QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Species rerum quodammodo generari, et sic formae accidentale ; quatenus mobilia sunt et composita, ut in Eucharistia, generari dicuntur, verum haec generatio improprie sumi videtur ; vide Anton. Andream hic q. 9. ubi clarius materiali harum 3. quaest, tractat.
Dico ergo, quod quae sunt in genere per se, ut species , sunt sic composita. Similiter hoc patet in Sacramento, ubi per naturam accidentia moventur et transmutantur. Contra, omne accidens est forma ; si ergo aliquod sit compositum formae, est forma, hoc est contra Philosophum, quia tunc iretur in infinitum. Item, forma est compositioni contingens, in simplici et invariabili essentia consistens: ergo, etc. Item, si sic, unumquodque sufficienter constituitur per principia essentialia, tunc accidens sic posset definiri absque substantia. Item, tunc albedo fieret nigredo, sicut ignis aqua; sicutenim ibi est subjectum, quod potest differre transmutationem, sic hic, quod est contra Philosophum in 1. Physicor. text. c. 56. et inde, ubi dicit, contrarium non fit contrarium, sed est aliquid sub utroque. Ad primum, vult ibidem quod compositum per se generatur, et non forma compositi generati, quia si sic, tunc ibitur in infinitum, sed non ibitur in infinitum, nisi detur quod similis est ratio in formis compositorum; sed albedo licet sit forma accidentalis substantiae, tamen non est forma compositi per se generati in genere accidentis, sed est ipsummet compositum ejus, tamen compositi, id est, albedinis est aliqua forma, quae non generatur. Ad aliud, probat simplicitatem ibidem, quia compositum eveniens composito, facit majus: sed forma eveniens composito non facit majus, ut dicit exemplum, ibi albedo adveniens corpori non facit corpus majus. Concludit ergo tantum, quod non facit majus extensive, et hoc est verum: nulla enim forma facit sic majus, nisi quantitas, sed a compositione illa, alia est compositio materialiter valde. Ideo stat, quod etsi non sit composita compositione illa, quod sit ibi compositio perfectionis.
Ad rationes, accidens, secundum omnes,habet genus et differentiam; sicut ergo definitio ad rem, sic partes ad partes: sicut ergo tota signat essentiam totam, sic partes partes essentiae, et ita, quod una partem materialem, alia formalem. Ad aliud, sicut ex igne fit aer, sic ex albedine nigredo, ita quod nentrolibet hoc totum fit, vel vertitur in hoc totum, sed quid substratum sub uno, est post sub alio; tamen non concedimus ita de albedine et nigredine, sicut est in substantia, quia potentia sub albedine, non est quid per se subsistens, sed dependens a subjecto; ideo non potest mutari ad aliam formam, nisi mutetur subjectum, sed materia substantiae ita substat formis, quod nihil est substratum sub materia ad hoc quod recipiat, sed ipsamet sine alio recipit. Similiter potentia accidentis est ignota.
Ad argumentum principale dicitur, quod compositum in actu generatur, et cum dicitur, tale est, dico quod non est, quando generatur, ipsum tamen secundum quod terminat generationem, est actu. Ad aliud de generatione hominis dicitur, quod est naturalis, quia non solum illud, quod inducit formam, sed quod inducit dispositionem necessariam ad inductionem formae, dicitur generans, et in proposito, homo disponit materiam, ideo dicitur generans. Ad tertium, dicitur quod in aliis generibus generatur ens per se; et cum dicitur, quod non habent materiam, verum est secundum quod materia dicitur substare formae, sicut est in genere substantiae, sed totum compositum in genere accidentis ex potentia et forma inhaeret alteri. Ad aliud, quod nunquam est mutatio in accidentibus, nisi quia subjectum mutatur.
ANNOTATIONES. ad Quaest. 8. 9. et 10.
