QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Philosophus hic text. 28. arguit contra ideam Platonis, quia genitum est hoc aliquid, ergo et generans, et per consequens nulla idea ad generandum necessaria est. Ratio secundum Doctorem, non probat ideas esse impossibiles, sed ad generationem non esse necessarias. Ponit viam defendendi modum Commentatoris, et solvit rationes allatas n. 3. contra ipsum.
Dicitur ideo ad quaestionem quod Philosophus probat ideas non esse necessarias ad generationem, non quin sint possibiles, et hoc sufficit Philosopho. Quod probatur, nunquam ponenda sunt plura, ubi sufficit unum secundum ipsum 1. Physic. c. illo : Consequens autem, etc. t. c 50. Sed generatio univoca potest salvari sine ideis, ideo non oportet eas ponere propter generationem. Sed compositum particulare gencrat compositum particulare, et hoc univoce, et magis est generatio illa univoca quam esset compositi generati ab idea: ergo non est necesse ponere ideam propter generationem ; tamen non probat, quod non sunt possibiles, et hoc sonat littera sua, quia dicit, si sint ideae praeter singularia, nihil utiles erunt ad generationem. Unde non vult, quod impossibile sit eas esse, sed propter generationem univocam non est necesse ponere eas.
Ad primum argumentum, quod qualitates activae non sunt immediatum principium eiiciendi quamlibet actionem, sed forma substantialis est immediatum principium generationis substantialis, sicut qualitas respectu motus. Sed dictum Philosophi habet veritatem respectu dispositionis materiae. Ad aliud, quod omnia fiunt aliqualiter ex univoco, quia agens, vel habet formam, quam producit formaliter in se, et tunc generatio simpliciter est univoca; aut habet formam illam in virtute, et tunc generatio non univoca simpliciter, ut prius, sed secundum quid. Ad aliud, quod haec consequentia est bona, et sufficit Philosopho, quia si genitum est hoc aliquid, non oportet generantem esse formam separatam, sed sufficit ipsum generans esse compositum.
Qui vellet tenere viam Commentatoris, innitendo secundae rationi ejus, non universaliter, sicut ipse intendit, quia sic improbatur per primam instantiam de Deo. Sed particulariter de quolibet agente creato, posset sic arguere : Agens creatum nihil generat, nisi prius alteret corrumpendum ; immateriale creatum non potest alterare, ergo, etc. Probatio majoris non de nihilo generat, nec de materia sine forma; ergo requirit compositum in quod agit, illud non corrumpitur sine alteratione praevia. Probatio minoris, nihil alterat nisi habet qualitates activas formaliter vel virtualiter. Sed substantia separata creata nec habet qualitates activas formaliter, patet, nec virtualiter, probatur ; quia omnium qualitatum spiritualium, quas habet, cum sint primae vel secundae speciei qualitatis, tota virtus exhauritur per operationem intra, cujus illae sunt principia ; ergo nihil extra causant.
