LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
An in motu caeli sit aliquid corporeum immobile, a quo moveatur caelum ?
Quaeret autem aliquis de eo quod movet caelum (in motu enim caeli oportet esse movens) utrum motus ejus sit ab immobili corpore primo movente? quia non quaerimus de primo movente simplici: eo quod in animalis motibus videmus, quod id quod movetur, movetur ab immobili parte aliqua, quae est extra id quod movetur, et est pars ejus cui attribuitur motus : et ideo cum motus caeli sit voluntarius motus, quaeret aliquis, utrum aliquod tale immobile primo in quo sit virtus movens, sit in motu caeli? si enim sit tale primum immobile, oportet quod nec haec pars caeli sit aliqua, nec in caelo sit : si enim aliquo modo sit idem caelo, aut secundum totum, aut secundum partes, sequetur quod ipsum movetur : et sic idem movebit seipsum, et erit motum et immobile, quod est impossibile. In omnibus enim motibus supra dictis necesse est aliquid immobile esse, quod tangit id quod movetur quando movet ipsum, sicut adjutorium tangit brachium in cubito, quando movet ipsum : et oportet quod hujusmodi movens non sit pars mobilis sive ejus quod movetur.
Amplius id movens quod est stans immobile, non erit pars mobilis quod fertur. Recte enim dicunt, qui asserunt quod unum de tribus sequitur, quod videlicet aut nulla stet particula cum circulariter fertur sphaera, aut tota stat secundum aliquem modum quo tota non transmutat locum : aut si stat aliqua particularum ipsius, et aliae moventur, necesse est infringi continuum ipsius sphaerae, eo quod particula non mota separatur ab ea quae movetur in ipsa. Tertium autem horum trium est impossibile, et sic videtur quod non possit esse nodus sphaerae ab immobili aliquo quod sit in ipsa sphaera.
Quidam autem non satis convenienter arbitrantur solvere inductam de motu sphaerae quaestionem, dicentes quod poli spaerae habent quamdam potentiam et virtutem movendi, cum tamen sint puncta sphaerae non habentia magnitudinem aliquam, eo quod sunt extrema puncta sphaerae per quae transit axis sphaerae, super quem ipsa sphaera volvitur. Hoc. autem non bene dictum est. Non enim est possibile moveri aliquam substantiam hujusmodi secundum modum unicum a duobus indivisibilibus. Constat autem quod asserentes istam solutionem, duos polos indivisibiles et immobiles ponunt esse in sphaera : propter quod etiam quidam alii dicunt, quod aliquid immobile se habet ad motum omnis sive motum mundi, qui est motus caeli : et hoc dicunt esse terram, quae sic se habet ad
motum omnis, sive mundi. sicut immobile in animali se habet ad animalia qua) moventur ner seipsa. Hoc enim quidam jam sub dubitatione introduxerunt, ei quaestionem de hoc fecerunt, quam ob causam terra staret si non stat propter causam quae dicta est, quod det movere universo : bi enim qui fabulam de Atlante texuere. dixere Atanlem pedes habere stabiles ei firmiter immobiles super terram, et non dicunt fabulosum mendacium, sed notius in tegumentum fabularum, ab intelligentia quadam volunt dicere, unde sine aliquo immobili iii mollis coeli. Dicunt enim Atlantem esse sicut, diametrum extensam de polo ad polum, quae vertit et regyrat camini secundum conversiones circa polos : et, ideo lingunt esse hominem maximum, pedes in polo uno. et caput in alio habentem, et brachiis ei, manibuscoelum circumvolvere. Kt hoec fabula est Pythagoricorum, sicut, diximus in secundo de Coeto et Mundo. Et intendunt dicere, quod totus mundus est, unum animal, cujus immobile est Serra a, qua diameter sicut chordae et nervi et vena procedunt ad circumferentiam et circumvolvunt eum, sicut membra animalis moventur ab uno immobili. Secundum enim supra inductu contingit et sequitur tunc, quod convertens coelum, stat immobile propter terram stantem cui innititur, et, sic inductam de motu omni volunt solvere quaestionem. Sed dicentibus hoc necesse est dicere cum hoc, quod ipsa terra quae est immobilis, non sit pars ejus quod fertur in motu totius : debebat autem pars qiuvdam esse ejus cui attribuitur motus, ut patet ex praedidis.
