REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Alens. 2. p. q. 120. m. 4. D. Bonav. hic a. 3. q. 3. D. Thom. 2.2. q. 163. art. I Richard. a. 3. q. 2. Durand. q . 3. Gabr. q. I. Scot. dist . 21. quaest. 2. et I.
Circa distinctionem vigesimam secundam quaeritur primo : Utrum peccatum Adae fuisset gravissimum peccatum ? Quod sic, quia secundum Augustinum in Enchirid. In ratione est peccatum, quia adimit bonum ; sed hoc peccatum adimit maximum bonum, quia a tota posteritate ; igitur gravissimum fuit.
Item, secundum justitiam paena condigna debetur delicto, quia Apocal. 18. dicitur : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum, etc. Sed isti culpae debetur maxima paena, ut patet, sibi et toti posteritati ; igitur haec culpa fuit maxima.
Item, super illud Psalm. 68. Quae non rapui, tunc exolvebam, dicit Augustinus quod Adam voluit rapere aequalitatem Dei ; hoc autem est maximum peccatum, quia hoc fuit peccatum Angelorum.
Oppositum habet Augustinus 12. super Gen. dicens peccasse ex carnali quadam benevolentia erga uxorem ; et ita communiter fit, ut offendatur Deus, ne offendatur amicus, et ita peccavit Adam, ne contristaret uxorem. Sed illud peccatum non fuit gravissimum, quia diligere mulierem suam non fuit malum ex genere ; igitur nimis diligere non potuit fuisse peccatum gravissimum.