto, sicut patet de speciebus in Sacramento: ergo de ratione generantis non est compositio ex subjecto et accidente: ergo nec de ratione geniti.
Ideo aliter dicitur, quod compositum est ens per se ex propria potentia, et proprio actu. Declaratur sic, Philosophus in 12. 2. c. per totum, dicit quod causae et principia entium sunt quodammodo eadem, quodammodo non eadem, quia sunt proportionaliter eadem, proportionaliter altera, sicut principiata sunt altera, et sicut in genere Substantiae privatio, etc sicut igitur in genere Substantiae sunt propria principia, et materia et forma, sic, ut videtur, secundum Philosophum in aliis generibus. Dicitur, quod illa potentia, quae est in genere accidentium, est proprium susceptivum illius accidentis, ut dicitur in 12. et exempliflcan lo ibi dicit, album et superficies, tanquam superficies sit ejus potentiale; et certum est, quod non est in eodem genere cum albo et nigro, nec per se, nec per reductionem. Contra, Philosophus concludit diversitatem similem in principiis et principiatis: sed si haec responsio sit vera, tunc sequitur, quod non essent tot ibi altera principia, sicut genera et principiata, quia proximum fundamentum relationis potest esse qualitas, et agere, et pati, et potentia activa, etc. ita quod quatuor genera possunt esse proxima fundamenta relationis, quae est eadem, et in eodem genere: ergo si tanta diversitas, tunc principiata differrent quatuor generibus generalissimis. Similiter, eadem res subjecta, loquendo de subjecto, quod est objectum, sive res generis prior, potest esse immediatum subjectum differentium genere, ita quod neutrum recipiat mediante alio: illa ergo principiata differunt genere, et tamen potentia non est eadem, nec altera, sicut principiata: oportet ergo ponere tria principia proportionalia in quolibet genere, diversa diversorum, sicut et genera sunt diversa, ita quod sit principium potentiale in quolibet genere diversum, et similiter privatio et forma. Similiter, illud quod dicunt de superficie, non cogit, quia ponit hoc pro exemplo, quia potentia propria non est nota.
Unde in substantiis sensibilibus exemplificans de privatione, et forma et materia, dicit calidum et frigidum, quae secundum omnes non sunt formae substantiales, sed accidentales, sicut artificialia, et non materiae, sed compositum. Item, in 8. c de forma contra Platonem, dubitatio Antishenicorum habet locum contra Platonem, scilicet quod cum in definitione cujuslibet, quod definitur, oportet quod sit quid quale, id est materia, unde concludit quod idea non definitur, sed dicitur quod sufficiunt conceptus diversi. Contra, tunc argumentum nihil est contra Platonem, quia ita diceret de idea, quosic ut albedo habet conceptus diversos, sic posset dici de idea. Confirmo illud : omnis definitio est ratio ex nominibus, nam unum nomen, non facit rem esse notam, ut dicitur ibidem: ista nomina signabunt alterum genus, alterum differentiam, si sint mille istorum unitorum, quia unum est potentiale, aliud est actuale, et ad genus et differentiam haec pertinent. Item, illa nomina oportet, quod significent essentiam ad hoc, quod definiant naturam rei, et tunc aut significant per se eamdem essentiam, aut alteram. Si alteram, propositum habeo. Si eamdem, bis dicetur idem, si ponatur res pro nominibus, sicut de modis differendi arguitur contra Commentatorem. Item, si non sic esset, sufficeret tantum genus in definitione, ex quo totam essentiam significat. Ad principale, planum est in numeris, quod ibi est vera potentia, et materia alia a forma, non ipsa res, quae est una, quia ex rebus non componitur numerus: si ergo ibi ita est quid mali, sic est in aliis. Similiter continuum habet partem extra partem, inquantum continuum; illa pars, vel partes non sunt continuum, sunt ergo materiale et formale, id est, forma continui superaddita.