MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum aureola praedicatorum fuerit in ipsa ?
Juxta praedicta quaeritur de aureola praedicatorum, utrum erat in beatissima
Virgine ?
Et videtur, quod non : cessante causa cessat et effectus : beatissima Virgo non habuit statum praedicatorum vel doctorum : ergo non habuit aureolam praedicatorum. Media patet per Apostolum, 1 ad Corinth. XIV , 34 : Mulieres in ecclesiis taceant.
Sed contra :
1. Plus est praedicare facio quam verbo: alii autem sancti praedicaverunt verbo, beatissima autem Virgo principaliter praedicavit facto : improportionabiliter autem perfectius est factum quam verbum : ergo improportionabiliter perfectius praedicabat beata Virgo quam alii : ergo perfectiorem habuit aureolam. Et si dicatur, quod alii praedicaverunt facto, hoc per accidens fuit : accidit enim facto, quod sit signum vel exemplum : beata autem Virgo per se factis utebatur pro verbis in sua praedicatione, in desponsatione, in sacramentorum susceptione, et consimilium quibus utebatur non ad perfectionem sui, sed ad nostram instructionem et utilitatem.
2. Item, Et mater ejus, scilicet Maria, conservabat omnia verba haec in corde suo Salicti dicunt, quod ideo haec conservabat quod opportunis temporibus ad scribendum Evangelistis revelaret : er- go beatissima Virgo nobis per Evangelistas praedicabat.
3. Item, Doctrina prudentium facilis est : sed beatissima Virgo brevissime et lucidissime omnia praedicabilia uno verbo praedicavit, quando dixit in nuptiis ad ministros, per quos figurantur praedicatores : Quodcumque vobis dixerit, facite : qui enim fecerit quaecumque Filius Dei dixerit, omnia, praedicabilia implevit. Et ita beatissima Virgo uno verbo praedicavit omnia praedicabilia in tali dicto.
4. Item, Quaecumque dicuntur de sapientia, intelliguntur specialiter de beatissima Virgine : de illa enim dicitur, quod est doctrix disciplinae Dei : ergo beatissima Virgo est doctrix : ergo ei debetur aureola praedicatorum.
5. Item, Prophetae sunt doctores : ergo prophetissae doctrices : sed beatissima Virgo fuit prophetissa : ergo et doctrix. Minor patet in Isaia, VIII, 3 : Accessi ad prophetissam.g lossa: Virginem Mariam. Quod autem mulieres possunt esse prophetissae, patet, Actuum, XXI, 9 : Huic autem erant quatuor filiae virgines prophetantes.
6. Item, Omnes alii praedicatores praedicabant per verbum creatum : beatissima autem Virgo per increatum : ergo praedicavit excellentius omni viatore : ergo habuit aureolam praedicatorum ,