PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Scribis et Pharisaeis murmurantibus quod peccatores reciperet, parabolas proponit de ove et drachma perditis ac inventis, et de filio prodigo ad patrem reverso, benigneque ab ipso suscepto, seniore filio indigne hoc ferente : et quantum sit in coelo gaudium super peccatore paenitentiam agente.
I. Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores, ut audirent illum.
2. Et murmurabant Pharisaei et Scribae, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
3. Et ait ad illos parabolam istam, dicens :
4. Quis ex vobis homo , qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam?
5. Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :
6. Et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat.
7. Dico vobis, quod ita gaudium erit in coelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent paenitentia.
8. Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? 9. Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
1 o. Ita dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente.
11. Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :
12. Et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiae quae me contingit. Et divisit illis substantiam.
13. Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14. Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere.
15. Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
16. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.
17. In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo I
18. Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in coelum et coram te :
19. Jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis.
20. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
21. Dixitque ei filius : Pater, peccavi in caelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus.
22. Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :
23. Et adducite vitulum saginatum, et occidite : et manducemus, et epulemur:
24. Quia hic filius meus mortuus erat,