Contra istam rationem instatur. Primo contra majorem, quia videtur, quod aliud possit alterare et aliud generare, sicut in productione hominis, nec aliter probatur major, nisi quia oportet alterationem praecedere generationem ; non autem quod utraque sit ab eodem, sic idea ponetur generans, sed tamen alterans. Item, minor negatur, et contra secundam partem minoris prosyllogismi probantis eam, arguitur, quia Aristoteles in 1. c. t. c. 32. in generatione quanti non oportet praeexistere quantum actu; ergo quantitas aequivoce potest generari, pari ratione, et alia accidentia. Item, si non a substantia, saltem ab alia qualitate in Angelo, quae perfectior est, potest generari, ut videtur, alia minus perfecta in corpore, sicut a luce lumen, vel potius calor. Item contra primam partem ejusdem minoris secundi, scilicet prosyllogismi, quia Plato posuit idearum passiones, quia et scientiam de eis; igitur secundum ipsum haberent proprietates naturales, per quas possent formaliter alterare. Item contra totam rationem, quomodo ipsa non aeque concluderet de Deo, sicut de Angelo? Ad ista : Ad primum dicitur, quod nihil nobilius negandum est alicui naturae nisi appareat necessitas, quia 2: de Generatione, t. c. 59. naturam semper inquimus desiderare, quod melius est. Nullum autem inconveniens, si hic ignis generet, quia secundum Platonem, habet similem perfectionem cum idea, licet minus perfecte ; ergo et operationem similem, licet minus intensam. Itaque si cum hoc idea generet, videtur secundum Commentatorem, quod unum actu est a duobus agentibus non ordinatis, sicut procedit ultima ratio hic inducta contra Commentatorem. Quando igitur hic accipitur, aliud potest alterare et aliud generare, negatur de illis activis, quorum unum necesse est generare, sicut et aliud, non jam negatur quod illud aliud non potest, sed quia hoc potente, et ideo necessario faciente, aliud non potest in eodem ordine causae respectu ejusdem geniti. Sed quia illud videtur minus tribuere ideis, aliter dicitur, quod mutatio terminans motum, nunquam potest esse, nisi a causa movente in isto motu; licet quandoque sit immediate mutatio ab isto, quod movet mediate, ut in generatione hominis, nunquam primo movet in alteratione idea, nec mediate, nec immediate, quia particulare agens sufficienter alterat, ita quod aliud ejusdem ordinis non potest idem alterare; ergo non potest esse idea causa mutationis terminantis illum motum. Major probatur quia terminare, et per se terminus videntur esse ab eodem. Sed haec ratio quasi eadem est cum praecedente, quia illa dicit synolon generare, et ideo non ideam, sed synolon alterare, et ideo non ideam; et ultra, ergo nec generare.
In hac forte secunda sunt plura dubia, quam in prima. Haec propositio tamen, scilicet mutatio terminans motum nunquam potest esse nisi a causa movente in illo motu, videtur necessaria, si indivisibile in quantitate continua nihil sit, sed est aliquid; propositio vera est secundum Henricum, quia propter eam ponit duas formas in homine, et hoc loquendo de mutatione intrinsece terminante ; non autem de quacumque concomitante, quia creatio animae concomitatur inductionem formae mixti in homine; sed illud licet (quod sequitur propositionem) sit verum, tunc propositio non valet per Henricum, licet hic valeat contra ideam. Pro illo licet arguitur, quod sicut in priori instanti naturae terminatur actio secundi, et in secundo instanti naturae est actio primi, in quo nunc secundum nihil coagit primo, licet usque tunc coegit, quare non ita etiam quando est motus, potest coagere, et in nunc mutationis nihil? Item, cum illo licet possit negari, si enim natum est agere in instanti, usque tunc facta dispositione a quocumque, quare non ageret, exemplum si aer moveretur localiter ab aliquo, ut fieret praesens Soli quiescenti. Item, calor est principium alterationis, in cujus ultimo nunc substantia ignis, quae usque tunc nihil egit, generat ignem, et calor geniti est a propria forma substantiali secundum te; ergo hic motus sine mutatione terminante, quam faciet movens, et mutatio ab aliquo, qui non movet, nisi per accidens, ita enim alterasset calor separatus. Ad secundum, substantia aequivoce non causat quantitatem in alio, nisi prius in se, quod non convenit Angelo. Ad tertium responsum est, probando sec undam partem minoris pro syllogismi. Ad quartum dubium est, an ideam ignis posuit calidam, sed dato quod sic, aliud est hic alterans ut synolon: ergo non idea, sicut in prima responsione. Si autem negatur hic hypothesis, etc. tunc ex quo idea agit univoce secundum ipsum: ergo non agit aequivoce, et ita non alterabit, et ita nec univoce generando, et ita contradictio. Ad quintum patet, Deus in se habet omnem entitatem, et omnem vim activam; ideo de ipso , et major falsa primi argumenti, et minor, etc.
