First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
EX S. C. RITUUM 187
Ab inimicis libertatis Ecclesiae, rapinam bonorum passus, pro- hibitus quoque fuit quominus ad suum gregem pervigil Pastor accederet. Quare Romam petiit, atque ad Pontificem Christi Vicarium, Petrique successorem, uti ad Supremum universi christiani gregis Custodem ac Vindicem, causam Ecclesiae suae detulit. Romanus Pontifex virum dignitate, doctrina ac virtute eximium, benignissime excepit, eique pro suo iure petenti Lit- teras dedit, quibus adversus iniquos bonorum possessores in- iuriam repellerei et se suamque Ecclesiam vindicaret. Exulis ac peregrini forma assumpta, Christi pro nobis passi vestigia sequens, dum Roma profectus ad patriam remearet, Eporediae, quae olim Patritium Hibernorum Apostolum transeuntem vide- rat, constituit; ibique, ut pauper, humilis cunctisque ignotus, in publicum peregrinorum Hospitium receptus est. Verum longo itinere fessus gravique morbo correptus ante auroram diei 24 Octobris anno 1492 pientissime animam Deo reddidit atque ex- templo, uti ferunt, mira lux lectum in quo eius exuviae iace- bant circumfudit. Quare Episcopus Eporediensis Nicolaus Gari- gliatti, ad peregrinorum hospitium pergens Thaddaeum, vultu signis aliisque documentis in eius sarcinula repertis, statim re- cognovit. Insimul, coacto clero, sacras exuvias ea qua decebat veste ornatas solemni pompa ad Cathedralem Ecclesiam extulit, ibique, religioso funere rite absoluto, in ipsa urna quae sub al- taris principis mensa extabat, quaeque S. Eusebii reliquias cu- stodiebat, addito titulo inscripto : « Beati Thaddaei Episcopi » sacrum corpus condidit, universo populo Beatum ipsum accla- mante. Hisce auspicatissimis publici et ecclesiastici cultus initiis m o x accessit fama sanctitatis vitae, virtutum miraculorumque magis magisque in "dies clara, quae ab obitu Servi Dei ad haec usque tempora perdurans firmissimum robur ac incrementum eidem cultui addidit. Quum tamen hic cultus Servo Dei Thad- daeo Machar ab eius obitu indesinenter exhibitus, nondum ab Apostolica Sede recognitus atque approbatus fuisset, Revmus hodiernus Episcopus Eporediensis Processum hac de re instituit, ac favorabilem sententiam protulit. Quapropter Rmus D. Michael Antonini huius Causae Postulator, nomine etiam Rmorum An- tistitum Eporediensis et Corcagiensis necnon Rmi Capituli ac Cleri utriusque dioeceseos, eiusdem sententiae confirmationem a Sancta Sede humillime expetivit. Hinc ab Emo et R m o Dno Cardinali Vincentio Vannutelli, Causae Ponente, in Ordinariis