Amplius nos oportet dicere, quod aeque sint fortitudines et vigores moventis quod stat, cum eo quod movetur : est enim quaedam multitudo et vigor virtutis, secundum quam potest id quod stat movere, cum hoc quod supponatur esse movens : quia nisi virtus ejus excellat id quod movetur, nullo modo movebit ipsum. Necessarium enim est esse quam-- dam analogiam virtutum inter movens et id quod movetur, sicut et in contrariis motibus : si enim unum contrariorum debeat movere reliquum, oportet quod in aliqua analogia excellat ipsum : pares enim virtutes impassibiles sunt ad invicem, eo quod neutra excellit aliam : et ideo licet se alterent, neutra tamen transmovebit alteram : et similiter est in virtutibus stantis quod movet et virtute ejus quod movetur ab ipso : sed sub invicem continebuntur secundum plus habere virtutis : tunc enim id quod fortius est, subjiciet alterum, et continebit ipsum et movebit. Sive ergo Atlas caelum movere dicatur, sive aliquod aliud hujusmodi quod sit movens contentum ab intrinseco sphaerae totius, non magis hoc est majori virtute firmatum in medio centro sphaerae quam tota sphaera virtutis habeat: et ideo si terra dicatur esse stans, virtute majori sphaerae movebitur terra a medio, hoc est, a loco suo, sicut si asseyd majoris sit virtutis in movendo quam adjutorium, movebit adjutorium a loco suo per motum cubiti, et non poterit immobiliter stare cubitus : sicut enim movens movet quadam excellentia suae virtutis, sic etiam mobile quod movetur, movebit id quod stat si excellat virtus ejus in motu. Si enim sit similis fortitudo ejus, aut etiam plus vel major quiescenti et moventi : similem enim hujus virtutem esse constat quod in motu caeli est etiam mobile motum et non movens. Si igitur a terra immobili firmetur Atlas movens totum caelum, tantam oportebit esse fortitudinem terrae ad standum immobiliter, quantam habet totum caelum quod movetur, et quantam habet Atlas movens totum caelum : aut terra nutabit et cedet sub pedibus Atlantis. Si autem hoc est impossibile, impossibile erit caelum moveri ab aliquo hujusmodi intrinsecorum, quod infra caeli sphaeram contineatur.
Quaedam autem quaestio ex praeinductis orta est circa motum partium caeli sive universi Paries autem vocamus omnia quae infra sphaeram continentur
secundum quod etiam terra quae centrum est, pars est caeli. Similiter ignis cujus circulus et sphaera, est intra sphaeram orbis. Omnia enim haec referuntur ad motum secundum eos qui attrahentem movere debent : et omnibus his a Pythagoricis motus caeli et universi attribuitur.
Quaestio igitur quaedam oritur ex istis propria, quam oportet praevidere, antequam alia hujus motus accidentia determinentur : si enim nos stationem et firmitatem immobilitatis et stationis terrae superponamus potentiae caeli immobilitatem, ita ut dicamus fortiorem esse in stando, quam caelum possit moveri: cum manifestum sit secundum Pythagoricos, quod terra movet caelum a medio centro in quo stat : constat autem quod fortitudo terrae quiescens a qua est haec potentia movendi, non est infinita : eo quod terra ipsa finita est, ut probatum est a nobis in VIII et VII Physicorum, quod corporis finiti non est potentia infinita : propter quod etiam pondus terrae quod est virtus sua qua quiescit medio, non est infinitum.
