CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quoniam secundum Philosophum. Quia ista littera est satis difficilis, primo notandum est de propositione per se nota, quod ly per se non accipitur proprie loquendo, ut distinguitur contra per accidens, quia non dicimus quod per se notum praedicetur de aliqua propositione in primo vel in secundo modo dicendi per se, ut patet. Sed ly per se accipitur, ut distinguitur contra ly per aliud, ita quod per se excludit quamcumque aliam notitiam praeter notitiam terminorum, quia primo Poster. propositio per se nota immediate cognoscitur, cognitis terminis. Et ideo dicit Doctor quod in propositione per se nota excluditur quaecumque causa et ratio, quae est extra per se conceptum . terminorum propositionis per se notae.
Et si dicatur, nonne notitia proposilionis per se notae causatur aliunde quam a terminis, saltem partialiter ? quia ab intellectu posset probari ex dictis Doctoris infra d. 3. q. 5. et 7. et in quolib. q. 15. imo talis notitia causatur, saltem partialiter a voluntate divina, ut patebit infra d. 3. q. 4.
Dico, quod ly per se non excludit causam efficientem notitiae propositionis per se notae, quia certum est quod intellectus concurrit effective, sed excludit quamcumque aliam notitiam terminorum, ita quod cognitis terminis, statim intellectus causat evidentem notitiam illius propositionis, ita quod non habet necesse ad hoc, ut talis notitia sit evidens quod dependeat ab alia notitia praeter notitiam terminorum, sicut habet necesse in propositione non per se nota. Potest etiam dici quod aliud est loqui de evidentia propositionis,
et aliud de notitia talis evidentiae. Primo modo dico, quod sicut evidentia propositionis per se notae est formaliter a terminis, ita notitia ejusdem, ut evidens, est a notitia terminorum: licet ergo notitia propositionis per se notae absolute sumpta sit partialiter ab intellectu, tamen ut evidens, est a notitia terminorum. Si dicatur : Nonne voluntas divina potest immediate causare notitiam propositionis, ut evidentem? dico, quod potest causare immediate notitiam terminorum post notitiam propositionis. Non enim esset possibile cognoscere aliquam propositionem, terminis non praecognitis vel saltem simul cognitis, illa tamen notitia non esset evidens intellectui nisi a notitia terminorum, quod bene nota.
(b) Deinde Doctor definit propositionem per se nolam ibi: Dicitur igitur propositio per se nota, hoc est, quia non qualescumque termini possunt facere propositionem per se notam, sed proprii et speciales termini faciunt illam, ut ipse declarat parum infra. Sequitur : Ut sunt ejus, id est, eo modo quo ponuntur illi termini proprii in ea, ut in concreto vel in abstracto distincte vel confuse, nam aliquando propositio est per se nota, quando ponitur terminus distincte in ea, ut animal rationale est risibile, nam animal rationale distincte improbat, quod homo confuse. Aliquando ponitur terminus confuse et non erit per se nota, ut homo est risibilis, nam ly homo ponitur confuse. Aliquando etiam erit per se nota, terminis confuse conceptis, et patebit infra, ideo dicit Doctor, ut sunt ejus.
(c) Deinde declarat qui sunt termini proprii propositionis per se notae ibi : Ulterius. Et dicit, quod alius terminus est definitio et alius definitum, non sic intelligendo quod termini propositionis per se notae, puta praedicatum et subjectum sic se habeant, quod subjectum sit definitum, et praedicatum definilio subjecti ; vel quod subjectum sit definitio, et praedicatum definitum, quia tunc ista non esset per se nota : Animal rationale est risibile, nec ista : Omne totum est majus sua parte, et multae aliae. Nam aliquando subjectum distincte importatum quod est definilio, facit propositionem per se notam cura alio termino, ut in ista : Animal rationale est risibile, quia cognitis istis terminis, est evidens animal rationale esse immediatam et praecisam causam ipsius risibilitatis, non sic est de homine respectu risibilitatis. Aliquando etiam accipiuntur termini confuse ab aliquo artifice, qui ex illis immediate habebit propositionem per se notam.
Deinde declarat Doctor quod terminus definitionis et terminus definiti, sive accipiantur pro ipsis vocibus sive pro conceptibus quod differunt, et hoc intendit probare per hoc, quia si essent penitus idem nunquam posset esse propositio per se nota terminis distincte acceptis, quae non esset per se nota terminis confuse acceptis, et sic ista : Homo est risibilis, esset ita per se nota, sicut ista : Animal rationale est risibile. Et probatio quod isti termini differant satis patet in littera, quia si definitio et definitum essent penitus idem, in demonstratione potissima esset petitio principii: patet, quia unus modus petitionis principii est, quando probamus aliquid per aeque notum; si ergo homo et animal rationale sunt penitus idem, ergo ista propositio : Homo est risibilis, est aeque nota sicut ista: Animal rationale est risibile. Item, in demonstratione potissima essent tantum duo termini, si definitio et definitum essent penitus idem.
Ultimo hoc idem probat per Aristotelem I. Phys. t. c. 6. quia nomina sustinent
ad definitionem, hoc quod totum ad partes, id est, quod definitum se habet ad definitionem, sicut totum ad partes; sed totum prius cognoscitur confuse et post per partes distincte, sic et definitum prius cognoscitur confuse, et post per definitionem distincte ; definitio ergo distincte importat hoc, quod definitum importat confuse. Si ergo definitio et definitum essent penitus idem, tunc vel utrumque idem importaret distincte vel confuse, quod est manifeste falsum.