In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Christus sit creatura ?
D. Thom. 3. p. q. 16. art. 8. (ubi Cajet. et Suar.) et hic q. 1 . art. 2. D. Bon. hic art. 2. q. 1 . Richard. art. 2. q. 1. Gabr. q. 1. Vasq. 3. p. d. 65. Capreol. luc q. 1. Vide Scot. 7. Met. q. 12. ad primum princ. et in Theorem. sig. Creans non est nisi de nihilo. Durand. hic.
Circa primum arguitur, quod sic: In Christo est natura humana sicut divina, et per consequens proprietates utriusque naturae secundum Damascenum cap. 50. ergo ita dicitur creatura propter unam naturam, sicut creator propter aliam.
Praeterea : Christus est homo, est praedicatio in quid, secundum illud Extra de haereticis, c. Cum Christus ; quaero quid praedicat hoc praedicatum homo ? aut aliquid creatum, aut aliquid increatum ; si increatum, ergo idem formaliter praedicat homo de Christo, quod praedicat hoc praedicatum Deus : hoc est falsum, quia tunc idem formaliter esset dicere, Christus est homo, et Christus est Deus ; igitur praedicat aliquid creatum.
Praeterea, Christus est homo, aut ergo creatus, aut increatus ; ista sunt immediate opposita circa omne ens ; si ut homo increatus, est homo aeternus ; si homo creatus, propositum.
Praeterea, de quo praedicatur inferius, et superius, sive illud sit superius essentiale in eodem genere, sive communius extra genus ; sicut de quo dicitur ignis, et corpus, et creatura, quae est superius ad omne aliud a Deo, ut videtur ; ergo de quo dicitur homo, de eodem dicitur creatura.
Praeterea, Christus ratione corporis est conceptus ; ergo ratione animae creatae est creatus. Consequentia probatur, quia non minus denominatur totum a proprietate partis perfectioris, quam a proprietate partis minus perfectae.
Contra hoc in littera sunt auctoritates. Item omnis creatura rationalis est Filius Dei per adoptionem, vel potest esse ; Christus non potest esse filius adoptivus, ex praecedenti quaestione; ergo non potest dici, vel esse creatura.
Item, si Christus est creatura, et Christus est Filius Dei, ergo Filius Dei est creatura ; modus arguendi est bonus, quia medio existente hoc aliquid, necesse est extrema conjungi ; ergo, etc.
Praeterea, nihil creatum dicitur de Christo. Probo, quia nihil est creatum in Christo, nisi natura humana ; ista natura non dicitur de Christo ; ergo, etc.