In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Non valere Baptismum, uno ponente formam, et altero materiam ; et quae hujus ratio ; ita Alens. 4. p. q. 16. m. 6. D. Thom. 3. p. q. 67. art. 6. Bonav. d. 5. art. 1. q. 1. Richard. d. 3. art. 4. q. 1. Palud. Sotus, Gabr. Durand. citati.
De (c) secundo membro distinctionis, dico quod utroque seorsum aliquid faciente, et neutro totum simul sic abluente et proferente verba, nihil fit. Nec est alia ratio, nisi institutio Dei, qui sicut voluit esse unum principale agens, ita voluit habere unum ministrum in collatione integra Sacramenti.
Hoc etiam apparet accipiendo istam formam, qua nos utimur, nam per verba illa, proferens ea, significat se abluere: non autem debet oratio esse falsa, quae est forma Sacramentorum verorum. Consimiliter etiam debet intelligi verbum Graecorum dicentium, baptizetur, etc. quia non est tantum deprecatio, sed etiam quaedam efficax optatio, ut sit sensus: per istum actum meum circa istum, baptizetur ille.