Sequuntur octava, nona, et decima quaestio de termino per se generationis, an vi -delicet possit esse materia, an forma, an certe compositum, t. c. 22. et 27. ubi adverte, quod in diversis originalibus varie situatur littera. Nam in aliquibus prius solvuntur duae primae quaestiones quam moveatur tertia quaestio; in aliquibus autem immediate post argumentum ad oppositum secundae quaestionis movetur tertia, et uterque ordo habet apparentiam ex verbis Doctoris, in diversis locis. Secundo modo ordinavimus ipsas, sed adverte bene ad totam litteram, quia in aliquibus locis intricata, et difficilis, ac singularis, ut patet.
Determinatio Doctoris satis clara et assertiva, vult enim quod materia generatur subjective, et forma et compositum terminati ve, unum ut quo, aliud ut quod; sed instat singularissime, an hoc verum sit tantum in genere Substantiae, ut communis schola tenet, an certe in omni genere sit per se compositum per se terminans generationem. Et videtur tenere, quod sic valde notanter, et argumenta difficilia in contrarium adducit et solvit suo modo, sed infra q. 1. lib. 8. de hac compositione in accidentibus amplius inquire.
Ad primam quaestionem arguit primo per auctoritates tribus argumentis, consequenter per tres rationes, et infra immediate antequam solvat quaestionem respondet ad illas rationes ; haec enim erat consuetudo ejus, plerumque addere immediate responsiones ad argumenta, ut videantur argumenta pauci momenti, vel ut replicis infringantur responsiones, vel ut aliorum solutiones non satisfacere ostendat. Nota valde totum processum ibi in pede primae quaestionis in solutionibus et replicis, nam tres responsiones ad primam rationem inducit contra duas primas replicas. Tertiam tenet et hic, et in 2.d.l.q. 2. et in 4. d. 1. q. 1. Prima responsio est conformis dictis Henrici Quodl. 6. q. 1. et alibi, et apparens. Secunda Aegidii, Quodlib. 6. q. 3. et 4. et Major in 2. d. l.q. 2. post oppositum, quaere Thom. 1. part. Summae, q.45. art. 2. et in 2. scripti, disp. 1. q. 1. et Bonaventuram ibidem, et Aegidium, et alios communiter.
Quod tangitur in solutione 2. rationis de subintratione partium materiae, quae improbatur alibi, ut inquit; quaere in Physicis, et in de generatione, et in 4. d. 10.
quaest. 1. aliqualiter,vide Calculatorem, ut nosti, et alios Sophistas.
Cum dicit postea : Ad tertium quaere, etc. vide infra in quaest, de pluralitate fornaruni, et in Theorematibus notanter, et in 4. d. 11. quaest. 3. et alibi. Materia enim formae perfectae communiter est secunda, et per consequens compositum ex materia et forma,et hocloquendode materia totali et immediata: talis potest produci terminative per se, hic sermo est de materia prima maxime ; universaliter enim materia ut materia,non producitur per se terminative, plura alia ibi adde ponendo, non inconvenit autem idem esse materiam unius, et terminum alterius productionis, licet hoc accidat.
Illa littera ibidem. Circa primum argumentum dicitur, quod non sequitur, etc. usque illuc : Contra est Philosophus, etc, posset assignari Additio vel Extra, est tamen satis bona. Quaerunt enim illa motiva, quare a solo Deo est producibilis materia aequivoce, et quod ab alio agente possit produci persuadent. Vide in 2. et in 4. ubi supra, rationem,licet alii Theologi varias assignant rationes, et quod additur de raro et denso, satis prius dictum est. Quaere super 4. Physicor. et maxime apud Scotistas Parisienses et antiquos etiam expositores, et Quaestionislas.
In pede tertiae quaestionis immediate post primum principale additur ejus solutio in aliquibus originalibus, et sic posuimus, sed ibi melius scriberetur sic : Ad hoc respondeo, quod primo est aequivocum, etc. in aliquibus autem ponitur. ad finem quaestionis illa responsio, et bene; ideo lector ordinet, ut placuerit. Vide 2. d. secundi, q. 10. egregie determinationem illam de duplici primitate, sed hic satis expedite et subtiliter habetur.
