QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum ratio Philosophi contra Platonem valeat, quam ponit de idea ?
Arist.1. Met. c. 7. text. 30. et 31. et lib. 7. c. 7. text. 28. Plato in Timaeo. Phaedone et Cratylo. Aue. lib. 83. 1. qq. q. 46. lib. 11. de civit. c. 10. et 11 Clem. Alex. lib. 4. et 5. Slrom. Plulavc, 1. de placit. Philosoph. c. 10. Fiemus in q. de ideis, Cicero 1. de orat. et in Acad. Apulei. de dogm. plat. Just. Martyr, in orat. ad Gent. Tertul lib. de anima. Amb. lib. 2. Hexam. c. 1. et 2. Naziah. orat. 33. Cyril. lib. 2. cont. Julian.
Quod non, quia si sic arguit quod nunquam generatum est hoc aliquid. Sed conclusio est sic falsa: sed hoc non videtur valere, quia forma in composito est principium generandi compositum ; igitur si per se esset, idem ageret: exemplum: calor separatus. Item, nullum agens naturale particulare agit, nisi mediantibus qualitatibus activis et passivis: ergo nullum tale inducit formam substantialem quia non inducit aliquid nobilius quam sit forma, secundum quam agit: ergo inducitur a forma separata.
Hic etiam sunt duae difficultates, quia illa virilis in semine non potest causare animam Tum, quia corrumpitur cum forma seminis, quando anima primo est, et ita est a non ente. Tum, quia anima nobilior est illa virtute, virtus patris nihil est, quia non est agens superius, sed per accidens ordinatum.
Item, omnia quae generantur, generantur ab univoco, c. isto, t. c. 28. et 30. sed in putrefactis non est univocum generans, nisi sit aliquod univocum separatum, sicut videtur specialiter in animatis, quorum forma nobilior est quacumque forma pure corporea. Non valet hic fugere ad Angelos, quia articulus damnatus est, 2. c. 7. et 23. ergo omnis anima immediate est a Deo. Item, quod ratio sua non valet, anima intellectiva non est a generante, sed a creante, quae est pura forma, et tamen genitum est hoc aliquid, ergo consequentia non valet. Oppositum Philosophus text. com. 28.
SCIIOLIUM I.
Rationem Philosophi contra ideam Platonis rejicit Commentator, probans quod forma non potest generare, et sic quod generans necessario est compositum. Doctor solvit ejus rationes, sed postea n. 5. ibi, qui vellet, ponit modum sustinendi ipsum.
Dicitur, quod ratio Philosophi valet. Quod probatur, quia si generans sit tantum forma: ergo in generando non dependet a materia: et si hoc, producit sibi simile omnino: et si non, hoc est propter defectum a parte materiae, quoniam idem facit idem, 2. de Generatione. t. c. 56. si ergo generans est forma tantum, et genitum. Item, si genitum esset hoc aliquid: ergo generatur per transmutationem materiae; ergo generans erit compositum, quia forma tantum non potest transmutare materiam: unde Commentator, coram. 28. et 31. hujus, forma non potest transmutare materiam, ideo ponentes creationem oportebat eos ponere creans compositum ex materia et forma. Dicitur, quod oportet ponere agens compositum disponens materiam, sed sola forma potest inducere formam. Contra hoc, Commentator in eodem commento 31. excludit hanc responsionem: si illud quod generat subjectum formae, esset aliud a generante formam, tunc subjectum et sua forma essent duo in actu. Item si sic, unum actu, secundum quod unum generatur a duobus agentibus. Nota, quod hic innuitur responsio Commentatoris hic in commento 31. et tres rationes, quibus ostendit consequentiam Aristotelis. Prima, propter assimilationem. Secunda, propter improportionabilitatem immaterialis ad materiale, in ratione moventis. Tertia, quia excludit responsionem illam praedictam, et procedit ex unitate compositi.
Contra, quod prima ratio non probat consequentiam : omne agens quantum est de se, producit sibi simile. Instantia, actio primae causae minus dependet a materia, quam actio alicujus ideae, si esset: sed primum non potest producere sibi simile semper, sed producit materiam sicut formam, et similiter compositum, quia quidquid potest causa inferior, potest et superior: sed inferior potest generare compositum, ergo, etc. Item, consequentia assumpta non valet, quod quia agens non est in materia, ideo non dependet actio a materia, quia omne agens circa pr imu m requirit materiam in quam agat, et tamen aliquod est agens immateriale praeter primum. Item, contra secundam rationem, ista i propositio videtur impossibilis : immateriale non potest transmutare materiam, et hoc propter quatuor. Primo, quia ex ipsa sequitur impossibile, scilicet quod prima causa non potest transmutare materiam, quia nullum agens separatum est ita immateriale, sicut prima causa. Item secundo : impossibile est aliquid transmutare aliud per medium, nisi transmutet medium, sed Commentator in fine illius commenti 31. dicit, quod forma separata potest transmutare materiam mediante corpore caelesti; ergo potest transmutare illud corpus medium, alias procederet in infinitum, quia ultimum transmutatum transmutatur ab aliquo transmutante, et illud est materiale, et devenies ad aliquod transmutans non corpus, quod transmutet corpus immediate. Item tertio : de dictis propriis sequitur oppositum dicti sui, quia dicit, comment. 31. quod corpora caelestia in illis, quae generantur per putrefactionem, dant illis aliquid loco seminum ; sed corpora caelestia sunt formae, ita quod non est ibi materia receptiva formae substantialis secundum ipsum in de Substantia orbis: ergo sola forma potest transmutare materiam. Item quarto : transmutans transmutat inquantum est in actu, 9. hujus, t. c. 2. et inde, et inquantum tale, accidit sibi habere principium potentiale: ergo accidit transmutant habere materiam, et esse compositum. Item contra aliud quod tangit excludendo responsionem per unitatem compositi; dicit enim, quod subjectum et forma essent duo in actu, et quod unum actu esset a duobus agentibus, haec sunt opposita, quia si subjectum et forma sunt duo, tunc non sunt unum actu, sed duo actu. Item, ex eodem affirmato et negato non sequitur idem. Item, quod ratio non valet in se, quia materia est a Deo, quia ingenerabilis, et tamen forma est a generatione particulari; ergo subjectum et forma sunt duo in actu, non valet, quia tota materia est in potentia, et actus adveniens facit unum actu. Item, alia ratio non valet, quando infert quod unum actu est a duobus agentibus.
Probatio, quod conclusio sit necessaria ; aliquis unus effectus est ab agente particulari, et quidquid est a causa particulari, est ab omnibus causis universalibus ordinatis, et verius quam ab isto particulari, et illudVoluit Plato, ut imponitur sibi; tamen, quod esset a duobus agentibus aeque primis et aeque immediatis, hoc esset impossibile, sed isto modo non potest inferre contra Platonem, quia disponens et inducens sunt agentia ordinata.