Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
6. (( vers. 5, 6.)) Deinde iste homo Dei, vel potius propheticus spiritus, velut Dei legem in secreta ejus sapientia conscriptam, ubi vitae mortalium peccatrici constituit procurrendi modum ac mortalitatis aerumnam, videtur quodam modo recitare, cum dicit, Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Mane sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere decidat, durescat, et arescat. Felicitas ergo haeredum Veteris Testamenti, quam pro magno bono expetiverunt a Domino Deo suo, hanc legem accipere meruit in occulta ejus providentia, quam videtur recitare Moyses: Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Pro nihilo enim habentur, quae antequam veniant, adhuc non sunt; cum venerint, jam non erunt: non enim ut adsint veniunt, sed ut non sint. Mane, id est prius, sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere, id est, postea, decidat, durescat, et arescat. Decidat, utique in morte; durescat, in cadavere; arescat in pulvere. Quae, nisi caro, ubi est concupiscentia damnata carnalium? Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum (Isai. XL, 6, 8) .