Amplius impossibile dicitur multis modis. Uno modo dicitur impossibile, quod nullo modo fieri potest. Et impossibile dicitur quod natum est fieri, licet elevatum sit supra possibilitatem operantis aut patientis. Non enim eodem modo dicimus vocem impossibilem videri, et solem, quamvis ejus lumen videatur a nobis, tamen excellit lumen in rota solis visum nostrum. Vox autem ex necessitate non videtur, eo quod non est ex his quae innata sunt videri : lumen autem cum sit innatum videri, non videtur propter excellentiam. Cum igitur caelum dicitur incorruptibile et indissolubile, opinamur ex necessitate esse indissolubile, ita quod impossibile sit dissolvi primo modo impossibilitatis. Secundum autem superius inductam rationem, quod caelum ab Atlante stante in terra moveatur, contingit caelum non ex necessitate esse, quod indissolubile innatum sit : et hujus ratio est, quia contingit caelum moveri majori et excellenti virtute motoris, quam ipsum sit mobile per naturam suae mobilitatis. Contingit enim ipsum moveri ex virtute quae fundat terram in stando, et aeque similiter movet ignem totum, et supernum corpus totum cum omni caelorum congregatione in circuitu per circularem motum, et insuper Atlantem super se stantem et gyrantem, per quem universitatis materia designatur, et malitia in fabula Pythagorica. Excellit ergo virtus moventis virtutem mobilis. Quotiescumque autem superhabet motus de virtute moventis super virtutem mobilis, dissolvitur mobile et motus, et solvitur proportio moventis et mobilis, ita quod separantur ab invicem. Ergo solvetur harmonia motus caeli quae est inter movens et mobile, et ipse motus deficiet. Si autem dicatur, quod non est in motore superhabens sive excellens virtus, hoc non impedit : quia licet non sit, tamen contingit in ipso virtutem esse excellentem : ostendimus enim in VII et VIII Physicorum, quod virtutes corporeae quae sunt in majori majores, et in minori minores, recipiunt additionem et diminutionem, addita vel diminuta quantitate. Cum ergo terra finita sit, erit pondus ejus Unitum, et additionem recipiens, et sic excellet et corrumpet et mobile et motum. Non enim potest dici quod pondus terrae infinitum sit, et ideo additionem non recipiat : non enim contingit hujusmodi virtutem esse infinitam nisi per corpus infinitum : corpus autem nullo modo contingit infinitum esse, sicut ostendimus in primo de Caelo et Mundo : constat autem quod non contingit umquam dissolvi caelum et motum ejus per aliquam naturae potentiam : igitur motor ejus non est ille qui est inductus : et propter hoc ostendimus in fine octavi Physicorum, quod motor ejus est indivisibilis et impartibilis non habens magnitudinem penitus. Si enim diceretur possibile caelum dissolvi, quid prohiberet ipsum contingere dissolvi? nisi enim esset impossibile dissolvi, ita quod oppositum est necessarium, necesse
est enim caelum non disssolvi, absque dubio dissolvi contingeret ipsum. Sed de hac quaestione alia ratio est quam in primo de Caelo et Mundo determinavimus. Sed ad quaestionem redeamus quaerentes, utrum oporteat in motu esse quoddam stabile et immobile quod sit extra id quod movetur, ita quod non sit pars ipsius, aut non, et utrum hoc sit necessarium esse in universo motu ipsius ? Videtur enim fortasse inconveniens alicui esse si principium motus quod est immobile, sit interius intrinsecum ei quod movetur : his enim qui sic opinantur, videtur bene dicere Homerus quando dicit : " Sed non retrahetis a caelo ad terram Jovem magnum omnium, neque si multum fatigabimini. " Omnes autem trahentes erant et dii et deae. Homerus videtur velle principium motus non esse intrinsecum quod est principium, sicut pars immobilis aqua est motus: caelum autem non esse mobile ab hujusmodi extrinseco principio quod sit stans, sed potius ab intrinseco principio indiviso et impartibili non habente magnitudinem penitus : et ideo dixit quod Jupiter, quem dicit primum motorem esse caeli, non potest trahi a caelo, in quo est sicut movens, ad terram, ut ex ipsa tamquam ex immobili parte sphaerae moveat : et ideo si omnia convenirent numina deorum et dearum et omnes vires ponerent, non attraherent primum motorem, qui magister est omnium, a caelo quod movet, ad terram, ut ex ipsa tamquam ex immobili sede moveret. Quod enim omnino immobile est ab aliquo, ita quod natum est immobile esse ab illo, a nullo omnino talium quantumcumque multiplicetur virtus ipsius, moveri contingit. Et secundum dicta Homeri solvitur quaestio jampridem introducta, qua quaeritur, si contingit solvi congregationes et proportiones caeli, si motus ejus pendet ab immobili principio? quoniam in veritate si pendet ab immobili virtute corporea divisibili, solventur caeli proportiones, sicut objectum est : si autem pendet ab immobili intrinseco impartibili, non solverentur caeli congregationes et proportiones, sicut ostensum est in VIII Physicorum : et dicemus nunc quod in solis animalibus mobilibus secundum locum oportet esse hujusmodi immobile movens, quod sit extra id quod movetur.