In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
D. Bonaventnra ait Christum non esse creaturam, quia communicatio idiomatum non datur in bis, in quibus est repugnantia ad naturam divinam ; refutatur tribus rationibus claris.
Hic dicitur (a) quod ista propositio : Christus est creatura, est neganda, quia communicatio idiomatum non fit in his, ubi est repugnantia proprietatis unius naturae ad aliam naturam talis est hic, quia creatura includit inceptionem esse, et ita repugnat aeternitati, quae est proprietas Filii Dei.
Contra, non plus repugnat illi naturae esse post non esse, vel incipere esse, quam non esse post esse, vel etiam desinere esse, quia utrumque repugnat aeternitati ; sed Christus conceditur mortuus, cum tamen mortuum esse dicat non esse post esse, quia non vivere post vivere, et vivere viventibus est esse, 2. de Anim. igitur.
Praeterea, mortale et immortale ita opponuntur formaliter, sicut creatum et increatum, et tamen ambo dicuntur de Christo.
Praeterea, ita formaliter naturae creatae repugnat esse creatorem, vel aeternam, sicut repugnat aeterno incipere ; ergo aeque negabitur Christum esse creatorem propter repugnantiam ad unam naturam, sicut esse creaturam propter repugnantiam ad aliam.