MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum in B. Virgine fuerit aureola martyrum?
Post haec quaeritur de persecutione, qualiter haec beatitudo fuerit in beatissima Virgine? Et non agitur de quacumque persecutione, sed de illa quae martyrium est, cui debetur aureola. Quaeritur igitur, utrum in beatissima Virgine fuerit aureola martyrum ?
Et videtur, quod non.: quia
1. Cessante causa cessat effectus : cum igitur beatissima Virgo non sustinuerit mortem, quae per martyrium infertur, nec habebit aureolam martyrum.
2. item, Aureola dod. debetur voluntati, sed actui: in hac autem non fuit actus martyrii : ergo nec aureola. Si autem dicitur, quod per dolorem spiritualem meruit aureolam spiritualem, sed dolor aliorum martyrum meruit aureolam tam spiritualem quam corporalem, secundum hoc esset inferior ejus aureola aureola martyrum, qui habuerunt spiritualem et corporalem. Si autem dicatur, quod meruit aureolam per compassionem Filii, hoc non videtur posse stare : aureola enim martyrum determinatur penes summum et perfectissimum fortitudinis : hoc autem est sustinentia propriae mortis : plus enim compatitur anima corpori sibi juncto quam non juncto : ergo non est difficillimum fortitudinis in compassione alienae passionis : ergo non debetur aureola ratione compassionis.
Ex his videtur, quod non habuit aureolam martyrum.
Contra :
1. Superiores ordines habent proprietates inferiorum cum excellentia: sed beatissima Virgo omnium ordinum fuit
suprema : ergo habebit aureolam martyrum quam habent inferiores.
2. Item, Damascenus : " Haec a nullo illustrium vincitur: " sed, vinceretur ab aliquo si non haberet aureolam martyrum : ergo habet aureolam martyrum.
3. Item, Damascenus : " Sed ipsa beata Virgo et super naturam donorum digna effecta, dolores partus, quos effugit pariens, illos tempore passionis sustinuit. Ex materna compassione viscerum, lacerum reparturiens: et quem Deum per nativitatem agnovit, illum ut maleficum, interfectum videns, tamquam gladio cogitationibus decerpitur . " Et hoc est: Tuam ipsius animam pertransibit gladius '' , Ex hac auctoritate patet multipliciter, quod beatissima Virgo gratiam habuit martyrii, et aureolam martyrum.
4. Item, Dationi animae debetur aureola martyrum : sed beata Virgo dedit pretiosissimam et dilectissimam animam : ergo habebit pretiosissimam aureolam. Quod enim beata Virgo dederit dilectissimam animam, manifestum est: quia ipsa in infinitum plus dilexit animam, id est, vitam Filii sui quam beatus Petrus vitam et animam sui ipsius. Item, quod pretiosissimam animam dedit, patet : quia datio hujus animae pretium totius mundi et redimibilis naturae fuit : et sic beata Virgo dedit in infinitum plus dilectam et pretiosam animam quam aliquis sanctorum : ergo habebit in. infi- nitum perfectiorem aureolam quam aliquis sanctorum.
5. Item, Alii martyres tantum dederunt animam et corpus: beatissima autem Virgo obtulit ad crucem animam et corpus et divinitatem : ergo et proportionabiliter plus dedit in merito: ergo improportionabiliter plus accepit in praemio.
6. Item, Aliqui debitores mortis existentes, non dederunt vitam gratuite, scilicet quasi donum, sed. reddiderunt ex debito quasi censum : beatissima autem Virgo censum illum dedit, qui solus inter mortuos liber fuit, et non necessitate, sed charitate sola mortem sustinuit.
7. Item, Omnis dolor ex amore est: quod enim cum amore possidetur, cum dolore amittitur: ergo ubi improportionabilis amor, ibi improportionabilis dolor : sed dolor in quo dolebant sancti in passione, causabatur et a natura et amore naturali: dolor autem quo dolebat beata Virgo, causabatur a dilectione gratuita : sed gratia improportionabiliter major est natura : ergo improportionabiliter major est amor gratuitus quam naturalis : ergo dolor causatus a gratia, improportionabiliter major est quam causatus a natura : dolor sanctorum causabatur a natura, dolor autem beatissimae Virginis causabatur a natura et gratia, sed magis a gratia : ergo in infinitum major erat dolor beatae Virginis quam dolor aliorum : ergo et ejus major erat aureola aliorum aureolis .