Similiter infra respondet ad tertium de generatione hominis, quae responsio etiam ponitur ad finem quaestionis in aliquibus originalibus cum omnibus replicis sequentibus, et satis bene, et sustinendo primam responsionem possent tres replicae contra ipsam solvi, dicendo, quod haec necessitas est conditionata secundum quid, et de potentia Dei ordinata: est ergo quantum ad primum activa, et quodammodo passiva forma mixtionis respectu intellectivae. Similiter Deus non potest non agere ad hoc, ideo necessario necessitate consequentiae, sed simpliciter contingenter, quoad secundum. Similiter ad tertium dicatur, ut prius. Secunda autem responsio sequens, pulchra est, quam multi tenent in hoc dubio ; et quod adducitur in oppositum de rationibus seminalibus, patet ibi, et quod ultimo tangitur de anima separata se reuniente, etc. posset negari similitudo, sed qualiter valet, vide in 4. d. 43. q .3. singularissime; arduum enim, et difficile dubium est, qualiter homo generat hominem, licet faciliter proferatur apud Physicos. Quaere in 2. d. 17. et 18. et in 3. d. 2.et 4. et in 4. q. 1. et in quodlibelo q. 2. ea quae faciunt ad hoc Henr. de Gandav. ad hoc inquire, et alios antiquos ut nosti; omitte ergo in pede hujus tertiae quaestionis si volueris totam illam litteram ibi : Ad primum argumentum 3. q. etc. usque illuc : Item si compositum, etc. et similiter ibi : Ad tertium argumentum 3. q. etc. usque illuc : Ad principale si sic, etc. et lege totum ad finem quaest. Sed videtur, quod Doctor in margine vel additiones has solutiones adjunxit propter replicas, et alia quae sequuntur.
Infra cum dicit : Ad utramque q. Philosophus vult, etc. tenendo ordinem quem posuimus, posset ibi scribi sic : Ad duas primas quaestiones, vel ut in aliis originalibus habetur, et bene : Ad praemissas q. etc. sed de grammatica rei parum curandum est ; ibi enim intendit respondere maxime ad duas primas q. et littera bene sonat secundum alium ordinem, quem prius recitavi.
Dicta Doctoris in toto processu ponderabis et examinabis diligenter, quia suo modo transcendit terrena ingenia. Cum dicit infra ibi: Item, si calidum
esset separatum, etc. illa verba declarabis, ut habet in 4. d. 12. quaest. 2. et 3. Item, infra solvendo argumentum ex auctore 6. Principiorum, nota signanter expositionem Doctoris, sed instantias considera.
Ad finem quaestionis cum habetur in aliquibus originalibus, et sic posuimus : Ad argumentum principale, etc. intellige de secundo principali, et non de primo : sed in aliis ubi responsiones omnes ad principalia ponuntur ad finem quaestionis habetur sic : Ad primum argumentum 3. q. etc. et sequitur infra : Ad secundum argumentum principale dicitur, quod compositum, etc.
Illa responsio : Ad aliud de generatione hominis, etc. non est necessaria, habita responsione superius assignata in pede quaest, nisi quia ibi fit mentio de forma, hic de dispositione et naturalitate. Et videtur, quod illam responsionem voluerit sustinere, ad reliquas autem dicit communiter, ut supra notavi.
Ad dictum Commentatoris in 7. commento 31. adductum in 3. principali non respondet, sed faciliter posset dici, vel quod loquitur de forma specifica, vel concedi potest quod dicit absolute, quia non est contra nos, ut patet ex responsione Doctoris, quia generans univocum non dimittit ipsum compositum, usque ad inductionem ultimae specificae , et hoc vel formaliter, vel virtualiter saltem generans limitatum aequivocum, de quo infra in q. de rationibus seminalibus et de pluralitate formarum.
Ultima responsio ibi : Ad aliud, quod nunquam est mutatio, etc. debet applicari ad argumentum in solutione principali quaestionis quod probat secundum communem viam, et Comment. ut videtur quod in genere accidentis non generatur compositum per se. Alia addat diligens lector curiose.
Utrum igitur est quaedam sphaera praeter has, aut domus praeter lateres, aut nunquam facta est, si sic, erat hoc aliquid. Sed quia tale significat, hoc autem et determinatum non est, sed generat, et facit ex hoc tale, quod quando generatum est, est hoc tale, hoc autem est omne hoc. Text. com.28