ANNOTATIONES
Sequitur quaestio undecima de positione idearum Platonis impugnata, t. c. 28. in qua assignatur quoddam Extra in pede ibi: Hic sunt duae difficultates et usque illuc inclusive : Sed per accidens ordinatum. et in aliquibus ponitur ante duo ultima argumenta ante oppositum, in aliquibus vero post illa, et magis ad rem aliqualiter ; et est bona littera, de qua fit mentio quaestione sequente, ubi locum habet.
Ibidem tangitur quotatio de articulo damnato. Ibi adverte, quod articuli damnati Oxonio et Parisiis ordinantur per capita secundum diversas facultates, materias, et Pontifices; unde iste articulus est secundus c. et vigesimus tertius. Quorum primus est, quod Intelligentiae inferiores creant vegetativam et sensitivam, motu caelesti mediante, error.
Secundus articulus : Cum Intelligentia sit plena formis, imprimit illas in materia per corpora caelestia, tanquam per instrumenta, error.
Deinde ponit opinionem Commentatoris et sequacium ejus, cum suis rationibus et impugnat; et responsiones quorumdam faventium Commentatori examinabis et infringes.
Assignatur Extra in aliquibus illa littera: Nola, quod hic immutatur responsio comment. etc. usque illuc inclusive : Et procedit ex unitate compositi, et ponitur in aliquibus ante oppositum, in aliquibus post rationes opinionis, et non videtur multum necessaria, adde tamen si vis inquirendo antiquos, quos supra.
Determinatio Doctoris claia est, vult enim, quod ratio Aristotelis arguit non necessitatem, non tamen impossibilitatem idearum Platonis hic. ubi si te volueris extendere de ideis, vide antiquos Philosophos et Theologos,et hunc quam egregie, d. 35. primi, et maxime in Reportans et alibi ut scis. Vide etiam Quodlibeta, q. 7 conclus. 4. singularissime ad propositum hujus materiae.
Verba Doctoris in impugnatione opinionis et in decisione valde notabis,et specialiter impugnando secundam rationem opin. nota propositionem illam : Impossibile est aliquid transmutare aliud permedium ,nisi transmutet medium, quaere Commentatorem 8. Physic. cornui. 37. et 2. Caeli et Mundi, comment. 42. et hunc in 2. d. 9. et d. 14. q. finali optime.
Infra etiam ibi : Item ex dictis propriis infer contra Commentatorem, aut corpus caeleste esse composiium ex materia et forma, aut contradictionem manifestam in dictis ejus, plura alia tangat diligens lector altioris indaginis.
Adverte, quod non respondet ad primum principale, sed incipit a secundo, solutio tamen primi principalis patet ex solutione quaestionis; arguit enim non impossibilitatem, ut patet in exemplo quod adducit, sed non necessitatem.
Aliter etiam dici posset, negando consequentiam ; et quod additur de causare separato die ut habet in 4. d. 12. q. 2. et 3.tantum enim potentia remota potest generare.
Tota iilla littera, qui vellet tenere viam Commenlat. etc. usque in finem, assignatur additio ab aliquibus, sed notabilis discuti? et singularis; ideo legatur infra tamen ibi. Haec propositio tamen, scilicet mutatio terminans motum, etc usque illluc : At secunda substantia aequivoce, etc. quae non habetur in multis originalibus ponatur Extra, et omittatur si placuerit, quaere IIenricum quodlibeto 5. et 9. in diversis q. de ideis, et quodlibeto 2. 3. 4. 6. 9. 10. et 12. in diversis q. de hoc, quod tangit hic, videlicet, de pluralitate formarum, et hominis, et diversitate agentium in producendo.
Dubitabit autem aliquis quare alia fiunt arte, et a casu ut sanitas, alia non ut domus. Causa vero est, quia hoc quidem est materia incipiens generationis in facere, et fieri aliquid eorum, quae ab arte in qua existit aliqua rei pars, Text. commenti 29.