REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum Deus possit facere voluntatem impeccabilem ?
Alens. 2. p. q. I. a. 2. sig. 3. D. Thom. hic q. I. a. I. D. Bonav. a. I. q. ). Richard. art. I. q. I. Durand. q. 1. Gabr. q. I. Argent. q. 1. art . I. Bassol. q. unic. Scot. inOxon . q. unica.
Circa hanc distinctionem vigesimam tertiam quaeritur primo : Utrum Deus. possit facere voluntatem impeccabilem per naturam ? Quod sic. Deus potest facere corpus, quod non potest deordinari in motu suo, ut caelum ; ergo et spiritum.
Item, Deus potest facere voluntatem, quae necessario intendit in aliquod bonum, ut finem ; igitur potest facere voluntatem, quae tendat in quodlibet bonum modo debito. Antecedens patet, quia secundum Augustinum 13. de Trin. 5. Omnes necessario appetunt beatitudinem. Consequentia patet, quia eadem voluntate, qua quis vult finem, vult ea quae sunt ad finem.
Item, Anselmus de liber. arb. cap. 4. Posse peccare non est liberum arbitrium, nec pars liberi arbitrii. Igitur potest facere voluntatem per naturam, quae non possit, quia Deus potest facere sine quolibet, quod non est de essentia sui esse.
Item, voluntas per gratiam potest fieri impeccabilis ; igitur Deus potest facere unam voluntatem aeque nobilem per naturam. Quia sicut potest creare voluntatem, et deinde gratiam, ita potest gratiam concreare, ita quod voluntas contineat charitatem unitive ; vel aliqua natura creata potest continere charitatem et gratiam unitive, quia Deus potest facere quod non claudit contradictionem. Sed addendo talem perfectionem voluntati, etsi essent idem identitate, vel una natura contineret illa duo, adhuc ista esset finita, quia ex finitis perfectionibus non fit aliquid infinitae perfectionis, et non esset repugnantia quare non posset fieri a Deo, nisi propter infinitatem ; igitur potest creari voluntas intrinsece perfecta, sicut est voluntas cum gratia.
Item, potest facere voluntatem impeccabilem in primo instanti ; igitur et in quolibet posteriori. Antecedens patet, quia in primo instanti voluntas creata habet motum naturalem remissum ; igitur tunc non potest peccare. Consequentia patet, quia quod est naturale uniformiter, inest in quolibet instanti, dum manet natura ; igitur in primo instanti habet motum naturalem remissum ; igitur et in quolibet dum manet.
Oppositum. Anselmus lib. primo : Cur Deus homo, cap. 10. respondet ad quaestionem quamdam cuidam discipulo quaerenti quare Deus non creavit voluntatem impeccabilem, dicens, quia non potuit, nisi illa esset Deus ; nulla igitur voluntas creata, nisi sit assumpta a supposito divino, potest esse impeccabilis.
Item, Augustinus contra Maximinum, 1. 3. c. 13. dicit quod voluntas sit impeccabilis, non est hoc naturae, sed Dei gratiae.