PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Et ait dominus servo : Exi in vias, et sepes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea. "
Dicit autem tria : exitum servi, compulsionem coenaturi, et finem propter quem facit vocaliones istas.
Dicit ergo: " Exi" cito de intimo contemplationis, et de quiete sludii et meditationis. Sic enim exivit ille gloriosus servus, qui dixit, Joan. XVI, 28 : Exivi a Patre, et veni in mundum. Et iterum, Joan. VIII, 42 : Ego enim ex Deo processi et veni, etc.
Attende autem quod in hoc quod dixit : " Exi, " notat servum intus fuisse : sicut ipse paterfamilias dicit, Luc. XI, 7 : Jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: et ideo servus qui deintus non est, pro certo legationis vocationem fert incertam, quia nescit voluntatem mittentis. Tales sunt excommunicati et schismatici. Tales etiam sunt mali nostri temporis Praelati, qui de legationis et missionis officio gloriantur, et procurationes lautas accipiunt, cum numquam in intimis fuerint. De veraciter autem missis dicitur, Abdiae, v. 1 : Auditum audivimus a Domino, et legatum ad Gentes misit. In auditu enim percipitur cujus sit legatus, et in operibus. Isa. XLIII, 14 : Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes. Propter salutem quippe electorum misit servos nuntios in Babylonem convertendam, et detraxit Chaldaeos, feroces daemones, qui in navibus mundum piscabantur. Huic ergo servo ait: " Exi. "
" In vias, et sepes, "
Hoc est, in omnes vias, et omnes sepes. Viae autem sunt hic vocatae omnis modus vivendi, quo quilibet sine lege aliqua vixit pro libitu suae voluntatis. Matth. VII, 13 : Spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Proverb. IV, 19 : Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant. Jerem. iii, 2 : In viis sedebas, exspectans eos quasi latro. Istae sunt viae modi vitae, quo quisque vixit ad li bitum sine omni lege. In has vias exivit Doctor Gentium, quando dixit, I ad Co rinth. IX, 20 et 21 : Factus sum... iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege), ut eos qui sub lege erant lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi), ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. Ideo dicitur, ad Ephes. II, 12 : Eratis illo in lempore sine Christo, alienati ex conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. Isa. LIII, 6 : Omnes nos
quasi oves erravimus : unusquisque in viam suam declinavit.Sepes autem sunt modi vivendi, legibus et slatutis quasi quibusdam sepibus obfirmati : sicut antiquitus quidam vivebant in legibus Pythagorae : quidam utebantur legibus Zabadorum, qui omnia ad naturalem referebant rationem : quidam autem legibus Solonis : et quidam legibus aliis diversis : tamquam saepe suos vivendi modos obfirmantes, aliquando turpes, aliquando honestos. Sed absque fide Christi omnes fuerunt. Eccli. XXXVI, 27 : Ubi non est sepes, diripietur possessio. Osee, ii, 6 : Sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria : et semitas suas non inveniet, hoc est, claudam modum vivendi legibus et paenis sicut sepe spinosa, ut non de caetero vivat ad libitum. In sepes istas exivit Praedicator Gentium, I ad Corinth. IX, 21, quando dixit: Factus sum iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem. Qui ergo in via erant et sunt, barbari sunt. Qui vero intra sepem, hoc est, legum munitiones, non barbari, sed sapientes dicebantur. Ad Roman. I, 14 : Graecis ac Barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum.
Quid autem faciat servus, injungit, dicens :
" Et compelle intrare. "
Et nota differentiam. Primi enim tamquam rationabiles vocantur. Numer. XVI, 2 : Proceres synagogae, et qui lempore concilii per nomina vocabantur. Secundi autem tamquam jam inteliectu legis excaecati introducuntur manu, docti doctrina eorum qui intellectum legis habebant. Tertii autem penitus idiotae compelluntur ad intrandum. Compulsio autem ista fit virtule veritatis in ostensione probationis. In apocryphis Esdrae, IV, 38 : Veritas manet, et invalescit. Et, ibidem, v. 41 : Super omnia vincit veritas. Ideo dicitur, ad Titum, I, 9, de Episcopo (qui servus est vocans) ut po-lens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt argicere.
Secundum autem compellens, est virtus miraculi, vel ad minus exempli. Matth. VII, 28 et 29 : Admirabantur turbae super doctrina Christi. Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum et Pharisaei.
Sic ergo compelle intrare in domum Ecclesiae, primum ad coenam veritatis, et gratiae virtutis, et communicationis sacramentorum : et postea ad domum gloriae, ad coenandum in beatitudine. Domus enim veritatis, et virtutis, et sacramenti sunt factae sicut quaedam portae ad domum gloriae. Psal. XCIX, 2 et 3 : Populus ejus, et oves pascuae ejus. Introite portas ejus in confessione, atria ejus in hymnis : confitemini illi.