De fide ad humanitatem christi.
Quia vero, sicut in principio dictum est, christiana fides circa duo praecipue versatur, scilicet circa divinitatem trinitatis, et circa humanitatem christi, praemissis his quae ad divinitatem pertinent et effectus eius, considerandum restat de his quae pertinent ad humanitatem christi. Et quia, ut dicit apostolus, I ad timoth. I, 15: christus iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, praemittendum videtur quomodo humanum genus in peccatum incidit, ut sic evidentius agnoscatur quomodo per christi humanitatem homines a peccatis liberantur.