MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Quomodo fuerint fructus in B. Virgine?
Post haec quaeritur, quomodo fuerunt fructus in beatissima Virgine, qui quidem distinguuntur secundum statum continentiae, trigesimus, sexagesimus, centesimus.
Et videtur, quod illos non potuit habere excellentius : quia trigesimus non excellit trigesimum, nec sexagesimus sexagesimum, nec centesimus centesimum .
Responsio ad Quaestiones LXX, LXXI, etc, de beatitudinibus.
Ad haec solventes dicimus, quod istae beatitudines determinantur secundum actus perfectionis viae, et secundum statum viae : et propter hoc evacuabuntur in patria, ubi non est paupertas, nec luctus, nec esuries, etc.
Item, Concedimus, quod beatissima Virgo habuit omnes istas sicut probatum est, sed excellentius omni viatore, concedentes omnia quae opposita sunt de paupertate et similiter de mititate,
Quod autem objicitur de Moyse, dicendum quod erat mitissimus in generatione sua, vel respectu praecedentium, vel respectu contemporaneorurn suorum, vel quod beatissima Virgo non cadit in numerum cum aliis : quia non est una de omnibus, sed est una super omnes.
Concedimus etiam, quod beatissima Virgo habuit omnes aureolas et omnia dona gratuita omnium aliorum sanctorum. De aureola martyrum, Bernardus : " Longe eam plusquam martyrem censemus, in qua passionis sensum compassionis superavit affectus. " Item, De omnibus aureolis simul, Bernardus super illud : In plenitudine sanctorum detentio mea : " Cui nec puritas Angelorum, nec fides Patriarcharum defuit, nec spes Prophetarum, nec Apostolorum zelus, nec constantia martyrum, nec sobrietas confessorum, nec castitas virginum, nec conjugatorum foecunditas. " Ex hac auctoritate patet, quod beatissima Virgo proprietates gratuitas aliorum superavit et eas excellentius habuit. Rationes in contrarium positas, per contrarias rationes credimus sufficienter solutas.
Ad aliud quod ultimo objicitur de fructibus, dicimus quod illos habuit excellentius omnibus viatoribus, duplici de causa. Una, quia habuit eos simul, utpote virgo, vidua, conjugata. Altera, quia unumquemque excellentius habuit : in trigesimo enim fructu qui debetur conjugatis, per denarium gloriae aeternae perfectio designatur. Per trinarium tria bona conjugii, scilicet fides, proles, sacramentum, per quae conjugati tendunt ad vitam aeternam : illa autem tria habuit excellentius beata Virgo, ut probatum est supra : ergo habuit fructum trigesimum omnibus excellentius. Item, In sexagesi- ruo per denarium signatur perfectio gloriae aeternae, in senario sex opera misericordiae, per quae tendunt viduae ad vitam aeternam : illa autem opera misericordiae fuerunt excellentius in beatissima Virgine omni viatore : ergo habuit fructum sexagesimum excellentius universis. Centesimus fructus seu numerus qui constat ex denario in se ducto, vitam angelicam
in terris significat, per quam tenditur ad societatem Angelorum in coelis : vitam vero angelicam habuit beatissima Virgo excellentius universis.
Et sic patet qualiter beatissima Virgo omnes beatitudines et omnes aureolas et hujusmodi fructus in summo habuit: ergo, etc.