REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Primum Adae peccatum fuit inordinatus amor amicitiae erga conjugem, quam (inquit August.) noluit contristare. Non fuit gravissimum, quia non privavit formaliter summa rectitudine. Gravius ergo peccavit Eva, quia videtur aliquo modo appetiisse divinitatem. Adam autem peccavit contra temperantiam vel obedientiam, et contra praeceptum tantum positivum. Ex circumstantiis tamen, et accidentaliter, ejus peccatum fuit valde grave.
Ad quaestionem dico primo, quod fuit peccatum primum Adae. Prius dictum est quod actus voluntatis potuit esse nolle et velle, et primus actus non potest esse nolle. Similiter dictum est ibidem quod velle est duplex, amicitiae et concupiscentiae ; et prius est velle amicitiae quam concupiscentiae. Sicut igitur primum peccatum Angeli fuit in actu velle amicitiae, ut videtur per Augustinum 13. de Civit. Det ; tamen non similiter velle amicitiae fuit peccatum hominis et Angeli, quia homo non primo intellexit se, quia intellectionem accepit ex sensibilibus ; Angelus vero prius intellexit se, quam aliam creaturam, quia illud fuit sibi prius intelligibile ; non sic autem homo. Ideo sicut primum peccatum Angeli fuit diligendo se immoderate amore amicitiae, sic primum peccatum Adae fuit diligendo immoderate mulierem amore amicitiae, non ad peccatum carnis, vel amore libidinis, quia illud peccatum nondum fuit, nec talis appetitus inordinatus, sed solum placendo contra legem Dei. Et sic potest esse peccatum inter homines, non cogitando aliquid turpe carnis, sed in placendo sibi, quamquam sit contra legem Dei. Illud igitur fuit primum peccatum Adae, primo immoderate diligendo mulierem, sicut posset quamcumque aliam creaturam rationalem.
Secundo sequebatur peccatum gravius, placendo sibi in eo quod fuit contra legem Dei ; et sic multoties proceditur a peccato leviori ad gravius. Nec voluit Adam esse aequalis Deo, sicut nec Angelus fuit ita obstinatus, quin vidit hoc esse simpliciter impossibile. Ideo primum peccatum Adae fuit multo levius, quam multa quae fiunt modo a peccatoribus, ita quod si ille debuisset fuisse damnatus pro illo, multo minorem paenam habuisset, quam multi qui modo damnantur pro peccatis suis. Tamen unum peccatum potest dici majus alio, vel quia bonitas, qua privat formaliter peccantem, est major quam bonitas, qua privet aliud peccatum, vel quia peccatum unum est contra plura praecepta, et magis ardua quam sit aliud. Nunc autem neutro modo fuit peccatum primum Adae maximum, non enim privabat formaliter bonitate maxima, quia non fuit circa maximum bonum, etsi indirecte privabat bono maximo ; neque fuit contra arduissimum praeceptum directe, neque contra plura ardua, quiaprimum praeceptum est : Diliges, etc. secundum, de dilectione proximi. Contra primum non fuit directe, neque contra secundum, quia excessus diligendi minus est directe contra illa praecepta, quam sit odium Dei vel proximi, esto quod Deus posset odiri . Nunc autem pecatum, quod solum est peccatum, quia prohibitum, minus est peccatum formaliter, quam illud quod in se malum est, et non quia prohibitum. Nunc autem comedere de illo ligno, non plus fuit peccatum de genere actus, quam de alio ligno, sed solum quia prohibitum. Sed omnia peccata, quae sunt circa decem praecepta, formaliter non tantum sunt mala, quia prohibita, sed quia mala, ideo prohibita, quia ex lege naturae oppositum cujuslibet fuit malum , et per naturalem ratio nem potest homo videre, quod quodlibet praeceptum ex illis est tenendum.
Adam igitur ex illo peccavit, ut foret socius, sicut multi propter societatem communem faciunt inhonesta contra Dei praecepta. Mulier tamen seducta erat, et ipsa simpliciter gravius peccavit, et multiplicius, per se loquendo. Ipsa enim ex verbis serpentis bene potuit seduci, et peccare peccato graviori quam Adam ; dixit enim serpens sibi, eritis sicut dii ; Adam tamen in nullo fuit ex hoc motus. Tamen aliquando potest dici peccatum gravius accidentaliter ex circumstantiis accidentalibus, ut ex dignitate personae, vel quia fortius potest resistere, et sic accidentaliter Adam peccavit gravius ex dignitate personae, et quia fortius potuit resistere, quam mulier tentationi diaboli. Sibi enim data fuit justitia originalis, ut eam conservaret pro se, et pro posteritate, vel perderet pro se, et eis, et non sic fuit tradita mulieri, quia si Eva peccasset, non sic peccasset pro posteritate sicut Adam, et ideo quantum ad circumstantias accidentales Adam gravius peccavit simpliciter, et per se Eva.
Ad primum principale, cum dicitur, illud est gravius, quod plus adimit de bono, verum est, si plus adimit formaliter, non sic autem peccatum Adae, sed postea plus ademit posteritati, sicut causa demeritoria.
Ad aliud, dico quod peccato Adae si debuisset pro illo damnari, non debebatur maxima paena, ut prius dictum est . Et cum dicitur, sibi debebatur mors pro delicto, dico quod non dicebatur immortalis prius per aliqua intrinseca, quae fuissent postea corrupta per peccatum, sed prius fuisset immortalis per gratuita collata. Et bene videmus multoties quod ex parva culpa possunt subtrahi maxima gratuita, et tamen non proprie debet infligi maxima paena. Adam igitur prius per intrinseca potuit mori, et fuisset praeservatus per beneficia gratuita, et subtractio maximorum beneficiorum potuit bene esse pro culpa non maxima, et tunc ipse potuit mori. Et cum dicitur, peccavit pro posteritate, dico quod hoc non arguit peccatum gravius in se, quia decapitatio est gravior quam exulatio, et tamen non sequitur posteritatem sicut exulatio. Similiter exhaeredatio non est ita gravis in se, et tamen non derivatur in totam posteritatem, non sic decapitatio.
Ad aliud dico, quod Adam non apppetebat aequalitatem Dei directe et formaliter, sed tantum interpretative, et sic Adam peccans mortaliter non solum vult se esse aequalem Deo, sed vult voluntatem suam esse majorem voluntate divina in hoc, quod non vult idem, quod voluntas divina. Hoc est solum interpretative, et non formaliter appetere aequalitatem Dei ; neque etiam hoc formaliter appetebant Angeli, sed volebant esse majores interpretative.